Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KOB 3449 II

Liens :

  • f. 171v. Ab oriente venerunt Magi, mode VII Ab oriente venerunt Magi in Bethlehem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirrham sepulture eius, alleluia.

    KOB 3449 II

  • f. 257v. Adorna thalamum tuum, mode VII Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.

    KOB 3449 II

  • f. 230v. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.

    KOB 3449 II

  • f. 164v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia. Ps. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

    KOB 3449 II

  • f. 180v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    KOB 3449 II

  • f. 244r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem seculorum, genuisti qui te fecit, et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et in

    KOB 3449 II

  • f. 181r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens. Ps. Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula.

    KOB 3449 II

  • f. 253r. Cum inducerent, mode IT Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit eum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Cant. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue.

    KOB 3449 II

  • f. 190v. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    KOB 3449 II

  • f. 66v. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens visitasti me, aperi mihi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gracias referimus per infinita seculorum secula.

    KOB 3449 II

  • f. 128r. Ecce Maria genuit, mode (II) Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia. Ps. Laudate Dominum

    KOB 3449 II

  • f. 15v. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei. Ps. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, altissime.

    KOB 3449 II

  • f. 246v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum de Ioseph semine esse natum. Dum virgo. V. Gloria, virtus et gratia tibi sit, altissime rex sanctorum, annue nobis gratuitu munere sublimari gloriose tu Deus, in sanctis largire tuis famulis premia post laborem.

    KOB 3449 II

  • f. 127v. Germinavit radix Iesse, mode (RE) Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster. Ps. Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula.

    KOB 3449 II

  • f. 87v. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo.

    KOB 3449 II

  • f. 241r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

    KOB 3449 II

  • f. 148v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Tropus Splendor et lex gratie super te. V. Nunc refulget super te. V. Nox et umbra vetus iam dereliquerunt te. V. Ergo consurge et sta. V. Quia lux et gratia super te orta est.

    KOB 3449 II

  • f. 165v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram. Ps. Laudate Dominum de celis, laudate eum in excelsis.

    KOB 3449 II

  • f. 120v. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 II

  • f. 165r. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, hymnum dicite, fontes, Domino, alleluia. Cant. Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula.

    KOB 3449 II

  • f. 124v. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commertium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem. Ps. Dominus regnavit decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem et precinxit se.

    KOB 3449 II

  • f. 9r. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tanquam vultum angeli stantis inter illos. Ps. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo ?

    KOB 3449 II

  • f. 18v. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Vidit beatus Stephanus celos apertos, vidit et introivit. Qui. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Qui

    KOB 3449 II

  • f. 242r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

    KOB 3449 II

  • f. 126r. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster. Ps. Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in leticia.

    KOB 3449 II

  • f. 64r. Quasi unus, mode III Quasi unus de paradisi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Credidi propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis.

    KOB 3449 II

  • f. 130v. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accepit, qui autem acceperit eius testimonium, signabit quia Deus verax est. Cant. Magnificat anima mea Dominum.

    KOB 3449 II

  • f. 146r. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium tuum regi da, et iusticiam tuam filio regis.

    KOB 3449 II

  • f. 126v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moises incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

    KOB 3449 II

  • f. 170v. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma coruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    KOB 3449 II

  • f. 119v. Tu Domine universorum, mode IV Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum, Domine.

    KOB 3449 II

  • f. 134v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia. Cant. Magnificat anima mea Dominum

    KOB 3449 II