Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

KRA Carm 2

Liens :

  • f. 191r. A porta inferi, mode II A porta inferi erue, Domine, animam meam. Ps. Ego dixi

    KRA Carm 2

  • f. 77r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulthure eius, alleluia. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 29r. Ad te Domine levavi, mode VII Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi. Ps. Domine exaudi

    KRA Carm 2

  • f. 154v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    KRA Carm 2

  • f. 189v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morte morsu corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quando

    KRA Carm 2

  • f. 182r. Alieni insurrexerunt, mode VII Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    KRA Carm 2

  • f. 191v. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 4r. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nunciavit Mariae et concepit de spiritu sancto, alleluia. Cant. Benedictus

    KRA Carm 2

  • f. 92v. Ascendente Ihesu, mode VI Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    KRA Carm 2

  • f. 81r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    KRA Carm 2

  • f. 9r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    KRA Carm 2

  • f. 202v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIT) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut aput Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi.. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Illi

    KRA Carm 2

  • f. 195v. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum. Ps. Dominus regnavit irascantur

    KRA Carm 2

  • f. 143v. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    KRA Carm 2

  • f. 37r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum. Ps. Nunc dimittis

    KRA Carm 2

  • f. 199v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera. Ab

    KRA Carm 2

  • f. 166r. Confundantur qui me persecuntur, mode VII Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    KRA Carm 2

  • f. 17r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus noster.

    KRA Carm 2

  • f. 116v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

    KRA Carm 2

  • f. 187v. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    KRA Carm 2

  • f. 228v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Domine in virtute

    KRA Carm 2

  • f. 248v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    KRA Carm 2

  • f. 24r. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur. Ps. Ego dixi

    KRA Carm 2

  • f. 162r. Desiderio desideravi, mode VII Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam paciar.

    KRA Carm 2

  • f. 83r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Quia

    KRA Carm 2

  • f. 127r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Cananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 181v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia sancta dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia. Ps. Benedictus

    KRA Carm 2

  • f. 26r. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    KRA Carm 2

  • f. 036v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria. Ps. Lauda Ierusalem

    KRA Carm 2

  • f. 2v. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia. Ps. Deus, Deus meus

    KRA Carm 2

  • f. 8r. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia. Ps. Dominus regnavit

    KRA Carm 2

  • f. 1v. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 11v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis et in ieiuniis et in caritate non ficta. Cant.Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 175r. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    KRA Carm 2

  • f. 113v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preocupati die mortis, queramus spatium penitencie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    KRA Carm 2

  • f. 23v. Emitte agnum, Domine, mode VII Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Iudica me

    KRA Carm 2

  • f. 21v. Erunt prava in directa, mode (I) Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.

    KRA Carm 2

  • f. 86v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Ps. Mirabilia

    KRA Carm 2

  • f. 4v. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IVT Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluia. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 31r. Expectetur sicut pluvia, mode VII Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendat super nos sicut ros Deus noster. Ps. Audite

    KRA Carm 2

  • f. 169v. Faciem meam non averti, mode VII Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ps. Miserere

    KRA Carm 2

  • f. 42v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudancium et dicencium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia. Ps. Benedicite

    KRA Carm 2

  • f. 189v. Factus sum sicut homo, mode VII Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    KRA Carm 2

  • f. 95r. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. Et

    KRA Carm 2

  • f. 254r. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus inpregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum. V. Gloria, virtus et gratia tibi sit, fortissime rex sanctorum, ita eos gratuitu munere sublimasti gloriose tu Deus, in sanctis ostende tuis famulis premia post laborem. Dum virgo

    KRA Carm 2

  • f. 69r. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    KRA Carm 2

  • f. 100r. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    KRA Carm 2

  • f. 193r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicencium. Innocens

    KRA Carm 2

  • f. 183r. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIII) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populis, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut

    KRA Carm 2

  • f. 117v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Ps. Deus

    KRA Carm 2

  • f. 144r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Illuxerunt choruscaciones tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti

    KRA Carm 2

  • f. 156r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium.

    KRA Carm 2

  • f. 228r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circumdedit me vernantibus atque choruscantibus gemmis. Et

    KRA Carm 2

  • f. 164v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurreccionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cumque audisset populus quia venit Ihesus Iherosolimam, exierunt obviam ei. Cum

    KRA Carm 2

  • f. 162v. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    KRA Carm 2

  • f. 20r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et

    KRA Carm 2

  • f. 98v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

    KRA Carm 2

  • f. 86r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in secula seculorum. Ps. Legem

    KRA Carm 2

  • f. 149v. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno suscitemus eum.

    KRA Carm 2

  • f. 77r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

    KRA Carm 2

  • f. 70r. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 128v. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode III Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

    KRA Carm 2

  • f. 76r. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, hympnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    KRA Carm 2

  • f. 11r. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.

    KRA Carm 2

  • f. 130v. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? V. Ne proicias nos in tempore senectutis, cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, Domine. Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare morti ne tradas nos. Cant. Nunc dimittis

    KRA Carm 2

  • f. 227r. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Verba mea

    KRA Carm 2

  • f. 126v. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierunt domus Israhel, dicit Dominus. Ps. Legem

    KRA Carm 2

  • f. 68v. O admirabile commercium, mode VI O admirabile conmercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    KRA Carm 2

  • f. 247v. O gloriosum lumen, mode (III) O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sydus altissimi, sancte Paule, qui eterni regis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui pervidisti, illuc subplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

    KRA Carm 2

  • f. 227r. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Et

    KRA Carm 2

  • f. 39r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur in diebus Domini habundancia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    KRA Carm 2

  • f. 161v. Oves mee, mode VII Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

    KRA Carm 2

  • f. 43r. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia. Ps. Laudate

    KRA Carm 2

  • f. 53r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus redidit salvatori. Et

    KRA Carm 2

  • f. 96v. Plantaverat autem Dominus, mode IV Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

    KRA Carm 2

  • f. 157r. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi. Ps. Benedicite

    KRA Carm 2

  • f. 253r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .II.

    KRA Carm 2

  • f. 185v. Proprio filio suo, mode V Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    KRA Carm 2

  • f. 25v. Propter Syon non tacebo, mode VII Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius. Ps. Deus, Deus

    KRA Carm 2

  • f. 56r. Quasi unus, mode III Quasi unus ex paradysi fluminibus, evvangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    KRA Carm 2

  • f. 63v. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 72v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    KRA Carm 2

  • f. 77v. Stella ista, mode VIII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    KRA Carm 2

  • f. 10r. Syon renovaberis, mode IVT Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.

    KRA Carm 2

  • f. 184v. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid dereliquisti me ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consumatum est. Et inclinato

    KRA Carm 2

  • f. 97v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Chaym. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce

    KRA Carm 2

  • f. 160r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua sperabo. Respice

    KRA Carm 2

  • f. 1v. Veni Domine visitare, mode (VIIT) Veni, Domine, visitare nos in pace ut laetemur coram te corde perfecto.

    KRA Carm 2

  • f. 70v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes illumine tuo, alleluia. Cant. Magnificat

    KRA Carm 2

  • f. 133r. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : Fera

    KRA Carm 2

  • f. 119v. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Ps. Deus in nomine

    KRA Carm 2

  • f. 174r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum

    KRA Carm 2