Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KLOS 1010

Liens :

  • f. 46r. Ab oriente venerunt Magi, mode (VIII) Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluia.

    KLOS 1010

  • f. 106v. Adiutor et susceptor… V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Declinate

    KLOS 1010

  • f. 55r. Adiutorium nostrum, mode (I) Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Nisi

    KLOS 1010

  • f. 118v. Alieni insurrexerunt, mode (IV) Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    KLOS 1010

  • f. 45r. Apertis thesauris suis, mode (I) Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluia.

    KLOS 1010

  • f. 25v. Apud Dominum, mode IVT Aput Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio.Ps. De profundis

    KLOS 1010

  • f. 3v. Ave decus virgineum, mode (VIII) Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollempnitas da sit perpes iocunditas tua namque conceptio summis est gratulatio, alleluia.

    KLOS 1010

  • f. 48r. Baptista contremuit, mode (VII) Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    KLOS 1010

  • f. 2v. Beatus Nicolaus pontificatus , mode (VIII) Beatus Nycolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exibuit ut ab omnibus amaretur.

    KLOS 1010

  • f. 94v. Cum videris nudum, mode (IV) Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.

    KLOS 1010

  • f. 109v. Desiderio desideravi, mode (IV) Desiderio desideravi Pasca manducare vobiscum antequam patiar.

    KLOS 1010

  • f. 50r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    KLOS 1010

  • f. 21r. Diffusa est gratia , mode (I) Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    KLOS 1010

  • f. 27r. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei. Ps. Domine in virtute

    KLOS 1010

  • f. 115v. Ecce vidimus eum, mode (VII) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse abstulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    KLOS 1010

  • f. 25v. Exortum est in tenebris, mode (VII) Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    KLOS 1010

  • f. 93v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode (I) Iesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    KLOS 1010

  • f. 119r. Ingressus Pilatus… V. Tunc ait illis Pilatus, mode (IT) Ingressus Pilatus cum Ihesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucificatur quia filium Dei se fecit. V. Tunc ait illis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Et cum. Ingressus

    KLOS 1010

  • f. 28v. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum.

    KLOS 1010

  • f. 112v. Proprio filio suo, mode (?) Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

    KLOS 1010

  • f. 40v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses inconbustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    KLOS 1010

  • f. 108v. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    KLOS 1010