Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

LJUBLJANA 18

Liens :

  • f. 98v. A seculo non est auditum, mode II A seculo non est auditum quia quis aperuit oculos aperuit oculos ceci nati, nisi Christus filius Dei.

    LJUBLJANA 18

  • f. 137r. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia. Ps. Celi enarrant

    LJUBLJANA 18

  • f. 48v. Ab oriente venerunt Magi, mode VII Ab oriente venerunt Magi in Bethlehem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 220r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VII Absterget Deus omnem lachrymam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.

    LJUBLJANA 18

  • f. 19v. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    LJUBLJANA 18

  • f. 101r. Adiutor et susceptor… V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Declinate

    LJUBLJANA 18

  • f. 62r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Nisi quia

    LJUBLJANA 18

  • f. 120v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode II Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude factor condolens. Quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

    LJUBLJANA 18

  • f. 116v. Alieni insurrexerunt, mode (RE) Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    LJUBLJANA 18

  • f. 124r. Alleluia resurrexit Dominus, mode VI Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, sicut dixit vobis, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 128r. Alleluia resurrexit Dominus, mode V Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, sicut dixit vobis, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 141v. Ambulans Ihesus, mode (I) Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat

    LJUBLJANA 18

  • f. 712. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    LJUBLJANA 18

  • f. 205r. Angeli archangeli, mode (VII) Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 205r. Angeli Domini, mode VIII Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 27r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 122v. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 122r. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis, iam surrexit. Venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Venite

    LJUBLJANA 18

  • f. 122r. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis.

    LJUBLJANA 18

  • f. 6r. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 18v. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (I) Annunciatum est per Gabrielem archangelum Marie virgini de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, aurem virginis, visitare palatium uteri, et regressus est per auream portam virginis. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et regressus

    LJUBLJANA 18

  • f. 170v. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domini est terra

    LJUBLJANA 18

  • f. 51v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 28r. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    LJUBLJANA 18

  • f. 177v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do.

    LJUBLJANA 18

  • f. 67r. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    LJUBLJANA 18

  • f. 137v. Ascendit Deus in iubilatione, mode IVT Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes

    LJUBLJANA 18

  • f. 230v. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli.

    LJUBLJANA 18

  • f. 139v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 60v. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine.

    LJUBLJANA 18

  • f. 130r. Audivi vocem… V. Vidi angelum, mode (IT) Audivi vocem in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia. V. Vidi angelum Dei fortem volantem per medium celi, voce magna clamantem et dicentem. Timete

    LJUBLJANA 18

  • f. 60v. Auxilium meum, mode II Auxilium meum a Domino. Ps.Levavi

    LJUBLJANA 18

  • f. 154v. Ave decus virgineum, mode VIT Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollemnitas iam sit perpes iocunditas tua namque conceptio summa est gratulatio, alleluia. Cant. Nunc dimittis

    LJUBLJANA 18

  • f. 15v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 3v. Ave spes nostra, mode VIII Ave, spes nostra, Dei genitrix intacta, ave, illud ave per angelum accipiens, ave, concipiens patris splendorem benedicta, ave, casta sanctissima virgo, sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 55r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    LJUBLJANA 18

  • f. 172v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem seculorum, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et

    LJUBLJANA 18

  • f. 214r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    LJUBLJANA 18

  • f. 213v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    LJUBLJANA 18

  • f. 63r. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 151v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIT) Beatus Nicholaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius petitiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Illi

    LJUBLJANA 18

  • f. 153r. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nycholaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.

    LJUBLJANA 18

  • f. 223r. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 6v. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    LJUBLJANA 18

  • f. 55v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 64v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Domini

    LJUBLJANA 18

  • f. 191v. Benedictus es... qui Benedicti, mode VIII Benedictus es, Domine, qui Benedicti anime dum et celi confers gaudia glorificas terris membra, dum et specu quo latuit per te virtus emicuit.

