Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

LUCCA 601

Liens :

  • p. 23. A finibus terre, mode I A finibus terre laudes audivimus gloriam iusti, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 559. A porta inferi, mode II A porta inferi erue, Domine, animam eius.

    LUCCA 601

  • p. 244. A summo celo, mode IV A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia. Ps. Celi enarrant

    LUCCA 601

  • p. 75. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 392. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 262. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 27. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi. Ps. Domine exaudi

    LUCCA 601

  • p. 168. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbo tuo speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    LUCCA 601

  • p. 99. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Ad te levavi

    LUCCA 601

  • p. 294. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    LUCCA 601

  • p. 197. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    LUCCA 601

  • p. 98. Alleluia iii (Benedixisti), mode VI Alleluia, alleluia, alleluia. (Benedixisti, Domine).

    LUCCA 601

  • p. 92. Alleluia iii (Iuste iudicate), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Iuste iudicate)

    LUCCA 601

  • p. 101. Alleluia iii (Quia mirabilia), mode I Alleluia, alleluia, alleluia. (Quia mirabilia)

    LUCCA 601

  • p. 497. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Iesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt illum.

    LUCCA 601

  • p. 116. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    LUCCA 601

  • p. 472. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 472. Angeli Domini, mode IV Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    LUCCA 601

  • p. 37. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 214. Angelus autem Domini, mode (VIII) Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 415. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et continuo ceciderunt catene de manibus eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit exultet

    LUCCA 601

  • p. 208. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Iesum queritis ? Iam surrexit

    LUCCA 601

  • p. 7. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 541. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domine Dominus

    LUCCA 601

  • p. 74. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 408. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    LUCCA 601

  • p. 39. Apud Dominum, mode IV Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    LUCCA 601

  • p. 412. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Eructavit

    LUCCA 601

  • p. 450. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    LUCCA 601

  • p. 107. Ascendente Ihesu, mode VI Ascendente Iesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    LUCCA 601

  • p. 247. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes

    LUCCA 601

  • p. 247. Ascendit Deus... V. Ascendens Christus, mode (III) Ascendit Deus in iubilatione, alleluia, et Dominus in voce tube, alleluia, alleluia. V. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem. Et Dominus

    LUCCA 601

  • p. 465. Ascendit fumus, mode IV Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. In Domino confido

    LUCCA 601

  • p. 251. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 89. Aspice in me, mode VIII Aspice in me, Domine, et miserere mei. Ps. Mirabilia.

    LUCCA 601

  • p. 448. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.

    LUCCA 601

  • p. 78. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    LUCCA 601

  • p. 379. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia. Ps. Dominus regnavit

    LUCCA 601

  • p. 353. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que Dominum portasti redemptorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    LUCCA 601

  • p. 478. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    LUCCA 601

  • p. 102. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. In convertendo

    LUCCA 601

  • p. 7. Benedicta tu, mode IV Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    LUCCA 601

  • p. 102. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 100. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Domini

    LUCCA 601

  • p. 90. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe

    LUCCA 601

  • p. 102. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Ad te levavi

    LUCCA 601

  • p. 500. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas edocebat populum. Ps. Misericordiam

    LUCCA 601

  • p. 194. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    LUCCA 601

  • p. 21. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 157. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    LUCCA 601

  • p. 78. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    LUCCA 601

  • p. 331. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimentis seducitur.

    LUCCA 601

  • p. 505. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    LUCCA 601

  • p. 93. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum Ps. Levavi Ps. Letatus sum

    LUCCA 601

  • p. 421. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    LUCCA 601

  • p. 556. Complaceat tibi Domine, mode VIII Complaceat tibi, Domine, ut eripias me, ad adiuvandum me festina. Ps. Expectans

    LUCCA 601

  • p. 176. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIT) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitates illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Factus sum in derisu omni populo, canticum eorum tota die. Vide

    LUCCA 601

  • p. 257. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia. Ps. Dominus illuminatio

    LUCCA 601

  • p. 104. Confitebor Domino , mode VII Confitebor Domino nimis in hore meo. Ps. Paratum

