Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

FRIB Cor 2

Liens :

  • f. 123r. A summo celo, mode IV A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya. Ps.Celi enarrant

    FRIB Cor 2

  • f. 44r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 237r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt. Ps. Laudate pueri

    FRIB Cor 2

  • f. 127v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 20r. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    FRIB Cor 2

  • f. 53r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Nisi quia

    FRIB Cor 2

  • f. 147v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    FRIB Cor 2

  • f. 103v. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam. Ps. Deus in nomine

    FRIB Cor 2

  • f. 62v. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    FRIB Cor 2

  • f. 211r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluya. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 211r. Angeli Domini, mode VIII Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum. Ps. Benedicite

    FRIB Cor 2

  • f. 159r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 27v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 108v. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia cru/

    FRIB Cor 2

  • f. 112v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluya, alleluya. V. Ihesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Venite

    FRIB Cor 2

  • f. 8v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nunciavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 168r. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domini est terra

    FRIB Cor 2

  • f. 43r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluya. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 188v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    FRIB Cor 2

  • f. 129r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, alleluya, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluya, alleluya. V. Et ceperunt loqui variis linguis, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. Seditque

    FRIB Cor 2

  • f. 28v. Apud Dominum, mode IV Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    FRIB Cor 2

  • f. 114v. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 192r. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 204v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem. Cant. Benedictus

    FRIB Cor 2

  • f. 58v. Ascendente Ihesu, mode VI Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    FRIB Cor 2

  • f. 124r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluya. Ps. Omnes gentes

    FRIB Cor 2

  • f. 125r. Ascendit Deus… V. Ascendens Christus, mode (IV) Ascendit Deus in iubilatione, alleluya, et Dominus in voce tube, alleluya, alleluya. V. Ascendit Christus in altum Dominus, captivam duxit captivitatem. Et

    FRIB Cor 2

  • f. 208r. Ascendit fumus, mode IV Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. Domine, quis habitabit

    FRIB Cor 2

  • f. 125v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 52r. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine. Ps. Mirabilia

    FRIB Cor 2

  • f. 117v. Audivi vocem… V. Vidi angelum, mode (I) Audivi vocem in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluya, alleluya. V. Vidi angelum Dei volantem per medium celi, voce magna clamantem et dicentem. Timete

    FRIB Cor 2

  • f. 175v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluya. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 45v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator. Ps. Afferte Domino

    FRIB Cor 2

  • f. 15r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    FRIB Cor 2

  • f. 202r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    FRIB Cor 2

  • f. 54v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 201r. Benedicta tu, mode IV Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domini est terra

    FRIB Cor 2

  • f. 58r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 56r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias

    FRIB Cor 2

  • f. 53v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Qui confidunt

    FRIB Cor 2

  • f. 161r. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Exaudi, Deus, orationem

    FRIB Cor 2

  • f. 102r. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi propter

    FRIB Cor 2

  • f. 22v. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluya, alleluya. Ps. Dominus regnavit

    FRIB Cor 2

  • f. 83v. Cantemus Domino… V. Currus pharaonis… V. Dominus quasi vir… V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare. Adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. Adiutor

    FRIB Cor 2

  • f. 22v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit. Ps. Domini est terra

    FRIB Cor 2

  • f. 227r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    FRIB Cor 2

  • f. 52r. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum cum tribularer

    FRIB Cor 2

  • f. 230r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    FRIB Cor 2

  • f. 157v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste

    FRIB Cor 2

  • f. 24v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum. Ps. Beatus vir

    FRIB Cor 2

  • f. 93r. Conclusit vias meas… V. Factus sum… V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in locum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitates illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Factus sum in derisu omni populo meo, canticum eorum tota die. Vide

    FRIB Cor 2

  • f. 126v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluya, alleluya. Ps. Exurgat

    FRIB Cor 2

  • f. 57v. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Paratum

    FRIB Cor 2

  • f. 95r. Confundantur qui me persecuntur, mode IV Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, Domine Deus meus. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 150r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    FRIB Cor 2

  • f. 15v. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    FRIB Cor 2

  • f. 227r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    FRIB Cor 2

  • f. 71v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ps. Miserere

    FRIB Cor 2

  • f. 166v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Domine quis

    FRIB Cor 2

  • f. 112v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati in unum, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 171r. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    FRIB Cor 2

  • f. 206v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 126r. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 125v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluya. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 229r. Custodiebant testimonia, mode IV Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluya. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    FRIB Cor 2

