Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KOB 3449 IV

Liens :

  • f. 216v. A summo celo, mode IV A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya. Ps. Celi enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annunciat firmamentum.

    KOB 3449 IV

  • f. 29r. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    KOB 3449 IV

  • f. 92v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

    KOB 3449 IV

  • f. 110r. Cum videris nudum, mode IV Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpent quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Ps. Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me.

    KOB 3449 IV

  • f. 150r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti. Cant. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 IV

  • f. 98r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    KOB 3449 IV

  • f. 74v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in charitate non ficta. Cant.Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 IV

  • f. 163r. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (II) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. V. Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Ut confiteatur. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 IV

  • f. 81v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spacium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 IV

  • f. 146r. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus. Ps. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

    KOB 3449 IV

  • f. 11v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in fatiem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum. Et. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 IV

  • f. 28v. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus. Cant. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 IV

  • f. 100v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Ps. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum.

    KOB 3449 IV

  • f. 24v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Laudate Dominum de celis, laudate eum in excelsis.

    KOB 3449 IV

  • f. 159v. Malos male perdet, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis.

    KOB 3449 IV

  • f. 159R. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddunt ei fructum temporibus suis. Cant. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue.

    KOB 3449 IV

  • f. 69r. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt. Cant. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue.

    KOB 3449 IV

  • f. 200r. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare mortis ne tradas nos. Cant. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.

    KOB 3449 IV

  • f. 63v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro.

    KOB 3449 IV

  • f. 101v. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum tentator et accesserunt angeli et ministrabant ei. Ps. Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea.

    KOB 3449 IV

  • f. 19r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Chain. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledicta terra in opere tuo que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 IV

  • f. 171v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : Fera. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KOB 3449 IV

  • f. 68v. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.

    KOB 3449 IV