    LJUBLJANA 18

  • f. 63r. Benediximus vobis, mode II Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    LJUBLJANA 18

  • f. 56r. Benedixit filiis tuis, mode VI Benedixit filiis tuis in te. Ps. Lauda Iherusalem

    LJUBLJANA 18

  • f. 62r. Benefac Domine, mode II Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Qui confidunt

    LJUBLJANA 18

  • f. 4v. Bethleem non es minima, mode IV Bethlehem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 143v. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 115r. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    LJUBLJANA 18

  • f. 15r. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 94v. Cantemus Domino… V. Currus pharaonis… V. Dominus quasi vir… V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    LJUBLJANA 18

  • f. 55v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.

    LJUBLJANA 18

  • f. 163v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.

    LJUBLJANA 18

  • f. 212v. Cives apostolorum… V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes facem et illuminantes patriam. Dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. Audite preces supplicum vite eterne poscentes premia, qui fertis in dextris manipulos iusticie, quique gaudentes advenistis hodie. Dare

    LJUBLJANA 18

  • f. 211r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    LJUBLJANA 18

  • f. 60v. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum

    LJUBLJANA 18

  • f. 214r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    LJUBLJANA 18

  • f. 108v. Conclusit vias meas… V. Factus sum… V. Omnes inimici mei, mode (VIT) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide

    LJUBLJANA 18

  • f. 150r. Confessor Dei Nicolaus… V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nycolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso

    LJUBLJANA 18

  • f. 65v. Confitebor Domino , mode VI Confitebor Domino nimis in hore meo. Ps. Paratum cor

    LJUBLJANA 18

  • f. 108v. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    LJUBLJANA 18

  • f. 13r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus noster.

    LJUBLJANA 18

  • f. 214r. Conspicit in celis, mode VIII Conspicit in celis mens prudens Ezechielis quatuor obscuris animalia stare figuris, prima leonina facies sed deutra bovina, trita hominem ostentat, aquilam tetrarda retentat, ex his thelonei celebrantes festa Mathei Christo dulcisonas resonemus carminis odas.

    LJUBLJANA 18

  • f. 80r. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

    LJUBLJANA 18

  • f. 165v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.

    LJUBLJANA 18

  • f. 127v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya.

    LJUBLJANA 18

  • f. 173v. Cum inducerent, mode III Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    LJUBLJANA 18

  • f. 141r. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 139r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 212v. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    LJUBLJANA 18

  • f. 17r. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    LJUBLJANA 18

  • f. 245v. Da pacem Domine, mode (?) Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    LJUBLJANA 18

  • f. 63r. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 56r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum

    LJUBLJANA 18

  • f. 105r. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Cant.Benedictus

    LJUBLJANA 18

  • f. 224r. Desiderium anime eius… V. Posuisti… V. Quoniam prevenisti… V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et.

    LJUBLJANA 18

  • f. 56r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Quia

    LJUBLJANA 18

  • f. 23v. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit cor

    LJUBLJANA 18

  • f. 246r. Dirige, Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam.

    LJUBLJANA 18

  • f. 85v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    LJUBLJANA 18

  • f. 65v. Domine clamavi ad te, mode II Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 226v. Domine libera animam meam, mode VII Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps. Ad Dominum

    LJUBLJANA 18

  • f. 65v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 34v. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens visitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    LJUBLJANA 18

  • f. 59v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio

    LJUBLJANA 18

  • f. 80r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    LJUBLJANA 18

  • f. 195v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 200v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 19r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.

    LJUBLJANA 18

  • f. . Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, expectavimus eum et salvabit nos, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 5v. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 214v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi ostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 210v. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    LJUBLJANA 18

  • f. 47r. Ecce Maria genuit, mode II Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 2r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 77r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    LJUBLJANA 18

  • f. 230r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    LJUBLJANA 18

  • f. 16r. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    LJUBLJANA 18

  • f. 48r. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.

    LJUBLJANA 18

  • f. 112v. Ecce vidimus eum, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse abstulit, et infirmitates nostras ipse portavit. Cuius

    LJUBLJANA 18

  • f. 20r. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 122r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et somnum cepi et exurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Ps. Domine, quid multiplicati

    LJUBLJANA 18

  • f. 121v. Ego sum qui sum , mode I Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia. Ps. Beatus vir

    LJUBLJANA 18

  • f. 217r. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt a Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate.

