Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

LJUBLJANA 19

Liens :

  • f. 96r. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria. Et osculata est et lavit lacrimis, et tersit capillis, et unxit ungento. V. Dimissa sunt e i peccata multa quoniam dilexit multum. Et osculata.Prosula addita Unde promeruit audire Domino a crimine, iam misericordie sanaberis unguento.

    LJUBLJANA 19

  • f. 2v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 36v. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 180v. Adoremus Christum regem, mode II Adoremus Christum regem confessorum omnium, qui eterna sanctum Martinum coronovit gloria. Ps. Venite

    LJUBLJANA 19

  • f. 57r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 232r. Alma redemptoris mater, mode V Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manens et stella maris, succurre cadenti surgere qui curat populo, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.

    LJUBLJANA 19

  • f. 13v. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 167v. Angelorum regi Deo, mode VII Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michaelem venerantes primatem solenniter. Ps. Venite

    LJUBLJANA 19

  • f. 156v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    LJUBLJANA 19

  • f. 55r. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    LJUBLJANA 19

  • f. 4v. Apparuerunt apostolis, mode VIII Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 2r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei.

    LJUBLJANA 19

  • f. 185r. Apta tandem viri, mode III Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.

    LJUBLJANA 19

  • f. 148v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem. Cant. Magnificat

    LJUBLJANA 19

  • f. 179r. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. V. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati

    LJUBLJANA 19

  • f. 130v. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit.

    LJUBLJANA 19

  • f. 185v. Benedictus sit... V. Mulieres opulente, mode (VI) Benedictus sit Dominus Deus omnis gratie qui coronavit ad portam paradisi hodie, pauperculam sed exortam regum ex progenie. V. Mulieres opulente, audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntarie. Pauperculam Gloria patri et filio et spiritui sancto. Pauperculam

    LJUBLJANA 19

  • f. 32v. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in opprobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.

    LJUBLJANA 19

  • f. 11r. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste est

    LJUBLJANA 19

  • f. 147r. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis epyscopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, presbiterum ordinavit.

    LJUBLJANA 19

  • f. 1r. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat Deus

    LJUBLJANA 19

  • f. 127v. Confitebor tibi Domine, mode I Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.

    LJUBLJANA 19

  • f. 97v. Congaudendum est , mode I Congaudendum est claritati tue, Christi confessor inclite, qui cum fratre clarissimo Ioanne dum desideras conregnare preciosum eius calicem elegisti bibere, o beate Iacobe, tue consortes glorie fac nos sancta intercessione.

    LJUBLJANA 19

  • f. 39r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    LJUBLJANA 19

  • f. 199v. Constitues eos principes, mode VIII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    LJUBLJANA 19

  • f. 160v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 26v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    LJUBLJANA 19

  • f. 151r. Da michi in disco, mode IVT Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 156v. Descendi in ortum nucum, mode V Descendi in ortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.

    LJUBLJANA 19

  • f. 51v. Descendit angelus Domini, mode VII Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.

    LJUBLJANA 19

  • f. 15r. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    LJUBLJANA 19

  • f. 3r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebit eos Dominus, alleluia, firmabit in illis gratiam spiritus sancti et intellectu adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Et

    LJUBLJANA 19

  • f. 182r. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    LJUBLJANA 19

  • f. 151r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    LJUBLJANA 19

  • f. 192v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 48r. Dum transiret Dominus, mode VII Cum transiret Dominus per medios fines Tyri et Sidonis, surdos fecit audire et mutos loqui.

    LJUBLJANA 19

  • f. 133r. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 54v. Elizabeth Zacharie, mode III Elisabeth Zacharie virum magnum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    LJUBLJANA 19

  • f. 1r. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Magnus Dominus

    LJUBLJANA 19

  • f. 133r. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

    LJUBLJANA 19

  • f. 93r. Fidelis sermo, mode II Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Christus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est enim illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum Ihesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 145v. Flebat autem, mode VII Flebat autem uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesie vocibus vehementer affectus. Ps. Domine, quis habitabit

    LJUBLJANA 19

  • f. 133r. Fons ortorum , mode V Fons hortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Libano.

    LJUBLJANA 19

  • f. 2v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, hymnum dicite Deo, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 10v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    LJUBLJANA 19

  • f. 5r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perenni.

    LJUBLJANA 19

  • f. 27r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIII) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo principatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Superborum

    LJUBLJANA 19

  • f. 197r. Hec mundum spernens, mode II Hec mundum spernens et mundi florida ducens, pro nichilo veram studuit cognoscere vitam.

    LJUBLJANA 19

  • f. 10r. Homo quidam… V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia parata. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    LJUBLJANA 19

  • f. 81r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    LJUBLJANA 19

  • f. 179v. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cynnamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli hymnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 54v. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    LJUBLJANA 19

  • f. 123v. Ista est speciosa, mode VIII Ista est speciosa inter filias Iherusalem.

    LJUBLJANA 19

  • f. 130v. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    LJUBLJANA 19

  • f. 5r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perennis gloria Deo patri cum filio sancto simul paraclito in secula seculorum.

    LJUBLJANA 19

  • f. 2v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    LJUBLJANA 19

  • f. 10r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium. Ps. Confitebor

    LJUBLJANA 19

  • f. 159v. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunciavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et

    LJUBLJANA 19

  • f. 191v. Nos scientes sanctum nomen, mode VII Nos scientes sanctum nomen Domini, negare non possumus.

    LJUBLJANA 19

  • f. 231v. Omnis spiritus laudet Dominum, mode II Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum de celis.

    LJUBLJANA 19

  • f. 17v. Planxit autem David… V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Ionathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ? V. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia super vos descendat. Quomodo

    LJUBLJANA 19

  • f. 136r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    LJUBLJANA 19

  • f. 161r. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    LJUBLJANA 19

  • f. 1v. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit multitudo

    LJUBLJANA 19

  • f. 148r. Sanctus Iohannes Baptista… V. Malens periclitari, mode (VIII) Sanctus Iohannes Baptista qui venit in spiritu et virtute Helye, eadem auctoritate qua ille Achas corripuerat et Iezabel, arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerat. V. Malens periclitari apud regem quam propter adulationem esse immemor preceptorum Dei, arguit Herodem et Herodiadem. Quod illicitas

    LJUBLJANA 19

  • f. 227v. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes.

    LJUBLJANA 19

  • f. 135v. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui. V. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Gaudent

    LJUBLJANA 19

  • f. 193r. Surge virgo… V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in aure Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadysi. V. Pulchra Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab estu. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio. Transfer

    LJUBLJANA 19

  • f. 170v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celicus ordo dicens. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et honor

    LJUBLJANA 19

  • f. 40v. Tu Domine universorum, mode IV Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum, Domine.

    LJUBLJANA 19

  • f. 189v. Virgo gloriosa, mode II Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    LJUBLJANA 19

  • f. 84v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et accepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    LJUBLJANA 19