Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

WIEN Da D 4

Liens :

  • f. 308r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.

    WIEN Da D 4

  • f. 219v. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria. Et osculata est et lavit lacrimis, et tersit capillis, et unxit ungento. V. Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Et osculata. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et osculata

    WIEN Da D 4

  • f. 76r. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 254r. Adest namque nativitas, mode IV Adest namque nativitas sacratissime Virginis que ex regali progenie genita, genuit Cristum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.

    WIEN Da D 4

  • f. 210v. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.

    WIEN Da D 4

  • f. 115r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    WIEN Da D 4

  • f. 92v. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    WIEN Da D 4

  • f. 167r. Adorna thalamum tuum, mode VIII Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Cristum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.

    WIEN Da D 4

  • f. 57v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode II Agnus Dei Cristus ymmolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude factor condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Cristus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ipse

    WIEN Da D 4

  • f. 204v. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitenciam in remissionem peccatorum.

    WIEN Da D 4

  • f. 52r. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    WIEN Da D 4

  • f. 61r. Alleluia resurrexit Dominus, mode V Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, sicut dixit vobis, alleluia, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 144r. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    WIEN Da D 4

  • f. 33r. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.

    WIEN Da D 4

  • f. 104v. Amice quomodo… in caminum, mode I Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite illum in caminum ignis.

    WIEN Da D 4

  • f. 265r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, troni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 85r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 298v. Angelorum regi Deo, mode (VII) Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michahelem venerantes primatem sollenniter. Ps. Venite exultemus

    WIEN Da D 4

  • f. 15v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est hodie salvator mundi, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 225v. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt cathene de manibus suis.

    WIEN Da D 4

  • f. 320v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 253v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Ierusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    WIEN Da D 4

  • f. 162v. Ante thorum huius virginis, mode IVT Ante thronum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domini est terra

    WIEN Da D 4

  • f. 27v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 201v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    WIEN Da D 4

  • f. 77r. Apparuerunt apostolis, mode VIII Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 74r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Seditque. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Seditque supra

    WIEN Da D 4

  • f. 284r. Apta tandem viri, mode III Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.

    WIEN Da D 4

  • f. 17r. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    WIEN Da D 4

  • f. 206r. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Eructavit

    WIEN Da D 4

  • f. 248v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    WIEN Da D 4

  • f. 31v. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    WIEN Da D 4

  • f. 71v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 115r. Auxilium meum, mode II Auxilium meum ad Domino.

    WIEN Da D 4

  • f. 149v. Ave decus virgineum, mode VI Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollemnitas da sit perpes iocunditas tua namque conceptio summis est congratulatio.

    WIEN Da D 4

  • f. 181v. Ave spes nostra, mode VIII Ave, spes nostra, Dei genitrix intacta, ave, illud ave per angelum accipiens, ave, concipiens patris splendorem benedicta, ave, casta sanctissima virgo, sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis.

    WIEN Da D 4

  • f. 4v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 306v. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    WIEN Da D 4

  • f. 305v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    WIEN Da D 4

  • f. 115v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.

    WIEN Da D 4

  • f. 275r. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. V. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati

    WIEN Da D 4

  • f. 147r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIT) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut aput Cristum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Illi

    WIEN Da D 4

  • f. 147v. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nicolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.

    WIEN Da D 4

  • f. 310v. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hys qui diligunt illum.

    WIEN Da D 4

  • f. 162v. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domine, Dominus meus

    WIEN Da D 4

  • f. 114r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Benedictus

    WIEN Da D 4

  • f. 284r. Benedictus sit... V. Mulieres opulente, mode (VI) Benedictus sit Dominus Deus omnis gratie qui coronavit ad portas paradisi hodie, pauperculam sed exortam regum ex progenie. V. Mulieres opulente, audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntarie. Pauperculam

    WIEN Da D 4

  • f. 115v. Benediximus vobis, mode II Benediximus vobis in nomine Domini.

    WIEN Da D 4

  • f. 114v. Benedixit filiis tuis, mode VI Benedixit filiis tuis in te.

    WIEN Da D 4

  • f. 115r. Benefac Domine, mode II Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

    WIEN Da D 4

  • f. 10r. Bethleem non es minima, mode IV Bethleem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

    WIEN Da D 4

  • f. 143v. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    WIEN Da D 4

  • f. 50r. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    WIEN Da D 4

  • f. 160v. Christi virgo , mode I Cristi virgo nec terrore concutitur, nec blandimenta seducitur.

    WIEN Da D 4

  • f. 91r. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in obprobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.

    WIEN Da D 4

  • f. 115r. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me.

    WIEN Da D 4

  • f. 306r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    WIEN Da D 4

  • f. 81v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Commedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V.Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste est

    WIEN Da D 4

  • f. 247r. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, presbiterum ordinavit.