    LJUBLJANA 18

  • f. 46r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    LJUBLJANA 18

  • f. 136v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus

    LJUBLJANA 18

  • f. 139r. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 78r. Emendemus in melius… V. Peccavimus… V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spacium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    LJUBLJANA 18

  • f. 58v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    LJUBLJANA 18

  • f. 28r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    LJUBLJANA 18

  • f. 109r. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    LJUBLJANA 18

  • f. 27r. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 120v. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Deus, Deus salutis

    LJUBLJANA 18

  • f. 59r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    LJUBLJANA 18

  • f. 213r. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam.

    LJUBLJANA 18

  • f. 64v. Fundamenta eius, mode VI Fundamenta eius in montibus sanctis. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 1r. Gaude Dei genitrix... que ab angelo gaudium, mode V Gaude, Dei genitrix virgo inmaculata, Gaude, que ab angelo gaudium suscepisti, Gaude, que genuisti eterni luminis claritatem, Gaude mater, sancta gaude Dei genitrix, tu sola mater intacta, te laudat omnis factura genitrix lucis, sis pro nobis, quesumus, perpetua interventrix ad Dominum Ihesum Christum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 4v. Gaude et letare, mode VIII Gaude et letare, Ierusalem, ecce rex tuus venit de quo prophete predixerunt quem angeli adoraverunt, quem cherubin et seraphin sanctus, sanctus, sanctus, proclamant.

    LJUBLJANA 18

  • f. 172r. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Cantate .I.

    LJUBLJANA 18

  • f. 172v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum de Ioseph semine esse natum. Dum virgo. V. Gloria, virtus, victoria tibi sit, altissime rex sanctorum, annue nobis gratuito munere sublimari gloriose tu Deus, in sanctis concede tuis famulis premia post laborem. Dum

    LJUBLJANA 18

  • f. 27r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 46v. Germinavit radix Iesse, mode IVT Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    LJUBLJANA 18

  • f. 225v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Omnia

    LJUBLJANA 18

  • f. 27v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 180v. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Sollemnia Gregorii Toto corde katholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus.

    LJUBLJANA 18

  • f. 195r. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.

    LJUBLJANA 18

  • f. 37v. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    LJUBLJANA 18

  • f. 233r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate .I.

    LJUBLJANA 18

  • f. 201r. Helena, Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Ierosolimam petiit, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 70v. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    LJUBLJANA 18

  • f. 24r. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia salus

    LJUBLJANA 18

  • f. 142v. Homo Dei ducebatur… V. Cumque carnifices… V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sanguis sine causa damnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicencium. Innocens

    LJUBLJANA 18

  • f. 215r. Ihesu Christi Domini gratia, mode IV Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerium fidei missi.

    LJUBLJANA 18

  • f. 117v. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VIII) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut

    LJUBLJANA 18

  • f. 83r. Illumina oculos meos… V. Domine Deus salutis, mode (V) Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus iactans : Prevalui adversus eum. V. Domine, Deus salutis mee, in die clamavi et nocte coram te. Nequando. Gloria patri Gloria patri et filio et spiritui sancto. Illumina

    LJUBLJANA 18

  • f. 62r. In domum Domini, mode I In domum Domini letantes ibimus. Ps. Letatus

    LJUBLJANA 18

  • f. 102r. In te iactatus sum… V. Erue… V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet. V. Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. Quoniam

    LJUBLJANA 18

  • f. 105v. Ingressus Pilatus… V. Tunc ait illis Pilatus, mode (III) Ingressus Pylatus cum Ihesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucificatur quia filium Dei se fecit. V. Tunc ait illis Pylatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Et cum indutus. Ingressus

    LJUBLJANA 18

  • f. 226v. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum. Ps. Beatus vir

    LJUBLJANA 18

  • f. 106r. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    LJUBLJANA 18

  • f. 139r. Ite in orbem… V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui crediderit

    LJUBLJANA 18

  • f. 14v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. A solis ortu et occasu.

