Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

PAR lat 12044

Liens :

  • f. 115v. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia. Ps. Ce-li e-nar-rant

    PAR lat 12044

  • f. 115r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VIII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt, alleluya.

    PAR lat 12044

  • f. 119v. Accipite spiritum sanctum, mode VIIT Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 4r. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    PAR lat 12044

  • f. 152r. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Hiesu Christi. Ps. Dominus regnavit

    PAR lat 12044

  • f. 86r. Adiutor et susceptor… V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    PAR lat 12044

  • f. 34r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    PAR lat 12044

  • f. 132v. Adonai Domine Deus magne, mode VII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    PAR lat 12044

  • f. 209v. Adoremus Christum regem, mode I Adoremus Christum regem confessorum Dominum, qui eterna sanctum Martinum coronovit gloria. Ps. Venite

    PAR lat 12044

  • f. 151r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Hiesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam et remissionem peccatorum. Ps. Benedicam

    PAR lat 12044

  • f. 96v. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    PAR lat 12044

  • f. 35v. Alleluia iii (Benedixisti), Alleluia, alleluia, alleluia. (Benedixisti, Domine, terram tuam). Ps. Quam dilecta Ps. Benedixisti

    PAR lat 12044

  • f. 33v. Alleluia iii (Iuste iudicate), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Iuste iudicate, filii hominum). Ps. Si vere Ps. Eripe me de inimicis

    PAR lat 12044

  • f. 36v. Alleluia iii (Quia mirabilia), mode V Alleluia, alleluia, alleluia. (Quia mirabilia fecit Dominus). Ps. Cantate .II. Ps. Dominus regnavit .II.

    PAR lat 12044

  • f. 177v. Alma redemptoris mater, mode V Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manes et stella maris, succurre cadenti suggere qui curet populum, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius tu posterius, Gabrihelis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.

    PAR lat 12044

  • f. 142v. Amice quomodo… in caminum, mode I Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite in caminum ignis.

    PAR lat 12044

  • f. 195r. Angeli Domini, mode (RE) Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    PAR lat 12044

  • f. 10v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 100v. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 166v. Angelus Domini astitit, mode (IV) Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et continuo ceciderunt cathene de manibus eius, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 100r. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini loquutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Hiesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Venite

    PAR lat 12044

  • f. 240r. Ante thorum huius virginis, mode IVT Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domine Dominus noster

    PAR lat 12044

  • f. 27r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 146r. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israel. Ps. Quia visitavit

    PAR lat 12044

  • f. 121v. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia.V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Seditque

    PAR lat 12044

  • f. 11r. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    PAR lat 12044

  • f. 104r. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 38v. Ascendente Ihesu, mode VIT Ascendente Hiesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    PAR lat 12044

  • f. 116v. Ascendit Deus… V. Ascendens Christus, mode (III) Ascendit Deus in iubilatione, alleluia, et Dominus in voce tube, alleluia, alleluia. V. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem. Et Dominus

    PAR lat 12044

  • f. 193r. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. In Domino

    PAR lat 12044

  • f. 117v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 32v. Aspice in me, mode VII Aspice in me, Domine, et miserere mei. Ps. Mirabilia. Ps. Iustus es, Domine. Ps. Clamavi

    PAR lat 12044

  • f. 2v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 28v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    PAR lat 12044

  • f. 56v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    PAR lat 12044

  • f. 201r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    PAR lat 12044

  • f. 34r. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. In convertendo

    PAR lat 12044

  • f. 223v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIT) Beatus Nicholaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius largitiones. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    PAR lat 12044

  • f. 172v. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. In vita

    PAR lat 12044

  • f. 37r. Benedictus Dominus Deus meus, mode (VI) Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    PAR lat 12044

  • f. 36r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Ps. Tunc locutus

    PAR lat 12044

  • f. 33r. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    PAR lat 12044

  • f. 34r. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

    PAR lat 12044

  • f. 7v. Bethleem non es minima, mode IV Bethlem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Cant. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 217r. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Misericordiam

    PAR lat 12044

  • f. 95v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    PAR lat 12044

  • f. 82v. Cantemus Domino… V. Currus pharaonis… V. Dominus quasi vir… V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    PAR lat 12044

  • f. 28v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    PAR lat 12044

  • f. 45v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur. Cant. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 226r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    PAR lat 12044

  • f. 33v. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum Ps. Levavi Ps. Letatus sum

    PAR lat 12044

  • f. 154r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eos Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate

    PAR lat 12044

  • f. 7r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    PAR lat 12044

  • f. 119r. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Hierusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat Deus

    PAR lat 12044

  • f. 91v. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    PAR lat 12044

  • f. 136r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    PAR lat 12044

  • f. 2r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    PAR lat 12044

  • f. 226r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    PAR lat 12044

  • f. 46v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Magnus Dominus

    PAR lat 12044

  • f. 54v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Hiesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Cant. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 183v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Hiesum Christum.