    LUCCA 601

  • p. 182. Confundantur qui me persecuntur, mode IV Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    LUCCA 601

  • p. 297. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    LUCCA 601

  • p. 17. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    LUCCA 601

  • p. 553. Convertere Domine et eripe , mode VIII Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui. Ps. Domine, ne

    LUCCA 601

  • p. 132. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

    LUCCA 601

  • p. 555. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    LUCCA 601

  • p. 223. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati in unum, stetit Iesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 106. Cum factus esset, mode VII Cum factus esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis Ierusalem secundum consuedinem diei festi, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 461. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Iesum Christum.

    LUCCA 601

  • p. 250. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dicebant : Alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 508. Custodiebant testimonia, mode IV Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    LUCCA 601

  • p. 23. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur. Ps. Ego dixi

    LUCCA 601

  • p. 277. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam a sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam

    LUCCA 601

  • p. 454. Da michi in disco, mode IV Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iuramentum.

    LUCCA 601

  • p. 300. Da pacem Domine, mode II Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    LUCCA 601

  • p. 93. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 555. Delicta iuventutis mee, mode VIII Delicta iuventutis mee et ignorancias meas ne memineris, Domine.

    LUCCA 601

  • p. 105. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate

    LUCCA 601

  • p. 174. Desiderio desideravi, mode IV Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    LUCCA 601

  • p. 525. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (VIII) Desiderium anime eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et voluntate. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et

    LUCCA 601

  • p. 267. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctionem misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    LUCCA 601

  • p. 81. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    LUCCA 601

  • p. 31. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    LUCCA 601

  • p. 348. Dignare me laudare te , mode IV Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos. Ps. Deus nostrum

    LUCCA 601

  • p. 553. Dirige Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Ps.Verba

    LUCCA 601

  • p. 257. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, alleluia, firmabit in illis gratiam spiritus sui et intellectu implevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectu

    LUCCA 601

  • p. 484. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    LUCCA 601

  • p. 86. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 143. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum summere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Iesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    LUCCA 601

  • p. 99. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te et exaudi me. Ps. Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 454. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    LUCCA 601

  • p. 99. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 554. Domine quando veneris... V. Commissa mea, mode (VIII) Domine, quando veneris iudicare terram ubi me abscondam a vultu ire tue, quia peccavi nimis in vita mea. V. Commissa mea, pavesco et ante te erubesco, dum venenris iudicare noli me condempnare. Quia

    LUCCA 601

  • p. 555. Domine secundum...V. Amplius...V. Tibi soli...V. Quoniam...V. Requiem, mode (VIII) Domine, secundum actum meum noli me iudicare, nichil dignum in conspectu tuo egi, ideo deprecor maiestatem tuam, ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam. V. Amplius lava me, Domine, ab iniusticia mea et a delicto meo munda me, quia tibi soli peccavi. ideo

    LUCCA 601

  • p. 51. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    LUCCA 601

  • p. 560. Dominus custodit te , mode II Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus. Ps. Levavi

    LUCCA 601

  • p. 80. Dominus regit me , mode IV Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Ps. Ipsum Ps. Domini est terra

    LUCCA 601

  • p. 133. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Iesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    LUCCA 601

  • p. 494. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia exclamavit dicens : Eia, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini armis lucis.

    LUCCA 601

  • p. 506. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. V. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dabitur

    LUCCA 601

  • p. 315. Dum transiret Dominus, mode V Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    LUCCA 601

  • p. 213. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum, alleluia, alleluia. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientes

    LUCCA 601

  • p. 379. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum. Ps. Cantate .I.

    LUCCA 601

  • p. 031. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria. Ps. Memento

    LUCCA 601

  • p. 463. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 25. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum. Ps. Cantemus

    LUCCA 601

  • p. 10. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra, et hoc est nomen quo vocabunt eum : Dominus iustus noster. V. In diebus illis salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter. Et

    LUCCA 601

  • p. 512. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    LUCCA 601

  • p. 11. Ecce in nubibus, mode II Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 65. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 134. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    LUCCA 601

  • p. 536. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    LUCCA 601

  • p. 455. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Ps. Domine, Dominus

    LUCCA 601

  • p. 22. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere

    LUCCA 601

  • p. 540. Ecce vere Israhelita, mode I Ecce vere Israhelita in quo dolus non est.

