Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

EINS 611

Liens :

  • f. 6r. A finibus terre, mode I A finibus terre laudes audivimus gloriam iusti, alleluia.

    EINS 611

  • f. 68v. A seculo non est auditum, mode II A seculo non est auditum quia quis aperuit oculos aperuit oculos ceci nati, nisi Christus filius Dei.

    EINS 611

  • f. 108v. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya. Ps.Celi enarrant

    EINS 611

  • f. 38v. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluia.

    EINS 611

  • f. 258r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.

    EINS 611

  • f. 113v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 14r. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    EINS 611

  • f. 221r. Adest namque nativitas, mode IV Adest namque nativitas sacratissime Virginis que ex regali progenie genita, genuit Christum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.

    EINS 611

  • f. 205r. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.

    EINS 611

  • f. 70v. Adiutor et susceptor… V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Declinate

    EINS 611

  • f. 149r . Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    EINS 611

  • f. 135r. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    EINS 611

  • f. 173v. Adorna thalamum tuum, mode VIII Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.

    EINS 611

  • f. 99r. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode II Agnus Dei Cristus immolatus est pro salute mundi. Nam de parentis prothoplasti fraude factor condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit. Ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ipse

    EINS 611

  • f. 204r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum.

    EINS 611

  • f. 84v. Alieni insurrexerunt, mode IT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam. Ps. Deus in nomine

    EINS 611

  • f. 152r. Alleluia iii (Custodit), mode IV Alleluia, alleluia, alleluia. (Custodit Dominus)

    EINS 611

  • f. 151v. Alleluia iii (De profundis), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (De profundis)

    EINS 611

  • f. 151v. Alleluia iii (Dixit Dominus), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Dixit Dominus Domino)

    EINS 611

  • f. 152r. Alleluia iii (Domine probasti), mode III Alleluia, Alleluia, Alleluia (Domine, probasti)

    EINS 611

  • f. 151v. Alleluia iii (Domus Iacob), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Domus Iacob)

    EINS 611

  • f. 151v. Alleluia iii (Omnia quecumque), mode III Alleluia, alleluia, alleluia. (Omnia quecumque)

    EINS 611

  • f. 611. Alleluia iii (Portio mea), mode II Alleluia, alleluia, alleluia. (Portio mea)

    EINS 611

  • f. 156v. Ambulans Ihesus, mode (I) Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    EINS 611

  • f. 49v. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    EINS 611

  • f. 146r. Amice quomodo… in tenebras, mode I Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores.

    EINS 611

  • f. 231r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 231r. Angeli Domini, mode (RE) Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    EINS 611

  • f. 122v. Angelorum esca, mode (II) Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 228r. Angelorum regi Deo, mode VII Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michahelem venerantes primatem sollempniter. Ps. Venite

    EINS 611

  • f. 20v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.

    EINS 611

  • f. 90r. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    EINS 611

  • f. 204v. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri suscitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt cathene de manibus eius.

    EINS 611

  • f. 89r. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ?

    EINS 611

  • f. 89v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Ecce precedet vos in Galyleam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis.Venite

    EINS 611

  • f. 4r. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    EINS 611

  • f. 217r. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    EINS 611

  • f. 12v. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (I) Annuntiatum est per Gabrielem archangelum Marie virgini de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, aurem virginis, visitare palatium uteri, et egressus est per auream portam virginis. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et egressus

    EINS 611

  • f. 170v. Ante thorum huius virginis, mode IVT Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.

    EINS 611

  • f. 38r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.

    EINS 611

  • f. 187v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    EINS 611

  • f. 116v. Apparuerunt apostolis, mode VII Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia.

    EINS 611

  • f. 113r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Seditque

    EINS 611

  • f. 21v. Apud Dominum, mode (IVT) Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    EINS 611

  • f. 96v. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    EINS 611

  • f. 189v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Domini est terra

    EINS 611

  • f. 217v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratris sui Phylippi uxorem.

    EINS 611

  • f. 41r. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    EINS 611

  • f. 108v. Ascendit Deus in iubilatione, mode IVT Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes

    EINS 611

  • f. 228. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. Domine, quis habitabit

    EINS 611

  • f. 111r. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    EINS 611

  • f. 147v. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine.

    EINS 611

  • f. 100r. Audivi vocem… V. Vidi angelum, mode (I) Audivi voces in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia. V. Vidi angelum Dei volantem. Timete

    EINS 611

  • f. 150r. Auxilium meum, mode IIT Auxilium meum a Domino.

