Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KLOS 1011

Liens :

  • f. 122r. Adorna thalamum tuum, mode (VIII) Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.

    KLOS 1011

  • f. 121r. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode II Agnus Dei Christus ymmolatus est pro salute mundi. Nam de parentis prothoplasti fraude factor condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lingnum tunc notavit dampna lingni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ipse

    KLOS 1011

  • f. 157v. Amice non facio tibi, mode (I) Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    KLOS 1011

  • f. 6r. Angelus Domini nuntiavit, mode (I) Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 32v. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (VIII) Annunciatum est per Gabrielem archangelum Marie virgini de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, alme virginis. V. Ave Maria. V. Descendit de celis missus ab arte patris et introivit per aurem virginis. Et regressus

    KLOS 1011

  • f. 118r. Ante thorum huius virginis, mode (IV) Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domini est

    KLOS 1011

  • f. 90r. Ascendente Ihesu, mode (VIII) Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    KLOS 1011

  • f. 28r. Ave Maria gratia plena, mode (I) Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 10r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficienter que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 101r. Beati omnes qui timent, mode (II) Beati omnes qui timent Dominum. Ps. Ipsum

    KLOS 1011

  • f. 13v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIII) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    KLOS 1011

  • f. 6v. Benedicta tu, mode (IV) Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    KLOS 1011

  • f. 106v. Benedictus Dominus Deus meus, mode (VI) Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    KLOS 1011

  • f. 103v. Benedictus Dominus in eternum, mode (VI) Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias

    KLOS 1011

  • f. 143r. Benedictus es... qui Benedicti, mode (VII) Benedictus es, Domine, qui Benedicti anime dum celi confers gaudia glorificas terris membra, dum et specu quo latuit per te virtus emicuit.

    KLOS 1011

  • f. 101r. Benediximus vobis, mode (II) Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe

    KLOS 1011

  • f. 106v. Benedixit filiis tuis, mode (VI) Benedixit filiis tuis in te. Ps. Lauda

    KLOS 1011

  • f. 99v. Benefac Domine, mode (IIT) Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Qui

    KLOS 1011

  • f. 221r. Calicem salutaris , mode (II) Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi propter

    KLOS 1011

  • f. 27v. Canite tuba, mode (I) Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 189v. Cantemus Domino… V. Currus pharaonis… V. Dominus quasi vir… V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    KLOS 1011

  • f. 87v. Caput draconis , mode (VII) Capud draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.

    KLOS 1011

  • f. 111v. Christi virgo , mode (I) Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.

    KLOS 1011

  • f. 43v. Completi sunt dies, mode (VIII) Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    KLOS 1011

  • f. 210r. Conclusit vias meas… V. Factus sum… V. Omnes inimici mei, mode (VI) Conclusit vias meas inimicus, insydiator factus est michi sicut leo in abscondita, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide

    KLOS 1011

  • f. 12r. Confessor Dei Nicolaus… V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso

    KLOS 1011

  • f. 105v. Confitebor Domino , mode (V) Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Paratum Ps. Domine exaudi

    KLOS 1011

  • f. 208r. Confundantur qui me persecuntur, mode (IV) Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    KLOS 1011

  • f. 22v. Consolamini consolamini, mode (II) Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    KLOS 1011

  • f. 240v. Credo quod redemptor… V. Quem visurus sum, mode (VIII) Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. V. Quem visurus sum, ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.

    KLOS 1011

  • f. 114r. Cuius pulchritudinem, mode (II) Cuius pulchritudine sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Cantate .I.

    KLOS 1011

  • f. 122r. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit eum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    KLOS 1011

  • f. 30v. Da mercedem Domine, mode (IV) Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    KLOS 1011

  • f. 179v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Iesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    KLOS 1011

  • f. 51v. Domine libera animam meam, mode (VII) Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

    KLOS 1011

  • f. 104v. Domine probasti me, mode (III) Domine, probasti me et congnovisti me. Ps. Ipsum

    KLOS 1011

  • f. 59r. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula. Ps. Domine, probasti me

    KLOS 1011

  • f. 95v. Dominus defensor vite mee, mode (I) Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio

    KLOS 1011

  • f. 171v. Ductus est Ihesus in desertum, mode (I) Ductus est Iesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    KLOS 1011

  • f. 51r. Ecce ancilla Domini, mode (VIII) Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    KLOS 1011

  • f. 28r. Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, et expectabimus eum et salvabit nos, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 1v. Ecce nomen Domini, mode (I) Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.