    LUCCA 601

  • p. 47. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Iesum stantem a dextris Dei.

    LUCCA 601

  • p. 190. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    LUCCA 601

  • p. 163. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (II) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. V. Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Ut confiteatur

    LUCCA 601

  • p. 26. Ego autem ad Dominum, mode IV Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum. Ps. Laudate

    LUCCA 601

  • p. 212. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et somnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Cant. Quis est iste

    LUCCA 601

  • p. 207. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia. Ps. Domine in virtute

    LUCCA 601

  • p. 559. Ego sum resurrectio et vita, mode II Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis qui credit in me non morietur in eternum.

    LUCCA 601

  • p. 244. Elevata est magnificentia tua, mode IV Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    LUCCA 601

  • p. 251. Elevatis manibus, mode IV Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 407. Elizabeth Zacharie, mode III Helisabet Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    LUCCA 601

  • p. 128. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    LUCCA 601

  • p. 23. Emitte agnum, Domine, mode IV Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Iudica

    LUCCA 601

  • p. 21. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 559. Exaudi Domine orationem meam, mode VIII Exaudi, Domine, orationem meam, ad te omnis caro veniet.

    LUCCA 601

  • p. 38. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    LUCCA 601

  • p. 7. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IV Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 27. Expectetur sicut pluvia, mode IV Expectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendat super nos sicut ros Deus noster. Ps. Audite celi

    LUCCA 601

  • p. 559. Exultabunt Domino , mode I Exultabunt Domino ossa humiliata.

    LUCCA 601

  • p. 184. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ps. Miserere mei

    LUCCA 601

  • p. 37. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 142. Factus est adiutor meus, mode I Factus es adiutor meus, Deus meus.

    LUCCA 601

  • p. 255. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Domine, in virtute

    LUCCA 601

  • p. 204. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    LUCCA 601

  • p. 456. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Ps. Domini est terra

    LUCCA 601

  • p. 87. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    LUCCA 601

  • p. 389. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Ierusalem, venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos Dominus in die sollemnitatis et letitie, alleluia. V. Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filios tuos in te.

    LUCCA 601

  • p. 456. Fons ortorum , mode V Fons hortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Libano. Ps. Deus noster

    LUCCA 601

  • p. 261. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, hymnum dicite Deo, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 109. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VIII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. In animam

    LUCCA 601

  • p. 509. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Et amici

    LUCCA 601

  • p. 350. Gaude Maria virgo, mode IV Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Dominus regnavit

    LUCCA 601

  • p. 37. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitate pudoris, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 65. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    LUCCA 601

  • p. 38. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 277. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIII) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Superborum

    LUCCA 601

  • p. 347. Hec est que nescivit, mode IV Haec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Domini est terra

    LUCCA 601

  • p. 397. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Ierosolimam petiit, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 560. Heu me quia, mode II Heu me quia incolatus meus prolongatus est. Ps. Ad Dominum cum

    LUCCA 601

  • p. 555. Heu michi Domine...V. Anima mea , mode (II) Heu michi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea, quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te, Deus meus, miserere mei, dum veneris in novissimo die. V. Anima mea turbata est valde sed tu, Domine, succurre ei. In novissimo

    LUCCA 601

  • p. 115. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    LUCCA 601

  • p. 32. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia

    LUCCA 601

  • p. 500. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa damnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicencium. Innocens

    LUCCA 601

  • p. 199. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VI) Iesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Adduxerunt autem eum ad Cayphan principem sacerdotum ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus

    LUCCA 601

  • p. 133. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Iesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    LUCCA 601

  • p. 72. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Ierusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    LUCCA 601

  • p. 102. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus. Ps. Ad Dominum

    LUCCA 601

  • p. 555. In loco pascuae, mode VII In loco pascue ibi me collocavit. Ps. Dominus regit