    PAR lat 12044

  • f. 117v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 227r. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit

    PAR lat 12044

  • f. 128v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    PAR lat 12044

  • f. 180v. Da michi in disco, mode IVT Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    PAR lat 12044

  • f. 135r. Da pacem Domine, mode II Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    PAR lat 12044

  • f. 34r. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    PAR lat 12044

  • f. 37v. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate

    PAR lat 12044

  • f. 88v. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Cant.Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 126r. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    PAR lat 12044

  • f. 29v. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    PAR lat 12044

  • f. 7v. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    PAR lat 12044

  • f. 120v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebit eos Dominus, alleluia, firmavit in illis gratiam spiritus sui et intellectu implevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino nanque sonitu, spiritus sanctus venit super eos. Et intellectu

    PAR lat 12044

  • f. 205r. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    PAR lat 12044

  • f. 31v. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    PAR lat 12044

  • f. 78r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Hiesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    PAR lat 12044

  • f. 36r. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    PAR lat 12044

  • f. 180v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    PAR lat 12044

  • f. 36r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum Ps. Et dixi

    PAR lat 12044

  • f. 29r. Dominus regit me , mode IVT Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Ps. Ipsum Ps. Domini est terra

    PAR lat 12044

  • f. 212r. Dum aurora nocti finem daret, mode VIII Dum aurora finem daret, Cecilia sancta dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini armis lucis.

    PAR lat 12044

  • f. 141r. Dum transiret Dominus, mode V Cum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    PAR lat 12044

  • f. 2v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    PAR lat 12044

  • f. 3r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.

    PAR lat 12044

  • f. 186r. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi hostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    PAR lat 12044

  • f. 228v. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe. Cant. Benedictus

    PAR lat 12044

  • f. 24r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 238r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    PAR lat 12044

  • f. 239r. Ecce vere Israhelita, mode I Ecce vere Israhelita in quo dolus non est.

    PAR lat 12044

  • f. 14v. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Hiesum stantem a dextris Dei.

    PAR lat 12044

  • f. 3v. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    PAR lat 12044

  • f. 99v. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et exurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Ps. Domine, quid multiplicati

    PAR lat 12044

  • f. 99v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia. Ps. Beatus vir

    PAR lat 12044

  • f. 187r. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate. Ps. Confitebimur

    PAR lat 12044

  • f. 98r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    PAR lat 12044

  • f. 115v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    PAR lat 12044

  • f. 117v. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 145v. Elizabeth Zacharie, mode III Helisabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    PAR lat 12044

  • f. 72r. Emendemus in melius… V. Peccavimus… V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    PAR lat 12044

  • f. 124r. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Ps. Domine, miserere

    PAR lat 12044

  • f. 11r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    PAR lat 12044

  • f. 92r. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    PAR lat 12044

  • f. 10v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 77v. Factus est adiutor meus, mode I Factus es adiutor meus, Deus meus.

    PAR lat 12044

  • f. 118v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Magnus Dominus

    PAR lat 12044

  • f. 98v. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    PAR lat 12044

  • f. 31v. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    PAR lat 12044

  • f. 227v. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    PAR lat 12044

  • f. 57r. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrihelem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Gaude. Prosa. , integra et casta es, Maria, Que es effecta fulgida celi porta. O virgo sola Christi carissima, Suscipe pia nostra precamina. Que nunc flagitant devota corda ora. Nostra pura pectora sint et corpora. Tu da per precata dulcissima, Nobis concedas veniam per secula. O benigna que sola inviolata . Inviolata, nos iuva gratia sancta tua, Mundo gaudia que protulisti, Maria. Nempe benigna atque gloriosa, Solve delicta orbis per maxima. Mater innupta precata deduc nostra, Christo tollenti crimina mundi cuncta. Per te o regina percipiat, Regna plebs devota delestia. Que beata atque benedicta permansisti.