    KLOS 1011

  • f. 167r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    KLOS 1011

  • f. 29r. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    KLOS 1011

  • f. 34v. Ego autem ad Dominum, mode (IV) Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    KLOS 1011

  • f. 226v. Elevamini, porte eternales, mode (V) Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    KLOS 1011

  • f. 168v. Emendemus in melius… V. Peccavimus… V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati diem mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Adtende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Adtende

    KLOS 1011

  • f. 210v. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    KLOS 1011

  • f. 43v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 178v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.

    KLOS 1011

  • f. 227v. Factus sum sicut homo, mode (IV) Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    KLOS 1011

  • f. 103v. Fundamenta eius, mode I Fundamenta eius in montibus sanctis. Ps. Ipsum

    KLOS 1011

  • f. 37v. Gaude et letare, mode (VIII) Gaude et letare, Iherusalem, ecce rex tuus venit de quo prophete predixerunt quem angeli adoraverunt, quem cherubyn et seraphyn sanctus, sanctus, sanctus, proclamant. Ps. Laudate Dominum

    KLOS 1011

  • f. 120v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus inpregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo

    KLOS 1011

  • f. 73v. Germinavit radix Iesse, mode IV Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    KLOS 1011

  • f. 43v. Gloria in excelsis Deo, mode (VIII) Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 128r. Gloriosa sanctissimi, mode (I) Gloriosa sanctissimi Solempnia Gregorii Toto corde katholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus.

    KLOS 1011

  • f. 138r. Hec est dies, mode (IV) Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.

    KLOS 1011

  • f. 62r. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    KLOS 1011

  • f. 120r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate .I.

    KLOS 1011

  • f. 39r. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia. Gloria patri.

    KLOS 1011

  • f. 26v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non yrascar super terram, montes enim et colles suscipiant iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. In Iherusalem

    KLOS 1011

  • f. 157r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    KLOS 1011

  • f. 37r. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    KLOS 1011

  • f. 70v. Magnum hereditatis mysterium, mode (II) Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    KLOS 1011

  • f. 167v. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare mortis ne tradas nos.

    KLOS 1011

  • f. 235r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.

    KLOS 1011

  • f. 116v. O gloriosum lumen, mode (III) O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sidus altissimum, sancte Paule, qui eterni solis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licent homini loqui pervidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

    KLOS 1011

  • f. 131v. O pastor apostolice Gregori… V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo pasce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregacionis katholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KLOS 1011

  • f. 47r. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tamquam vultum angeli stantis inter illos. Ps. Verba mea

    KLOS 1011

  • f. 103r. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit. Ps. Laudate

    KLOS 1011

  • f. 113v. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi. V. Ingressa Agnes turpitudinis locum, angelum Domini preparatum invenit. Et spurcicias

    KLOS 1011

  • f. 73r. Quando natus es, mode (III) Quando natus es ineffabiliter de virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    KLOS 1011

  • f. 57v. Quasi unus, mode (III) Quasi unus ex paradiso fluminibus, evvangelista Iohannes verbi Dei gratia in toto terrarum orbe diffudit.

    KLOS 1011

  • f. 45r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    KLOS 1011

  • f. 41v. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Beneditta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    KLOS 1011

  • f. 232r. Surge virgo… V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in aure Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadysi. V. Pulthre Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab estu. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KLOS 1011

  • f. 44v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    KLOS 1011

  • f. 223v. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Iesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Iesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et omnis terra tremuit. Tunc. Tenebre

    KLOS 1011

  • f. 5r. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    KLOS 1011

  • f. 82r. Venit lumen tuum, mode (I) Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    KLOS 1011

  • f. 95v. Venite exultemus Domino, mode (UT) Venite, exultemus Domino.

    KLOS 1011

  • f. 216r. Zelus domus tue, mode (VIII) Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me.

    KLOS 1011