    LUCCA 601

  • p. 157. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Illuxerunt corruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti

    LUCCA 601

  • p. 505. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    LUCCA 601

  • p. 535. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VIT) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento letitie circumdedit me et tanquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circundedit me vernantibus atque corruscantibus gemmis. Et tanquam

    LUCCA 601

  • p. 181. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cum audisset populus quia Iesus venit Ierosolimam, exierunt obviam ei. Cum

    LUCCA 601

  • p. 406. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui

    LUCCA 601

  • p. 175. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    LUCCA 601

  • p. 258. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur : in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis. Et qui

    LUCCA 601

  • p. 19. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iustitiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et testamentum

    LUCCA 601

  • p. 525. Iustum deduxit Dominus... V. Magnificavit eum..., mode (VII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus suis. V. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam glorie. Et dedit

    LUCCA 601

  • p. 114. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    LUCCA 601

  • p. 440. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    LUCCA 601

  • p. 165. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; sed vado ut a somno excitem eum.

    LUCCA 601

  • p. 30. Levate capita vestra, mode II Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    LUCCA 601

  • p. 557. Libera me Domine, mode (II) Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra ; dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira. In V. Dies illa, dies ire, calamitatis et miserie, dies magna et amara valde. Quando V. Quid ego miserrimus, quid dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante tantum iudicem ? Dum V. Plangent se super se cuncte tribus terre. V. Vix iustus salvabitur et ego ubi parebo ? Quando V. Nunc, Christe, te deprecor, miserere, peto, qui venisti redimere, perpetim veni salvare. Dum V. Requiem aeternam dona ei, Domine, et lux perpetua luceat ei. Dum

    LUCCA 601

  • p. 262. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 43. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluia, rectis corde letitia, alleluia. Ps. Dominus regnavit .I.

    LUCCA 601

  • p. 66. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

    LUCCA 601

  • p. 66. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nescientis virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    LUCCA 601

  • p. 430. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Qui et

    LUCCA 601

  • p. 423. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue. Ps. Exaudi

    LUCCA 601

  • p. 145. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode III Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

    LUCCA 601

  • p. 74. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Dominum, hymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 126. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.

    LUCCA 601

  • p. 559. Me suscepit, mode VII Me suscepit dextera tua, Domine.

    LUCCA 601

  • p. 546. Media nocte clamor, mode IV Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    LUCCA 601

  • p. 332. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Domine, Dominus noster

    LUCCA 601

  • p. 284. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciet me visus hominis. V. Et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec

    LUCCA 601

  • p. 89. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    LUCCA 601

  • p. 143. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.

    LUCCA 601

  • p. 230. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 555. Ne recorderis peccata mea...V. Dirige...V. Non intres...V. Amplius, mode (VIT) Ne recorderis peccata mea, Domine, dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Dirige, Domine, Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Dum

    LUCCA 601

  • p. 553. Nequando rapiat, mode VIII Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat. Ps. Domine, Deus meus

    LUCCA 601

  • p. 490. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Domini est terra

    LUCCA 601

  • p. 64. O admirabile commercium, mode VIT O admirabile commertium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    LUCCA 601

  • p. 80. Oculi mei semper ad Dominum, mode IV Oculi mei semper ad Dominum. Ps. Ad te, Domine Ps. Iudica

    LUCCA 601

  • p. 96. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit. Ps. Laudate

    LUCCA 601

  • p. 337. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcitias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te toto corde, te totis visceribus concupisco. Quia per

    LUCCA 601

  • p. 559. Omnis spiritus laudet Dominum, mode VII Omnis spiritus laudet Dominum.