    WIEN Da D 4

  • f. 16r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    WIEN Da D 4

  • f. 75r. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat Deus

    WIEN Da D 4

  • f. 233v. Confitebor tibi Domine, mode I Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.

    WIEN Da D 4

  • f. 222v. Congaudendum est , mode I Congaudendum est claritati tue, Cristi confessor inclite, cui cum fratre clarissimo Iohanne dum desideras conregnare pretiosum eius calicem elegisti bibere, o beate Iacobe, tue consortes glorie fac nos sancta intercessione.

    WIEN Da D 4

  • f. 260r. Conspicit in celis, mode VI Conspicit in celis mens prudens Ezechielis quatuor obscuris animalia stare figuris, prima leonina facies sed deutra bovina, trita hominem ostentat, aquilam tetrarda retentat, ex hys theologi celebrantes festa Mathei Cristo dulcissonas resonemus carminis odas.

    WIEN Da D 4

  • f. 231r. Constans animo, mode (II) Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martir addicta.

    WIEN Da D 4

  • f. 62r. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 166v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    WIEN Da D 4

  • f. 37v. Cum videris nudum, mode IV Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.

    WIEN Da D 4

  • f. 115v. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine.

    WIEN Da D 4

  • f. 114v. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.

    WIEN Da D 4

  • f. 253v. Descendi in ortum nucum, mode V Descendi in ortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.

    WIEN Da D 4

  • f. 197v. Descendit angelus Domini, mode VII Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.

    WIEN Da D 4

  • f. 43r. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi Pasca manducare vobiscum antequam patiar.

    WIEN Da D 4

  • f. 30v. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    WIEN Da D 4

  • f. 38r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum summere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    WIEN Da D 4

  • f. 116r. Domine clamavi ad te, mode II Domine, clamavi ad te, exaudi me.

    WIEN Da D 4

  • f. 311r. Domine libera animam meam, mode VII Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps. Ad Dominum cum

    WIEN Da D 4

  • f. 249r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    WIEN Da D 4

  • f. 116r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.

    WIEN Da D 4

  • f. 100v. Dum transiret Dominus, mode VII Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    WIEN Da D 4

  • f. 9r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 260v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi hostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    WIEN Da D 4

  • f. 26r. Ecce Maria genuit, mode II Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia. Ps. Memento, Domine

    WIEN Da D 4

  • f. 3v. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.

    WIEN Da D 4

  • f. 36r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hys ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multis patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    WIEN Da D 4

  • f. 312v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    WIEN Da D 4

  • f. 46r. Ecce vidimus eum, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse abstulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    WIEN Da D 4

  • f. 86r. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    WIEN Da D 4

  • f. 16v. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    WIEN Da D 4

  • f. 114v. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.

    WIEN Da D 4

  • f. 221v. Fidelis sermo, mode I Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Cristus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est enim illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum nostrum Ihesum Cristum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.

    WIEN Da D 4

  • f. 305r. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Calicem

    WIEN Da D 4

  • f. 116v. Gabriel angelus, mode VII Gabriel angelus locutus est Marie dicens : Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.

    WIEN Da D 4

  • f. 323v. Gaude Dei genitrix... que ab angelo gaudium, mode (V) Gaude, Dei genitrix virgo inmaculata, Gaude, que ab angelo gaudium suscepisti, Gaude, que genuisti eterni luminis claritatem, Gaude mater, gaude sancta Dei genitrix virgo, tu sola mater innupta, te laudant facture genitrix lucis, sis pro nobis, quesumus, perpetua interventrix ad Dominum Ihesum Christum.

    WIEN Da D 4

  • f. 10r. Gaude et letare, mode VIII Gaude et letare, Ierusalem, ecce rex tuus venit de quo prophete predixerunt quem angeli adoraverunt, quem cherubin et seraphin sanctus, sanctus, sanctus, proclamant.

    WIEN Da D 4

  • f. 241r. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti universo mundo. Ps. Cantate Domino

    WIEN Da D 4

  • f. 165v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Cristum de Ioseph semine esse natum. Dum virgo

    WIEN Da D 4

  • f. 303v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subietisti sub pedibus eius. V. Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Omnia

    WIEN Da D 4

  • f. 15v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 174v. Gloriosa sanctissimi, mode IT Gloriosa sanctissimi Sollemnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Cristo conmendet, quesumus.

    WIEN Da D 4

  • f. 181v. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.