    LJUBLJANA 18

  • f. 60r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 21v. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    LJUBLJANA 18

  • f. 132v. Lupus rapit, mode VI Lupus rapit et dispergit oves, mercenarius fugit quia mercenarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 212v. Lux orta est, mode VI Lux orta est iustis, alleluia, rectis corde letitia, alleluia. Ps. Dominus regnavit, exultet

    LJUBLJANA 18

  • f. 54v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

    LJUBLJANA 18

  • f. 45v. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat

    LJUBLJANA 18

  • f. 169v. Magnus sanctus Paulus… V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Vere

    LJUBLJANA 18

  • f. 51v. Maria et flumina, mode VIII Maria et flumina, benedicite Domino, hymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 248v. Me suscepit, mode VII Me suscepit dextera tua, Domine. Ps. Deus, Deus meus

    LJUBLJANA 18

  • f. 233v. Media nocte clamor, mode IVT Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    LJUBLJANA 18

  • f. 93v. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare mortis ne tradas nos.

    LJUBLJANA 18

  • f. 60r. Miserere mei Deus, mode VIII Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    LJUBLJANA 18

  • f. 128v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 199v. O crux gloriosa o crux adoranda, mode III O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus, alleluia.

    LJUBLJANA 18

  • f. 1r. O florens rosa, mode IV O florens rosa, mater Domini speciosa, o virgo mitis, o fecundissima vitis, clarior aurora pro nobis iugiter ora.

    LJUBLJANA 18

  • f. 167r. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sidus altissimum, sancte Paule, qui eterni regis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui perspexisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

    LJUBLJANA 18

  • f. 183r. O pastor apostolice Gregori… V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregationis katholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Tuo

    LJUBLJANA 18

  • f. 47v. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tanquam vultum angeli stantis inter illos.

    LJUBLJANA 18

  • f. 64r. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit. Ps. Laudate nomen

    LJUBLJANA 18

  • f. 164v. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (IIT) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi. V. Ingressa Agnes turpitudinis locum, angelum Domini preparatum invenit.

    LJUBLJANA 18

  • f. 105r. Oves mee, mode IVT Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.

    LJUBLJANA 18

  • f. 103r. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi ? responde michi.

    LJUBLJANA 18

  • f. 118v. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    LJUBLJANA 18

  • f. 118r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    LJUBLJANA 18

  • f. 18r. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    LJUBLJANA 18

  • f. 46v. Quando natus es, mode III Quando natus est ineffabiliter de virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    LJUBLJANA 18

  • f. 32v. Quasi unus, mode III Quasi unus de paradisi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    LJUBLJANA 18

  • f. 28r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    LJUBLJANA 18

  • f. 227v. Regem confessorum, mode IV Regem confessorum Dominum, venite, adoremus. Ps. Venite

    LJUBLJANA 18

  • f. 231r. Regnum mundi… V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quem

    LJUBLJANA 18

  • f. 22v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    LJUBLJANA 18

  • f. 46v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    LJUBLJANA 18

  • f. 26r. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    LJUBLJANA 18

  • f. 227r. Sint lumbi vestri precincti… V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nupciis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et vos

    LJUBLJANA 18

  • f. 52r. Stella ista, mode VIII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    LJUBLJANA 18

  • f. 177v. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies.

    LJUBLJANA 18

  • f. 28r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    LJUBLJANA 18

  • f. 117r. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamabat Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et omnis terra tremuit. Tunc unus

    LJUBLJANA 18

  • f. 180r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    LJUBLJANA 18

  • f. 70r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Caym. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledicta terra in opere tuo que apperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    LJUBLJANA 18

  • f. 6v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    LJUBLJANA 18

  • f. 231r. Veni electa mea, mode VI Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    LJUBLJANA 18

  • f. 131r. Veniens a Libano… V. Speciosa… V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta es, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Super

    LJUBLJANA 18

  • f. 51v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes illumine tuo, alleluia

    LJUBLJANA 18

  • f. 59v. Venite exultemus Domino, mode IV Venite, exultemus Domino. Ps. Venite

    LJUBLJANA 18

  • f. 133r. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. Multitudo

    LJUBLJANA 18

  • f. 82r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Fundamenta

    LJUBLJANA 18

  • f. 112r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    LJUBLJANA 18