  • f. 17v. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    FRIB Cor 2

  • f. 141r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam de sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam

    FRIB Cor 2

  • f. 204v. Da michi in disco, mode IV Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 152v. Da pacem Domine, mode II Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    FRIB Cor 2

  • f. 54v. De profundis clamavi, mode I De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 58r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum

    FRIB Cor 2

  • f. 92r. Desiderio desideravi, mode IV Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    FRIB Cor 2

  • f. 231v. Desiderium anime eius… V. Posuisti… V. Quoniam prevenisti… V. Vitam petiit, mode (VI) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntate

    FRIB Cor 2

  • f. 131v. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    FRIB Cor 2

  • f. 48r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    FRIB Cor 2

  • f. 25r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    FRIB Cor 2

  • f. 129v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docuit eos Dominus, alleluya, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectu implevit corda eorum, alleluya, alleluya. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectu

    FRIB Cor 2

  • f. 220V. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    FRIB Cor 2

  • f. 50r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 57r. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te et exaudi me. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 204r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 57r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 50v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.

    FRIB Cor 2

  • f. 72r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Cant. Benedictus

    FRIB Cor 2

  • f. 225v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia exclamavit dicens : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induamini armis lucis.

    FRIB Cor 2

  • f. 137v. Dum transiret Dominus, mode V Cum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    FRIB Cor 2

  • f. 18v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    FRIB Cor 2

  • f. 207v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluya. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 19v. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum. Ps. Cantemus

    FRIB Cor 2

  • f. 7r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluya. Ps. Deus, Deus meus

    FRIB Cor 2

  • f. 11v. Ecce in nubibus, mode II Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluya. Ps. Dominus regnavit

    FRIB Cor 2

  • f. 4r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum. Cant. Magnificat

    FRIB Cor 2

  • f. 72v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in ieiuniis, in vigiliis et in caritate non ficta.

    FRIB Cor 2

  • f. 239v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus. Ps. Dominus regnavit

    FRIB Cor 2

  • f. 16v. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere mei

    FRIB Cor 2

  • f. 30v. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 99v. Ecce vidimus eum, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    FRIB Cor 2

  • f. 20r. Ego autem ad Dominum, mode IV Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 108v. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluya, alleluya. Ps. Domine, quid

    FRIB Cor 2

  • f. 108v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluya. Ps. Beatus vir

    FRIB Cor 2

  • f. 36r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est

    FRIB Cor 2

  • f. 123r. Elevata est magnificentia tua, mode IV Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluya. Ps. Domine, Dominus noster

    FRIB Cor 2

  • f. 125v. Elevatis manibus, mode IV Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluya. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 188r. Elizabeth Zacharie, mode III Helysabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini. Ps. Dominus regnavit

    FRIB Cor 2

  • f. 70v. Emendemus in melius… V. Peccavimus… V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preocupati die mortis, queramus spatium penitencie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Attende

    FRIB Cor 2

  • f. 28r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    FRIB Cor 2

  • f. 96v. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ps. Miserere

    FRIB Cor 2

  • f. 27v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya. Ps. Benedicite

    FRIB Cor 2

  • f. 76v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 126v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluya, alleluya. Ps. Magnus Dominus

    FRIB Cor 2

  • f. 107r. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    FRIB Cor 2

  • f. 50r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    FRIB Cor 2

  • f. 127v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluya. Ps. Benedicite

    FRIB Cor 2

  • f. 157v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    FRIB Cor 2

  • f. 229r. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem Domini

    FRIB Cor 2

  • f. 56r. Fundamenta eius, mode VI Fundamenta eius in montibus sanctis. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 6r. Gabriel angelus, mode VII Gabriel angelus loquutus est Marie dicens : Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Ps. Celi enarrant

    FRIB Cor 2

  • f. 170r. Gaude Maria virgo, mode IV Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Cantate .I.

    FRIB Cor 2

  • f. 170v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VI) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Dum

    FRIB Cor 2

  • f. 27r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitate pudoris, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluya. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 38v. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster. Ps. Benedicite

    FRIB Cor 2

  • f. 27v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 140v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Girum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    FRIB Cor 2

  • f. 218r. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    FRIB Cor 2

  • f. 243v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 179v. Helena, Constantini mater, mode VII Elena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluya. Ps. Dominus regnavit

    FRIB Cor 2

  • f. 62r. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    FRIB Cor 2

  • f. 25r. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Gaudet. Gloria patri.

