Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KLOS 1018

Liens :

  • f. 38r. A summo celo, mode (IV) A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.

    KLOS 1018

  • f. 142v. Angelorum regi Deo, mode (VII) Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Mychahelem venerantes primatem solempniter.

    KLOS 1018

  • f. 166r. Angelus Domini astitit, mode (IV) Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt cathene de manibus suis.

    KLOS 1018

  • f. 2v. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Iam surrexit

    KLOS 1018

  • f. 2v. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ?

    KLOS 1018

  • f. 58v. Apertum est os Zacharie, mode (VIII) Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    KLOS 1018

  • f. 117v. Arguebat Herodem Iohannes, mode (I) Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratris sui Phylippi uxorem.

    KLOS 1018

  • f. 38v. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes

    KLOS 1018

  • f. 143v. Ascendit fumus, mode (IV) Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. Domine, quis habitabit

    KLOS 1018

  • f. 37v. Ascendo ad patrem meum, mode (VII) Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 15v. Audivi vocem… V. Vidi angelum, mode (VIII) Audivi vocem in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia. V. Vidi angelum Dei fortem volantem per medium celi, voce magna clamantem et dicentem. Timete Dominum

    KLOS 1018

  • f. 98v. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Fecit enim

    KLOS 1018

  • f. 169v. Biduo vivens, mode II Byduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    KLOS 1018

  • f. 67v. Collocet eum Dominus, mode (VIII) Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    KLOS 1018

  • f. 43v. Confirma hoc Deus, mode (VIII) Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat Deus

    KLOS 1018

  • f. 131r. Conspicit in celis, mode (VI) Conspicit in celis mens prudens Ezechielis quatuor obscuris animalia stare figuris, prima leonina facies sed teutra bovina, trita hominem ostentat, aquilam detrarda retentat, ex his theologi celebrantes festa Mathei Christo dulcissonas resonemus carminis odas.

    KLOS 1018

  • f. 171v. Constitues eos principes, mode VIII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.

    KLOS 1018

  • f. 13v. Cum esset sero die illo, mode (I) Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 127v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    KLOS 1018

  • f. 40v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 199r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    KLOS 1018

  • f. 213v. Da pacem Domine, mode (?) Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    KLOS 1018

  • f. 100v. Descendi in ortum nucum, mode (VII) Descendi in ortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.

    KLOS 1018

  • f. 54v. Descendit angelus Domini, mode (VII) Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista. Ps.Laudate pueri

    KLOS 1018

  • f. 180v. Desiderium anime eius… V. Posuisti… V. Quoniam prevenisti… V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntate

    KLOS 1018

  • f. 47r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapienciam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectum adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Et intellectum

    KLOS 1018

  • f. 119r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco capud Iohannis Baptiste.

    KLOS 1018

  • f. 163v. Dum aurora nocti finem daret, mode (I) Dum aurora nocti finem daret, beata Cecylia dixit : Eya, mylites Christi, obicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 188r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    KLOS 1018

  • f. 100v. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, occuli tui columbarum.

    KLOS 1018

  • f. 37v. Elevata est magnificentia tua, mode (IV) Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    KLOS 1018

  • f. 40v. Elevatis manibus, mode (IV) Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 43v. Factus est repente, mode (VIII) Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 78v. Fidelis sermo, mode II Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Christus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est enim Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est illa Maria que resurgentem a mortuis primo omnium videre meruit Dominum nostrum Ihesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.

    KLOS 1018

  • f. 125r. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt inpetu de Lybano.

    KLOS 1018

  • f. 103v. Gaude Maria virgo, mode (IV) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo.

    KLOS 1018

  • f. 133v. Ihesu Christi Domini gratia, mode (?) Ihesu Christi Domini gracia credentibus populis doctores et ewangeliste sunt in ministerium fidei missi. Ps. Exultate

    KLOS 1018

  • f. 152r. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cynamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ymnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 21r. Lupus rapit, mode VIII Lupus rapit et dispergit oves, mercennarius fugit quia mercennarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 71v. Magnus sanctus Paulus… V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore efectus est vas electionis.

    KLOS 1018

  • f. 33r. O crux gloriosa o crux adoranda, mode (III) O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sangwine redemptus, alleluia.

    KLOS 1018

  • f. 128r. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, styrps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    KLOS 1018

  • f. 67r. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies. V. Parce tuis ovibus quos pastor vexat iniquus.

    KLOS 1018

  • f. 67r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    KLOS 1018

  • f. 22r. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    KLOS 1018

  • f. 160r. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper ewangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oracione cessabat.

    KLOS 1018

  • f. 140v. Visita quesumus Domine… V. Benedic Domine, mode (III) Visita, quesumus Domine, habitacionem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle. V. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea. Et omnes. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et omnes

    KLOS 1018