    EINS 611

  • f. 11r. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    EINS 611

  • f. 40r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    EINS 611

  • f. 6v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    EINS 611

  • f. 172v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem seculorum, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    EINS 611

  • f. 254v. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    EINS 611

  • f. 253v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    EINS 611

  • f. 150v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.

    EINS 611

  • f. 239r. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. V. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati

    EINS 611

  • f. 158r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIT) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut apud Cristum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    EINS 611

  • f. 159r. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nicolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.

    EINS 611

  • f. 212r. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Qui potuit transgredi et non est transgressus, et facere mala et non fecit. Fecit enim

    EINS 611

  • f. 259v. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.

    EINS 611

  • f. 4r. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    EINS 611

  • f. 151r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus.

    EINS 611

  • f. 150r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum.

    EINS 611

  • f. 199v. Benedictus es... qui Benedicti, mode VII Benedictus es, Domine, qui Benedicti anime dum et celi confers gaudia glorificas terris membra, dum et specu quo latuit per te virtus emicuit.

    EINS 611

  • f. 148r. Benediximus vobis, mode IIT Benediximus vobis in nomine Domini.

    EINS 611

  • f. 151v. Benedixit filiis tuis, mode VI Benedixit filiis tuis in te.

    EINS 611

  • f. 150r. Benefac Domine, mode IIT Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

    EINS 611

  • f. 154r. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Te decet

    EINS 611

  • f. 83v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    EINS 611

  • f. 11r. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    EINS 611

  • f. 65v. Cantemus Domino… V. Currus pharaonis… V. Dominus quasi vir… V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor et

    EINS 611

  • f. 40r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.

    EINS 611

  • f. 167v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.

    EINS 611

  • f. 253r. Cives apostolorum… V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem, illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. In omnem. Dare

    EINS 611

  • f. 132r. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in opprobrium mundo et iam non cognoscar ab amicis meis.

    EINS 611

  • f. 251r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    EINS 611

  • f. 148v. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me.

    EINS 611

  • f. 120r. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste

    EINS 611

  • f. 17r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    EINS 611

  • f. 77v. Conclusit vias meas… V. Factus sum… V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide

    EINS 611

  • f. 157r. Confessor Dei Nicolaus… V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictis pia gestans viscera. Meruit

    EINS 611

  • f. 112v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat

    EINS 611

  • f. 151r. Confitebor Domino , mode (V) Confitebor Domino nimis in ore meo.

    EINS 611

  • f. 209v. Confitebor tibi Domine, mode I Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.

    EINS 611

  • f. 76r. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    EINS 611

  • f. 137r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    EINS 611

  • f. 9r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    EINS 611

  • f. 208v. Constans animo, mode II Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martyr addicta.

    EINS 611

  • f. 251r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    EINS 611

  • f. 55v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.

    EINS 611

  • f. 168v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Domine quis

    EINS 611

  • f. 95r. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 173r. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit eum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    EINS 611

  • f. 222v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    EINS 611

  • f. 112r. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclytus quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.

    EINS 611

  • f. 110v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    EINS 611

  • f. 252r. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    EINS 611

  • f. 13r. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    EINS 611

  • f. 126v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum astitricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    EINS 611

  • f. 218v. Da michi in disco, mode IV Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iuramentum.

    EINS 611

  • f. 137v. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    EINS 611

  • f. 148v. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine.

    EINS 611

  • f. 151v. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.

    EINS 611

  • f. 220v. Descendi in ortum nucum, mode VII Descendi in hortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ps.Cantate Domino

    EINS 611

  • f. 186v. Descendit angelus Domini, mode VII Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.

    EINS 611

  • f. 73v. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    EINS 611

  • f. 260r. Desiderium anime eius… V. Posuisti… V. Quoniam prevenisti… V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et

    EINS 611

  • f. 123v. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (IT) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    EINS 611

  • f. 17v. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    EINS 611

  • f. 114v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis gratiam spiritus sui et intellectu adimplebit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Et intellectu

    EINS 611

  • f. 241v. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    EINS 611

  • f. 147r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.

    EINS 611

  • f. 60v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    EINS 611

  • f. 150r. Domine clamavi ad te, mode IIT Domine, clamavi ad te, exaudi me.

    EINS 611

  • f. 24v. Domine libera animam meam, mode VII Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps. Ad Dominum

    EINS 611

  • f. 218v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    EINS 611

  • f. 150r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.

    EINS 611

  • f. 34v. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.

    EINS 611

  • f. 146v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.

    EINS 611

  • f. 146ar. Dominus regit me , mode IVT Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit.