    PAR lat 12044

  • f. 10v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 231r. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Omnia

    PAR lat 12044

  • f. 122r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri parilique proli, spiritus sancti pariter resultet laude perenni.

    PAR lat 12044

  • f. 129r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    PAR lat 12044

  • f. 55r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Domini est

    PAR lat 12044

  • f. 114r. Helena, Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Hierosolimam petiit, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 67v. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    PAR lat 12044

  • f. 8r. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia salus

    PAR lat 12044

  • f. 217r. Homo Dei ducebatur… V. Cumque carnifices… V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens

    PAR lat 12044

  • f. 186v. Ihesu Christi Domini gratia, mode III Hiesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerio fidei missi. Ps. Eructavit

    PAR lat 12044

  • f. 97r. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VI) Hiesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus est Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videret

    PAR lat 12044

  • f. 74r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Hiesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    PAR lat 12044

  • f. 34r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.

    PAR lat 12044

  • f. 145v. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Prosa. Prepara, Iohannes Baptista, tua doctrina, nostra et omnium corda ad Christi mandata. Qui es mundi lucerna et sanctitatis forma, iusticie norma. Hic propheta et plus quam propheta Baptizavit credentes in aqua Et viam preparavit in heremo.

    PAR lat 12044

  • f. 89r. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    PAR lat 12044

  • f. 5v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iustitiam meam, et testamentum pacis erit in Hierusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Montes enim

    PAR lat 12044

  • f. 67r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    PAR lat 12044

  • f. 173r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    PAR lat 12044

  • f. 122r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in secula seculorum.

    PAR lat 12044

  • f. 7r. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    PAR lat 12044

  • f. 119v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 277r. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluia, rectis corde letitia, alleluia. Ps. Dominus regnavit

    PAR lat 12044

  • f. 24v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et myrram. Ps. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 24r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis misterium, templum Dei factum est uterus nescientis virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Benedictus

    PAR lat 12044

  • f. 27r. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 32v. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    PAR lat 12044

  • f. 78r. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierunt domus Israhel, dicit Dominus.

    PAR lat 12044

  • f. 105v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 33r. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    PAR lat 12044

  • f. 211r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Domini est

    PAR lat 12044

  • f. 184r. O crux gloriosa o crux adoranda, mode III O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et ammirabile signum, per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus, alleluia. Ps. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 47v. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Quia per filium

    PAR lat 12044

  • f. 97v. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    PAR lat 12044

  • f. 2v. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    PAR lat 12044

  • f. 177r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    PAR lat 12044

  • f. 181r. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, styrps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius. Ps. Domini est

    PAR lat 12044

  • f. 23v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    PAR lat 12044

  • f. 11r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    PAR lat 12044

  • f. 119r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    PAR lat 12044

  • f. 6r. Rex pacificus, mode (VIII) Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    PAR lat 12044

  • f. 9r. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia quem

    PAR lat 12044

  • f. 152v. Solve, iubente Deo… V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Annue nunc nostris precibus tu, Petre beate. Qui facis. V. Quodcunque ligaveris. Qui facis

    PAR lat 12044

  • f. 175v. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives nostri. V. Sola nanque sine exemplo placuisti femina Christo. Gaudent

    PAR lat 12044

  • f. 166v. Symon Bar Iona, Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies. Ps. Magnificat

    PAR lat 12044

  • f. 192v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphyn sanctus proclamant et omnis celicus ordo testatur. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    PAR lat 12044

  • f. 11r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    PAR lat 12044

  • f. 96v. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Hiesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Hiesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    PAR lat 12044

  • f. 135r. Tu Domine universorum, mode I Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum.

    PAR lat 12044

  • f. 61v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    PAR lat 12044

  • f. 67r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris tu super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    PAR lat 12044

  • f. 86r. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    PAR lat 12044

  • f. 107v. Veniens a Libano… V. Speciosa… V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta es, alleluia, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Et odor

    PAR lat 12044

  • f. 27r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Hieerusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 32r. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus Deo salutari nostro, preoccupemus faciem eius in confesione et in psalmis iubilemus ei.

    PAR lat 12044

  • f. 109r. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    PAR lat 12044

  • f. 212r. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    PAR lat 12044

  • f. 206v. Zachee festinans descende, Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    PAR lat 12044

  • f. 93v. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac, Deus

    PAR lat 12044