GRAZ 29
Liens :
-
f. 31v. A finibus terre, mode I A finibus terre laudes audivimus gloriam iusti, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 168v. A porta inferi, mode I A porta inferi erue, Domine, animas eorum.
Ps.Ego dixiGRAZ 29
-
f. 129v. A seculo non est auditum, mode II A seculo non est auditum quia quis aperuit oculos ceci nati, nisi Christus filius Dei.
GRAZ 29
-
f. 63v. Ab oriente venerunt Magi, mode (VIII) Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 323r. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.
GRAZ 29
-
f. 31v. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.
GRAZ 29
-
f. 132v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei.
V.Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. DeclinateGRAZ 29
-
f. 79v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.
GRAZ 29
-
f. 261v. Adorna thalamum tuum, mode VIII Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.
GRAZ 29
-
f. 167v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Christus imolatus est pro salute mundi. Nam de parentis prothoplasti fraude factor condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret.
V.Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. QuandoGRAZ 29
-
f. 161v. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam.
GRAZ 29
-
f. 307r. Alma redemptoris mater, mode (V) Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manes et stella maris, succurre cadenti surgere que curas populum, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.
GRAZ 29
-
f. 90r. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.
GRAZ 29
-
f. 44v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 7r. Angelus Domini nuntiavit, mode (I) Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 28r. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (I) Annunciatum est per Gabrielem archangelum Marie virgini de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, aurem virginis, visitare palatium uteri, et egressus est per auream portam virginis.
V.Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et ingressusGRAZ 29
-
f. 60v. Apertis thesauris suis, mode (I) Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 46v. Apud Dominum, mode (IV) Apud Dominum misericordia, et copiosa aput eum redemptio.
GRAZ 29
-
f. 83r. Ascendente Ihesu, mode (VIII) Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.
GRAZ 29
-
f. 71v. Aspice in me, mode (VIII) Aspice in me et miserere mei, Domine.
Ps.MirabiliaGRAZ 29
-
f. 77v. Auxilium meum, mode (VIII) Auxilium meum a Domino qui fecit celum et terram.
GRAZ 29
-
f. 30v. Ave Maria gratia plena, mode (I) Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 65r. Baptista contremuit, mode (VII) Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.
GRAZ 29
-
f. 12v. Beata es Maria que credidisti, mode (VIII) Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 266v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem seculorum, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo.
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. GenuistiGRAZ 29
-
f. 315r. Beati eritis cum vos, mode (I) Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.
GRAZ 29
-
f. 316r. Beati mundo corde, mode (I) Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.
GRAZ 29
-
f. 79v. Beati omnes qui timent, mode (II) Beati omnes qui timent Dominum.
GRAZ 29
-
f. 218r. Beatus Nicolaus pontificatus , mode (VIII) Beatus Nicolaus, pontifficatus infula decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.
GRAZ 29
-
f. 342v. Beatus vir qui inventus est... V. Potuit enim, mode I Beatus vir qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, ideo stabilita sunt bona illius in Domino.
V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. IdeoGRAZ 29
-
f. 326v. Beatus vir qui suffert, mode (VIII) Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.
GRAZ 29
-
f. 7v. Benedicta tu, mode (IV) Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
GRAZ 29
-
f. 80r. Benedictus Dominus Deus meus, mode (VI) Benedictus Dominus, Deus meus.
Ps.IpsumGRAZ 29
-
f. 78v. Benedictus Dominus in eternum, mode (VI) Benedictus Dominus in eternum.
Ps.MisericordiasGRAZ 29
-
f. 298v. Benedictus es... qui Benedicti, mode (VII) Benedictus es, Domine, qui Benedicti anime dum et celi confers gaudia glorificas terris membra, dum et specu quo latuit per te virtus emicuit.
GRAZ 29
-
f. 71v. Benediximus vobis, mode (VIII) Benediximus vobis in nomine Domini.
Ps.Sepe expugnaveruntGRAZ 29
-
f. 65v. Benedixit filiis tuis, mode (VI) Benedixit filiis tuis in te.
GRAZ 29
-
f. 81v. Benefac Domine, mode (VIII) Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
GRAZ 29
-
f. 15v. Bethleem non es minima, mode (IV) Bethleem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
GRAZ 29
-
f. 155v. Calicem salutaris , mode (II) Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
Ps.Credidi propterGRAZ 29
-
f. 24v. Canite tuba, mode (I) Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 123r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem.
V.Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. AdiutorGRAZ 29
-
f. 65r. Caput draconis , mode (VII) Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.
GRAZ 29
-
f. 249v. Christi virgo , mode (I) Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.
GRAZ 29
-
f. 73v. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me.
GRAZ 29
-
f. 355r. Complaceat tibi Domine, mode II Conplaceat tibi, Domine, ut eripias me, ad adiuvandum me respice.
Ps. ExpectansGRAZ 29
-
f. 143v. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee.
V.Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. Vide, DomineGRAZ 29
-
f. 213v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobili progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium.
V.Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. MeruitGRAZ 29
-
f. . Confitebor Domino , mode (V) Confitebor Domino nimis in ore meo.
Ps.Paratum corPs.Deus laudemGRAZ 29
-
f. 142r. Confundantur qui me persecuntur, mode (IV) Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.
GRAZ 29
-
f. 20r. Consolamini consolamini, mode (II) Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
GRAZ 29
-
f. 352v. Convertere Domine et eripe , mode VIII Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui.
Ps. Domine, ne in furoreGRAZ 29
-
f. 103r. Cor mundum, mode (I) Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
GRAZ 29
-
f. 354r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium.
Ps. Dominus illuminatioGRAZ 29
-
f. 251r. Cuius pulchritudinem, mode (VIII) Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.