    EINS 611

  • f. 55v. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    EINS 611

  • f. 245r bis. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora nocti finem daret, beata Cecilia dixit : Eia, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 144r. Dum transiret Dominus, mode V Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    EINS 611

  • f. 13v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    EINS 611

  • f. 184r. Ecce concipies, mode V Ecce concipies et paries filium et vocabitur nomen eius Ihesus, hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.

    EINS 611

  • f. 106v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia. Ps. Cantate . Ps. Dominus regnavit, exultet. Ps. Cantate .

    EINS 611

  • f. 14r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.

    EINS 611

  • f. 11v. Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, et expectavimus eum et salvabit nos, alleluia.

    EINS 611

  • f. 3r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    EINS 611

  • f. 251r. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    EINS 611

  • f. 6r. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.

    EINS 611

  • f. 33v. Ecce Maria genuit, mode II Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    EINS 611

  • f. 53v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    EINS 611

  • f. 264r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    EINS 611

  • f. 219r. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Ps. Domine, Dominus noster

    EINS 611

  • f. 13r. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere mei

    EINS 611

  • f. 23r. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei. Ps. Benedicam

    EINS 611

  • f. 81v. Ecce vidimus eum, mode (V) c

    EINS 611

  • f. 14r. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    EINS 611

  • f. 89r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et exurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Ps. Domine, quid multiplicati

    EINS 611

  • f. 89r. Ego sum qui sum , mode I Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia. Ps. Beatus vir

    EINS 611

  • f. 32v. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    EINS 611

  • f. 108v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus .II.

    EINS 611

  • f. 11r. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 187r. Elizabeth Zacharie, mode III Elyzabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptistam, precursorem Domini.

    EINS 611

  • f. 54r. Emendemus in melius… V. Peccavimus… V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    EINS 611

  • f. 117v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    EINS 611

  • f. 21v. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    EINS 611

  • f. 78r. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    EINS 611

  • f. 21r. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 112v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Magnus Dominus

    EINS 611

  • f. 88r. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    EINS 611

  • f. 219r. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Ps. Domine, quis

    EINS 611

  • f. 147r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.

    EINS 611

  • f. 200r. Fidelis sermo, mode II Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum Ihesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.

    EINS 611

  • f. 219v. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano. Ps. Domine, in virtute

    EINS 611

  • f. 113v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.

    EINS 611

  • f. 119v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    EINS 611

  • f. 253r. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    EINS 611

  • f. 171r. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Deus noster refugium

    EINS 611

  • f. 172v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo

    EINS 611

  • f. 20v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa es, nec habere sequentem, alleluia.

    EINS 611

  • f. 33v. Germinavit radix Iesse, mode IV Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    EINS 611

  • f. 21r. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    EINS 611

  • f. 117v. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhenni.

    EINS 611

  • f. 176v. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Sollempnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet clymata, Quam meritis et precibus Cristo commendet, quesumus.

    EINS 611

  • f. 127r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    EINS 611

  • f. 184v. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.

    EINS 611

  • f. 327v. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    EINS 611

  • f. 171r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Eructavit

    EINS 611

  • f. 106x. Helena, Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.

    EINS 611

  • f. 49v. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    EINS 611

  • f. 154r. Homo Dei ducebatur… V. Cumque carnifices… V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicencium. Innocens

    EINS 611

  • f. 119v. Homo quidam… V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia

    EINS 611

  • f. 85v. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VI) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videret

    EINS 611

  • f. 54v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    EINS 611

  • f. 239v. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cynamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ymnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.

    EINS 611

  • f. 150v. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.

    EINS 611

  • f. 71r. In te iactatus sum… V. Erue… V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet. V. Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. Quoniam

    EINS 611

  • f. 74r. Ingressus Pilatus… V. Tunc ait illis Pilatus, mode (III) Ingressus Pylatus cum Ihesu in pretorium, ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucificatur quia filium Dei se fecit. V. Tunc ait illis Pylatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Exclamaverunt

    EINS 611

  • f. 187r. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    EINS 611

  • f. 24v. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum. Ps. Beatus

    EINS 611

  • f. 74r. Ipsi vero non cognoverunt, mode (IV) Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    EINS 611

  • f. 110v. Ite in orbem… V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui

    EINS 611

  • f. 10v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipiant iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. A solis ortu. Montes

    EINS 611

  • f. 23v. Lapides torrentes… V. Mortem… V. Vidit… V. Lapidaverunt, mode (VII) Lapides torrentes illi dulces fuerunt, ipsum sequuntur omnes anime iuste. V. Vidit beatus Stephanus celos apertos, vidit et introivit. Ipsum

    EINS 611

  • f. 49r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    EINS 611

  • f. 212r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    EINS 611

  • f. 117v. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri cum filio sancto simul paraclyto in secula seculorum.

