Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

PAR lat 15182

Liens :

  • f. 223v. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi. Ps. Dominus regnavit irascantur

    PAR lat 15182

  • f. 127v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    PAR lat 15182

  • f. 220r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum. Ps. Bendicam

    PAR lat 15182

  • f. 420v. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluya.

    PAR lat 15182

  • f. 189r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluya.c

    PAR lat 15182

  • f. 304v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Ierusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    PAR lat 15182

  • f. 212r. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israel. Cant. Benedictus

    PAR lat 15182

  • f. 225r. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do.

    PAR lat 15182

  • f. 332v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    PAR lat 15182

  • f. 376r. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. In Domino confido

    PAR lat 15182

  • f. 290r. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris peccunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Hic est vere martyr qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit. Fecit

    PAR lat 15182

  • f. 183r. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste est

    PAR lat 15182

  • f. 331v. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, presbiterum ordinavit.

    PAR lat 15182

  • f. 137r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Quia

    PAR lat 15182

  • f. 423r. Credo quod redemptor… V. Quem visurus sum, mode (VIII) Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. V. Quem visurus sum, ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt. Et

    PAR lat 15182

  • f. 118v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam a sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam

    PAR lat 15182

  • f. 335r. Da michi in disco, mode IVT Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    PAR lat 15182

  • f. 133v. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    PAR lat 15182

  • f. 312v. Descendi in ortum nucum, mode VT Descendi in ortum meum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ps.Cantate .I.

    PAR lat 15182

  • f. 101r. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    PAR lat 15182

  • f. 422v. Dirige, Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Ps.Verba mea

    PAR lat 15182

  • f. 435r. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    PAR lat 15182

  • f. 335r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    PAR lat 15182

  • f. 455r. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluya. Ps. Benedictus

    PAR lat 15182

  • f. 363v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi hostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum. Cant. Magnificat

    PAR lat 15182

  • f. 368r. Electi sunt in Christo, mode VIII Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate.

    PAR lat 15182

  • f. 211v. Elizabeth Zacharie, mode III Elysabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    PAR lat 15182

  • f. 329v. Flebat autem, mode VII Flebat autem uberrime in hympnis et canticis suave sonantis ecclesie vocibus vehementer affectus.

    PAR lat 15182

  • f. 181v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    PAR lat 15182

  • f. 118r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Girum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis inhabitavi, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    PAR lat 15182

  • f. 458v. Hec mundum spernens, mode II Hec mundum spernens et mundi florida ducens, pro nichilo veram studuit cognoscere vitam.

    PAR lat 15182

  • f. 180r. Homo quidam… V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    PAR lat 15182

  • f. 367r. Ihesu Christi Domini gratia, mode IV Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerio fidei missi. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    PAR lat 15182

  • f. 164r. Introibo ad altare Dei, mode IVT Introibo ad altare Dei, ad Deum qui letificat iuventutem meam. Ps. Iudica me, Deus

    PAR lat 15182

  • f. 290r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    PAR lat 15182

  • f. 427v. Me suscepit, mode VII Me suscepit dextera tua, Domine. Ps. Deus, Deus meus

    PAR lat 15182

  • f. 180r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium. Ps. Confitebor

    PAR lat 15182

  • f. 453r. Nos scientes sanctum nomen, mode VII Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus.

    PAR lat 15182

  • f. 358v. O crux gloriosa o crux adoranda, mode III O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus. Ps. Cantate .II.

    PAR lat 15182

  • f. 427v. Omnis spiritus laudet Dominum, mode VII Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum de celis.

    PAR lat 15182

  • f. 179r. Pax eterna, mode (I) Pax eterna ab eterno patre huic domui, pax perhennis verbum patris sit pax huic domui, pacem pius consolator huic prestet domui.

    PAR lat 15182

  • f. 179r. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum et hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de quo scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus. Ps. Laudate

    PAR lat 15182

  • f. 122r. Si bona suscepimus… V. In omnibus hiis… V. Nudus egressus, mode (IIT) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non suscipiamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. In omnibus hiis non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus

    PAR lat 15182

  • f. 309v. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives nostri. V. Valde eam nos oportet venerari que tam sancta et intacta est virgo. Gaudent. Gloria. Consortes

    PAR lat 15182

  • f. 374v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celicus ordo testatur. Te. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    PAR lat 15182

  • f. 225r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    PAR lat 15182

  • f. 165v. Vidit Iacob scalam, mode VIII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Fundamenta

    PAR lat 15182

  • f. 450v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat. Ps. Magnificat

    PAR lat 15182

  • f. 179v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et suscepit eum gaudens, alleluia. Cant. Magnificat

    PAR lat 15182