Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KLOS 1012

Liens :

  • f. 104v. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.

    KLOS 1012

  • f. 2v. Accipite spiritum sanctum, mode (VIII) Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    KLOS 1012

  • f. 63r. Adest namque nativitas, mode (IV) Adest namque nativitas sacratissime Virginis que ex regali progenie genita, genuit Christum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.

    KLOS 1012

  • f. 135r. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    KLOS 1012

  • f. 87r. Adoremus Christum regem, mode (?) Adoremus Christum regem confessorum Dominum, qui eterna sanctum Martynum coronovit gloria.

    KLOS 1012

  • f. 11r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitenciam in remissionem peccatorum. Ps. Laudate Dominum omnes

    KLOS 1012

  • f. 52r. Alma redemptoris mater, mode (V) Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manens et stella maris, succurre cadenti surgere que curat populo, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius tu posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.

    KLOS 1012

  • f. 52r. Alma virgo Maria, mode (I) Alma virgo, Maria, que genuisti Christum, intercede pro nobis.

    KLOS 1012

  • f. 100v. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    KLOS 1012

  • f. 150r. Amice quomodo… in caminum, mode (I) Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite illum in caminum ignis.

    KLOS 1012

  • f. 81v. Angeli archangeli, mode (VII) Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    KLOS 1012

  • f. 81v. Angeli Domini, mode (VIII) Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    KLOS 1012

  • f. 43v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    KLOS 1012

  • f. 104r. Beati eritis cum vos, mode (I) Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    KLOS 1012

  • f. 103v. Beati mundo corde, mode (I) Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    KLOS 1012

  • f. 85r. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. V. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati

    KLOS 1012

  • f. 108v. Beatus vir qui suffert, mode (VIII) Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.

    KLOS 1012

  • f. 103r. Cives apostolorum… V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem et illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. In omnem terram exivit. Dare

    KLOS 1012

  • f. 130v. Cives mei, mode (III) Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in obprobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.

    KLOS 1012

  • f. 101v. Clamaverunt iusti, mode (VII) Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    KLOS 1012

  • f. 57v. Comperta autem, mode (IV) Comperta autem eius fama, beatus Valerius Ipponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, prespiterum ordinavit.

    KLOS 1012

  • f. 39r. Confitebor tibi Domine, mode (I) Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.

    KLOS 1012

  • f. 29r. Congaudendum est , mode I Congaudendum est claritati tue, Christi confessor inclite, cui cum fratre clarissimo Iohanne dum desideras conregnare preciosum eius calicem delegisti bibere, o beate Iacobe, tue consortes glorie fac nos sancta intercessione.

    KLOS 1012

  • f. 139r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et depone eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    KLOS 1012

  • f. 37v. Constans animo, mode (II) Constans animo persistens et libera tirannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martyr addicta.

    KLOS 1012

  • f. 103r. Custodiebant testimonia, mode (IV) Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    KLOS 1012

  • f. 59v. Da michi in disco, mode IV Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    KLOS 1012

  • f. 124v. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    KLOS 1012

  • f. 88v. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris.

    KLOS 1012

  • f. 147v. Dum transiret Dominus, mode (V) Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    KLOS 1012

  • f. 69r. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi ostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eis, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena occulis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    KLOS 1012

  • f. 101v. Ecce ego mitto vos , mode (I) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    KLOS 1012

  • f. 71v. Electi sunt in Christo, mode (VII) Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et inmaculati in conspectu Dei in caritate.

    KLOS 1012

  • f. 8v. Elizabeth Zacharie, mode (III) Elyzabet Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptistam, precursorem Domini.

    KLOS 1012

  • f. 124r. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    KLOS 1012

  • f. 63v. Favus distillans, mode (III) Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

    KLOS 1012

  • f. 2v. Fontes et omnia, mode (I) Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.

    KLOS 1012

  • f. 103v. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    KLOS 1012

  • f. 110v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam prevenisti eum. Omnia

    KLOS 1012

  • f. 124r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhenni.

    KLOS 1012

  • f. 128v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIII) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis. Superborum

    KLOS 1012

  • f. 42r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    KLOS 1012

  • f. 124r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perennis gloria Deo patri cum filio sancto simul paraclyto in secula seculorum.

    KLOS 1012

  • f. 2v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    KLOS 1012

  • f. 103r. Lux orta est, mode (VI) Lux orta est iustis, alleluia, rectis corde leticia, alleluia. Ps. Dominus regnavit, exultet

    KLOS 1012

  • f. 116v. Media nocte clamor, mode (?) Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    KLOS 1012

  • f. 64v. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annuntiabit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Qui solvens

    KLOS 1012

  • f. 94v. Nos scientes sanctum nomen, mode (IV) Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Dominus regnavit, exultet

    KLOS 1012

  • f. 126r. Planxit autem David… V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Ionathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ? V. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia super vos descendat. Quomodo

    KLOS 1012

  • f. 47r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    KLOS 1012

  • f. 116v. Regnum mundi… V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem vidi. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    KLOS 1012

  • f. 74r. Sanctificavit Dominus, mode (I) Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de qua scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus. Ps. Laudate

    KLOS 1012

  • f. 131r. Si bona suscepimus… V. In omnibus hiis… V. Nudus egressus, mode (II) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus

    KLOS 1012

  • f. 115r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.

    KLOS 1012

  • f. 113v. Sint lumbi vestri precincti… V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et vos

    KLOS 1012

  • f. 32r. Solve, iubente Deo… V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Quodcumque ligaveris.

    KLOS 1012

  • f. 46v. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui. V. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Gaudent

    KLOS 1012

  • f. 78v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celitus ordo dicens. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te decet

    KLOS 1012

  • f. 138r. Tu Domine universorum, mode (IVT) Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum, Domine.

    KLOS 1012

  • f. 117v. Veni electa mea, mode VI Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    KLOS 1012

  • f. 78r. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    KLOS 1012