    EINS 611

  • f. 16v. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    EINS 611

  • f. 113v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    EINS 611

  • f. 97v. Lupus rapit, mode VI Lupus rapit et dispergit oves, mercennarius fugit quia mercennarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.

    EINS 611

  • f. 252r. Lux orta est, mode VIT Lux orta est iustis, alleluia, rectis corde leticia, alleluia. Ps. Dominus regnavit, exultet terra

    EINS 611

  • f. 35r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

    EINS 611

  • f. 34r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    EINS 611

  • f. 195v. Magnus sanctus Paulus… V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Qui

    EINS 611

  • f. 38r. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    EINS 611

  • f. 267r. Media nocte clamor, mode IVT Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    EINS 611

  • f. 119r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium. Ps. Confitebor

    EINS 611

  • f. 147v. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus.

    EINS 611

  • f. 59v. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.

    EINS 611

  • f. 95v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    EINS 611

  • f. 221r. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annuntiabit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia. Qui solvens

    EINS 611

  • f. 245r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Domine in virtute

    EINS 611

  • f. 224r. O crux gloriosa o crux adoranda, mode III O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum pretiosum et ammirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus, alleluia.

    EINS 611

  • f. 107v. O crux gloriosa o crux adoranda, mode I O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum pretiosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus.

    EINS 611

  • f. 183r. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sydus altissimum, sancte Paule, qui eterni solis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licent homini loqui pervidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

    EINS 611

  • f. 178v. O pastor apostolice Gregori… V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregationis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    EINS 611

  • f. 22r. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tamquam vultum angeli stantis inter illos. Ps. Verba

    EINS 611

  • f. 149v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.

    EINS 611

  • f. 168v. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi. V. Ingressa Agnes turpitudinis locum, angelum Domini preparatum invenit. Et spurcicias

    EINS 611

  • f. 73r. Oves mee, mode IVT Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.

    EINS 611

  • f. 124r. Planxit autem David… V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Ionathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ? V. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos. Quomodo

    EINS 611

  • f. 71v. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    EINS 611

  • f. 86v. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    EINS 611

  • f. 86r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    EINS 611

  • f. 13v. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    EINS 611

  • f. 215v. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    EINS 611

  • f. 222r. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    EINS 611

  • f. 33v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    EINS 611

  • f. 21v. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    EINS 611

  • f. 268r. Regnum mundi… V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quo credidi, quem dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quem

    EINS 611

  • f. 113r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Prout

    EINS 611

  • f. 16v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    EINS 611

  • f. 33v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    EINS 611

  • f. 19v. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    EINS 611

  • f. 271v. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocatur nomen eius de quo scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

    EINS 611

  • f. 129r. Si bona suscepimus… V. In omnibus hiis… V. Nudus egressus, mode (II) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. In omnibus hiis non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus

    EINS 611

  • f. 128v. Sicut malum inter ligna, mode I Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filias, alleluia.

    EINS 611

  • f. 267r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.

    EINS 611

  • f. 158v. Sint lumbi vestri precincti… V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quando

    EINS 611

  • f. 190v. Solve, iubente Deo… V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis. Qui facis

    EINS 611

  • f. 39r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    EINS 611

  • f. 214r. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celestis vocari digna es, nam et chori angelorum consortes et concives tui. V. Spetie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, regna. Nam

    EINS 611

  • f. 205v. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies.

    EINS 611

  • f. 229v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubyn quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celicus ordo dicens. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te

    EINS 611

  • f. 21v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    EINS 611

  • f. 85r. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamabat Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et omnis terra tremuit. Tunc

    EINS 611

  • f. 137v. Tu Domine universorum, mode IV Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum, Domine.

    EINS 611

  • f. 192v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    EINS 611

  • f. 48v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledicta terra in opere tuo que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce

    EINS 611

  • f. 73v. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    EINS 611

  • f. 4r. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    EINS 611

  • f. 267v. Veni electa mea, mode III Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    EINS 611

  • f. 101r. Veniens a Libano… V. Speciosa… V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta est, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Spetiosa facta est et suavis in delitiis suis. Et odor

    EINS 611

  • f. 38r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    EINS 611

  • f. 101v. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    EINS 611

  • f. 269r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    EINS 611

  • f. 244r. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper ewangelium Christi gerebat in pectore suo et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    EINS 611

  • f. 270v. Visita quesumus Domine… V. Benedic Domine, mode (III) Visita, quesumus Domine, habitationem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle. V. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea. Et omnes. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    EINS 611

  • f. 271v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    EINS 611

  • f. 81r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    EINS 611