    LUCCA 601

  • p. 560. Opera manuum tuarum , mode II Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias. Ps. Confitebor

    LUCCA 601

  • p. 33. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini abundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    LUCCA 601

  • p. 174. Oves mee, mode IV Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

    LUCCA 601

  • p. 35. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 46. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et ideo

    LUCCA 601

  • p. 230. Pax vobis ego sum, mode VIT Pax vobis ego sum, alleluia, nolite timere, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 556. Peccantem me... V. Deus in nomine tuo... V. De profundis clamavi, mode (I) Peccantem me cotidie et non me penitentem timor mortis conturbat me, quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et salva me. V. Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Quia

    LUCCA 601

  • p. 560. Placebo Domino, mode II Placebo Domino in regione vivorum. Ps. Dilexi

    LUCCA 601

  • p. 171. Popule meus quid feci tibi, mode IV Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    LUCCA 601

  • p. 477. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    LUCCA 601

  • p. 201. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Iesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    LUCCA 601

  • p. 200. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    LUCCA 601

  • p. 24. Propter Syon non tacebo, mode IV Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius. Ps. Te decet

    LUCCA 601

  • p. 448. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    LUCCA 601

  • p. 64. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    LUCCA 601

  • p. 48. Quasi unus, mode III Quasi unus de paradisi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    LUCCA 601

  • p. 63. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accepit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.

    LUCCA 601

  • p. 554. Qui Lazarum resuscitasti... V. Qui venturus es... V. Requiem eternam... V. Qui suscitasti... adhuc... V/ Qui resuscitasti... infra, mode (IV) Qui Lazarum resuscitasti ad monumentum fetidum, tu ei, Domine, dona requiem et locum indulgentie. V. Qui venturus es iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem. Tu

    LUCCA 601

  • p. 87. Rectos decet collaudatio, mode IV Rectos decet conlaudatio. Ps. Exultate Ps. Benedicam

    LUCCA 601

  • p. 38. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    LUCCA 601

  • p. 67. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    LUCCA 601

  • p. 215. Regina celi letare, mode (I) Regina celi letare, alleluia, Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia, Ora pro nobis rogamus, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 275. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi tribuat ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?

    LUCCA 601

  • p. 30. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra. Ps. Laudate pueri

    LUCCA 601

  • p. 65. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    LUCCA 601

  • p. 556. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi. Ps. Beatus

    LUCCA 601

  • p. 34. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    LUCCA 601

  • p. 282. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (II) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus

    LUCCA 601

  • p. 560. Si iniquitates observaveris , mode VII Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Ps. De profundis

    LUCCA 601

  • p. 546. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode VII Simile est regnum celorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, inventa una pretiosa dedit omnia sua et comparavit eam.

    LUCCA 601

  • p. 535. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    LUCCA 601

  • p. 556. Sitivit anima mea, mode VIII Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Domini. Ps. Quemadmodum

    LUCCA 601

  • p. 71. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma coruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et magno regi munera obtulerunt.

    LUCCA 601

  • p. 543. Surge Aquilo et veni Auster, mode VIII Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius. Ps. Cantate

    LUCCA 601

  • p. 365. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bar Iona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies.

    LUCCA 601

  • p. 12. Syon renovaberis, mode IV Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.

    LUCCA 601

  • p. 188. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.

    LUCCA 601

  • p. 38. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit

    LUCCA 601

  • p. 200. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Iesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Iesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    LUCCA 601

  • p. 300. Tu Domine universorum, mode I Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum.

    LUCCA 601

  • p. 420. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram hedificabo ecclesiam meam.

    LUCCA 601

  • p. 112. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Quid fecisti ?

    LUCCA 601

  • p. 167. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    LUCCA 601

  • p. 7. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    LUCCA 601

  • p. 229. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta es, alleluia, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Et odor

    LUCCA 601

  • p. 73. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Ierusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 87. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus Deo.

    LUCCA 601

  • p. 31. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluia, et habitavit in nobis, alleluia. Ps. Omnes gentes

    LUCCA 601

  • p. 148. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum videret pater ait : Fera

    LUCCA 601

  • p. 601. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. Multitudo

    LUCCA 601

  • p. 547. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    LUCCA 601

  • p. 588. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    LUCCA 601

  • p. 511. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.

    LUCCA 601

  • p. 546. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    LUCCA 601

  • p. 189. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me

    LUCCA 601