    WIEN Da D 4

  • f. 165r. Hec est que nescivit, mode IV Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate Domino

    WIEN Da D 4

  • f. 186v. Helena, Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 11r. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocare, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia

    WIEN Da D 4

  • f. 143r. Homo Dei ducebatur… V. Cumque carnifices… V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicentium. Innocens

    WIEN Da D 4

  • f. 53v. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VI) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut

    WIEN Da D 4

  • f. 1v. Illumina oculos meos… V. Domine Deus salutis, mode (V) Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus iactans : Prevalui adversus eum. V. Domine, Deus salutis mee, in die clamavi et nocte coram te. Gloria patri Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    WIEN Da D 4

  • f. 276r. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organo sanctorum, ibi cinamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ymnum Deo decantant ante tronum Dei, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 112v. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus. Ps. Letatus

    WIEN Da D 4

  • f. 43v. Ingressus Pilatus… V. Tunc ait illis Pilatus, mode (IT) Ingressus Pilatus cum Ihesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucificatur quia filium Dei se fecit. V. Tunc ait illis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Et cum indutus

    WIEN Da D 4

  • f. 197v. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    WIEN Da D 4

  • f. 311r. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum. Ps. Beatus vir

    WIEN Da D 4

  • f. 69r. Ite in orbem… V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui crediderit. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Qui crediderit

    WIEN Da D 4

  • f. 8v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipiant iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. A solis ortu et occasu ab aquilone et mari.

    WIEN Da D 4

  • f. 20r. Lapides torrentes… V. Mortem… V. Vidit… V. Lapidaverunt, mode (VII) Lapides torrentes illi dulces fuerunt, ipsum secuntur omnes anime iuste. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro hominibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Ipsum.

    WIEN Da D 4

  • f. 79r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri cum filio sancto simul paraclito in secula seculorum.

    WIEN Da D 4

  • f. 27r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.

    WIEN Da D 4

  • f. 25r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis misterium, templum Dei factum est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    WIEN Da D 4

  • f. 27v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 39v. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare morti ne tradas nos.

    WIEN Da D 4

  • f. 63r. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 257r. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunctiavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Qui solvens

    WIEN Da D 4

  • f. 114v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino.

    WIEN Da D 4

  • f. 186r. O crux gloriosa o crux adoranda, mode IIIT O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Cristi sanguine redemptus, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 302r. O florens rosa, mode IV O florens rosa, mater Domini speciosa, o virgo mitis, o fecundissima vitis, clarior aurora pro nobis iugiter ora.

    WIEN Da D 4

  • f. 211v. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sidus altissimi, sancte Paule, qui eterni regis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui pervidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

    WIEN Da D 4

  • f. 19r. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tanquam vultum angeli stantis inter illos. Ps. Verba mea

    WIEN Da D 4

  • f. 115v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.

    WIEN Da D 4

  • f. 54v. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    WIEN Da D 4

  • f. 242v. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    WIEN Da D 4

  • f. 258v. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    WIEN Da D 4

  • f. 25v. Quando natus es, mode III Quando natus est ineffabiliter de virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster. Ps. Confitebor

    WIEN Da D 4

  • f. 238r. Que est ista que ascendit... V. Ista est speciosa, mode IT Que est ista que ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus mirre et thuris et universi pulveris pigmentarii ? V. Ista est speciosa inter filias Iherusalem, sicut vidistis eam plenam caritate et dilectione in cubilibus et in ortis aromatum.

    WIEN Da D 4

  • f. 16v. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    WIEN Da D 4

  • f. 62v. Regina celi letare, mode VI Regina celi letare, alleluia, Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia, Ora pro nobis Deum, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 25v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Beatus vir

    WIEN Da D 4

  • f. 304v. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 242r. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui. V. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Gaudent. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Gaudent

    WIEN Da D 4

  • f. 292r. Surge virgo… V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in auree Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadisi. V. Pulchre Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio. Ab estu

    WIEN Da D 4

  • f. 172v. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies.

    WIEN Da D 4

  • f. 264v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celitus ordo dicens. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te decet

    WIEN Da D 4

  • f. 16v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus Domino

    WIEN Da D 4

  • f. 52v. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamabat Ihesus voce magna : Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et omnis terra tremuit. Et inclinato

    WIEN Da D 4

  • f. 107v. Tu Domine universorum, mode (IVT) Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum, Domine.

    WIEN Da D 4

  • f. 209v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    WIEN Da D 4

  • f. 42v. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    WIEN Da D 4

  • f. 320r. Veni Domine visitare, mode (VIIT) Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corda perfecto.

    WIEN Da D 4

  • f. 237v. Veni electa mea, mode III Veni, electa mea, et ponam in te tronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    WIEN Da D 4

  • f. 288v. Virgo gloriosa, mode II Virgo gloriosa semper ewangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oracione cessabat.

    WIEN Da D 4

  • f. 107r. Visita quesumus Domine… V. Benedic Domine, mode (III) Visita, quesumus Domine, habitacionem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle. V. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in illa. Et omnes. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et omnes

    WIEN Da D 4

  • f. 113r. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    WIEN Da D 4

  • f. 45r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    WIEN Da D 4