Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

WIEN Da C 11

Liens :

  • f. 64r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 25v. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    WIEN Da C 11

  • f. 166v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Declinate

    WIEN Da C 11

  • f. 23r. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (I) Annunciatum est per Gabrielem archangelum Marie virgini de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, aurem virginis, visitare palatium uteri, et regressus est per auream portam virginis. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et regressus

    WIEN Da C 11

  • f. 18v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 66v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    WIEN Da C 11

  • f. 99r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    WIEN Da C 11

  • f. 66v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.

    WIEN Da C 11

  • f. 115r. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide

    WIEN Da C 11

  • f. 139r. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nycolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evis secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera. Ab

    WIEN Da C 11

  • f. 114v. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    WIEN Da C 11

  • f. 15r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    WIEN Da C 11

  • f. 87r. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

    WIEN Da C 11

  • f. 158r. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.

    WIEN Da C 11

  • f. 21v. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    WIEN Da C 11

  • f. 28r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit cor

    WIEN Da C 11

  • f. 59r. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi mihi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.

    WIEN Da C 11

  • f. 87v. Ductus est Ihesus in desertum, mode IT Ductus est Iesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    WIEN Da C 11

  • f. 26v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.

    WIEN Da C 11

  • f. 19v. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    WIEN Da C 11

  • f. 39r. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Iesum stantem a dextris Dei.

    WIEN Da C 11

  • f. 26r. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    WIEN Da C 11

  • f. 130v. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    WIEN Da C 11

  • f. 84v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preocupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possumus. Adtende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende, Domine

    WIEN Da C 11

  • f. 21v. Emitte agnum, Domine, mode IVT Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.

    WIEN Da C 11

  • f. 18v. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 26r. Expectetur sicut pluvia, mode IVT Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendat super nos sicut ros Deus noster.

    WIEN Da C 11

  • f. 115v. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    WIEN Da C 11

  • f. 36v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 91v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.

    WIEN Da C 11

  • f. 131v. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    WIEN Da C 11

  • f. 36v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa es, nec habere sequentem, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 52v. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    WIEN Da C 11

  • f. 78r. Hi novissimi , mode I Hy novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    WIEN Da C 11

  • f. 128r. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VI) Iesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videret

    WIEN Da C 11

  • f. 99v. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxistis sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti

    WIEN Da C 11

  • f. 108r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. Quoniam

    WIEN Da C 11

  • f. 157r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tanquam sponsam decoravit me corona. V. Induit me Dominus cyclade auro texta et inmensis monilibus ornavit me. Et tanquam

    WIEN Da C 11

  • f. 113v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamantes in excelsis. V. Cumque audissent quia Iesus venit Iherosolimam, exierunt obviam ei. Cum

    WIEN Da C 11

  • f. 111r. Ipsi vero non cognoverunt, mode (IV) Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.

    WIEN Da C 11

  • f. 78r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    WIEN Da C 11

  • f. 105r. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno suscitemus eum.

    WIEN Da C 11

  • f. 92r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddunt ei fructum temporibus suis.

    WIEN Da C 11

  • f. 83v. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.

    WIEN Da C 11

  • f. 156v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas.

    WIEN Da C 11

  • f. 111r. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.

    WIEN Da C 11

  • f. 184r. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregacionis katholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo.

    WIEN Da C 11

  • f. 157r. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (IIT) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurtitias dyaboli impoluto calle transivi. V. Ingressa Agnes turpitudinis locum, angelum Domini preparatum invenit. Et spurtitias

    WIEN Da C 11

  • f. 30r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    WIEN Da C 11

  • f. 110v. Oves mee, mode IVT Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

    WIEN Da C 11

  • f. 56r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Vidit beatus Stephanus celos apertos, vidit et introivit. Et

    WIEN Da C 11

  • f. 108v. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi ? responde michi.

    WIEN Da C 11

  • f. 129r. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Iesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    WIEN Da C 11

  • f. 22v. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egredietur ut splendor iustus eius.

    WIEN Da C 11

  • f. 58r. Quasi unus, mode III Quasi unum de paradysi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit.

    WIEN Da C 11

  • f. 60v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    WIEN Da C 11

  • f. 31v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    WIEN Da C 11

  • f. 63v. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma coruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    WIEN Da C 11

  • f. 119v. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.

    WIEN Da C 11

  • f. 77r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dicit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledicta terra in opere tuo que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Gloria patri

    WIEN Da C 11

  • f. 63r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    WIEN Da C 11

  • f. 93v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : Fera

    WIEN Da C 11