    FRIB Cor 2

  • f. 161r. Homo Dei ducebatur… V. Cumque carnifices… V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicencium. Innocens

    FRIB Cor 2

  • f. 105r. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VI) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Adduxerunt autem eum ad Chaipham principem sacerdotum ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus

    FRIB Cor 2

  • f. 72r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    FRIB Cor 2

  • f. 53r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus. Ps. Letatus sum

    FRIB Cor 2

  • f. 188r. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    FRIB Cor 2

  • f. 82v. Ipsi vero non cognoverunt, mode (IV) Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.

    FRIB Cor 2

  • f. 197v. Ista est speciosa, mode VIII Ista est speciosa inter filias Iherusalem. Ps. Lauda

    FRIB Cor 2

  • f. 244r. Ista est speciosa, mode III Ista est speciosa inter filias Iherusalem. Ps. Lauda

    FRIB Cor 2

  • f. 22r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iusta est salus mea ut veniat, et iusticia ut reveletur. Et testamentum

    FRIB Cor 2

  • f. 51v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 200r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 24v. Levate capita vestra, mode II Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra. Ps. Laudate Dominum omnes

    FRIB Cor 2

  • f. 127v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluya, alleluya, alleluya. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 39v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et myrram.

    FRIB Cor 2

  • f. 39r. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    FRIB Cor 2

  • f. 195v. Magnus sanctus Paulus… V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Qui et meruit

    FRIB Cor 2

  • f. 157r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium. Ps. Confitebor

    FRIB Cor 2

  • f. 51r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    FRIB Cor 2

  • f. 115v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluya, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluya.

    FRIB Cor 2

  • f. 205v. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunciavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui exsolvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventri tui. Ex te

    FRIB Cor 2

  • f. 50v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    FRIB Cor 2

  • f. 224v. Nos scientes sanctum nomen, mode VII Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Dominus regnavit, exultet

    FRIB Cor 2

  • f. 56r. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit. Ps. Laudate nomen

    FRIB Cor 2

  • f. 166v. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli inpolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis et corde, te totis visceribus concupisco. Quia

    FRIB Cor 2

  • f. 105r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    FRIB Cor 2

  • f. 18v. Propter Syon non tacebo, mode IV Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 203r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 38v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 28r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    FRIB Cor 2

  • f. 237v. Regem confessorum, mode IV Regem confessorum Dominum, venite, adoremus. Ps. Venite

    FRIB Cor 2

  • f. 197r. Regnum mundi… V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, quem credidi, quem dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem. Gloria sit Deo patri et filio et spiritui sancto. Quem

    FRIB Cor 2

  • f. 127r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluya. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    FRIB Cor 2

  • f. 24v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra. Ps. Dixit Dominus

    FRIB Cor 2

  • f. 38v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Deus, Deus

    FRIB Cor 2

  • f. 26v. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    FRIB Cor 2

  • f. 244r. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, quia hec est domus Dei in qua invocabitur nomen eius de quo scriptum est : Et erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

    FRIB Cor 2

  • f. 244r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode VIII Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa dedit omnia sua et comparavit eam.

    FRIB Cor 2

  • f. 239r. Sint lumbi vestri precincti… V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nupciis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quando

    FRIB Cor 2

  • f. 192r. Solve, iubente Deo… V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Quodcumque ligaveris. Qui facis

    FRIB Cor 2

  • f. 43r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et magno regi munera obtulerunt. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 28r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    FRIB Cor 2

  • f. 104r. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. V. Exclamans Ihesus voce magna ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato

    FRIB Cor 2

  • f. 192v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Ps. Laudate

    FRIB Cor 2

  • f. 61r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Chaym. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego Ecce? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce

    FRIB Cor 2

  • f. 88r. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua sperabo. Respice

    FRIB Cor 2

  • f. 9v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    FRIB Cor 2

  • f. 117v. Veniens a Libano… V. Speciosa… V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta est, alleluya, et odor vestimentorum eius super omnia aromatha, alleluya, alleluya. V. Favus distillans labia eius, mel et lac sub lingua eius. Et odor

    FRIB Cor 2

  • f. 43r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluya. Ps. Iubilate

    FRIB Cor 2

  • f. 120v. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluya, alleluya, alleluya. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. Multitudo

    FRIB Cor 2

  • f. 225v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    FRIB Cor 2

  • f. 98v. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    FRIB Cor 2