GRAZ 29
-
f. 64r. Cum factus esset, mode (IV) Cum factus esset Ihesus annorum duodecim, ascendentibus illis in Iherosolimam secundum consuedinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer in Iherusalem et non cognoverunt parentes eius.
GRAZ 29
-
f. 267v. Cum inducerent, mode (I) Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.
GRAZ 29
-
f. 98r. Cum videris nudum, mode (IV) Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
GRAZ 29
-
f. 311r. Custodiebant testimonia, mode (IV) Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia.
Ps.Dominus regnavit, irascanturGRAZ 29
-
f. 29r. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.
GRAZ 29
-
f. 73v. De profundis clamavi, mode (VIII) De profundis clamavi ad te, Domine.
Ps.De profundisGRAZ 29
-
f. 354r. Delicta iuventutis mee, mode VIII Delicta iuventutis mee et ignorancias meas ne memineris, Domine.
Ps. Ad te, Domine, levaviGRAZ 29
-
f. 1v. Deo nostro iocunda sit, mode (VIII) Deo nostro iocunda sit laudatio.
GRAZ 29
-
f. 137r. Desiderio desideravi, mode (IV) Desiderio desideravi Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
GRAZ 29
-
f. 328r. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntateGRAZ 29
-
f. 66v. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras.
V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia tuGRAZ 29
-
f. 38r. Diffusa est gratia , mode (I) Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum.
Ps.Eructavit cor meumGRAZ 29
-
f. 264r. Dignare me laudare te , mode IV Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos.
Ps. Cantate DominoGRAZ 29
-
f. 349v. Dirige Domine Deus meus, mode (VII) Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam.
Ps.Verba meaGRAZ 29
-
f. 70r. Dixit Dominus Domino meo, mode (VII) Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.
Ps.DixitGRAZ 29
-
f. 112v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode (VIII) Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.
GRAZ 29
-
f. 78r. Domine clamavi ad te, mode (VIII) Domine, clamavi ad te, exaudi me.
Ps.IpsumGRAZ 29
-
f. 78r. Domine probasti me, mode (III) Domine, probasti me et cognovisti me.
Ps.IpsumGRAZ 29
-
f. 228r. Domine suscipe me, mode (IV) Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.
GRAZ 29
-
f. 360v. Dominus custodit te , mode VIII Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus.
Ps. Levavi oculosGRAZ 29
-
f. 67r. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.
Ps.Dominus, illuminatioGRAZ 29
-
f. 66r. Dominus regit me , mode (IV) Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco paschue ibi me collocavit.
Ps.Dominus regit mePs.Domini est terra et plenitudoGRAZ 29
-
f. 104r. Ductus est Ihesus in desertum, mode (I) Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
GRAZ 29
-
f. 30v. Ecce ancilla Domini, mode (VIII) Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.
GRAZ 29
-
f. 268r. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.
GRAZ 29
-
f. 31r. Ecce Deus meus, mode (VIII) Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.
GRAZ 29
-
f. 34v. Ecce Deus noster, mode (VIII) Ecce Deus noster, exspectavimus eum et salvabit nos, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 1v. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster.
V.In diebus illis salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter. Et hocGRAZ 29
-
f. 6r. Ecce Dominus veniet, mode (V) Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 309r. Ecce ego mitto vos , mode (I) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.
GRAZ 29
-
f. 11v. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 54r. Ecce Maria genuit, mode (VIII) Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 2r. Ecce nomen Domini, mode (I) Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.
GRAZ 29
-
f. 98v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode (VIII) Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.
GRAZ 29
-
f. 28v. Ecce veniet Dominus, mode (IV) Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.
GRAZ 29
-
f. 344r. Ecce vere Israhelita, mode (II) Ecce vere Israhelita in quo dolus non est.
GRAZ 29
-
f. 224r. Ecce video celos apertos, mode (IV) Ecce video celos apertos et Ihesum stantem ad dextris Dei.
Ps.Bonum est confiteriGRAZ 29
-
f. 150r. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, mode (VII) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus.
V.Vere languores nostros ipse abstulit, et dolores nostros ipse portavit. CuiusGRAZ 29
-
f. 128r. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (II) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine.
V.Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Ut confiteaturGRAZ 29
-
f. 31v. Ego autem ad Dominum, mode (IV) Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.
GRAZ 29
-
f. 52v. Elevamini, porte eternales, mode (VIII) Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie.
Ps.Domini est terra et plenitudoGRAZ 29
-
f. 165v. Elevamini, porte eternales, mode (V) Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie.
Ps.Domini est terraGRAZ 29
-
f. 99v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preocupati die mortis, queramus spatium penitencie et invenire non possumus. Adtende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi.
V.Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. AdtendeGRAZ 29
-
f. 29r. Emitte agnum, Domine, mode IV Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.
GRAZ 29
-
f. 25r. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 360r. Exaudi Domine orationem meam, mode VIII Exaudi, Domine, orationem meam, ad te omnis caro veniet.
Ps. Te decet hymnusGRAZ 29
-
f. 46v. Exortum est in tenebris, mode (VII) Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus.
Ps.Beatus vir qui timetGRAZ 29
-
f. 7v. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IV Exspectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 31v. Expectetur sicut pluvia, mode IV Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendat super nos sicut ros Deus noster.
GRAZ 29
-
f. 144r. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
GRAZ 29
-
f. 45r. Facta est cum angelo, mode (VII) Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 111r. Factus est adiutor meus, mode (I) Factus es adiutor meus, Deus meus.
GRAZ 29
-
f. 167r. Factus sum sicut homo, mode (IV) Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.
Ps.Domine, Deus salutisGRAZ 29
-
f. 70r. Fidelia omnia mandata, mode (IV) Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.
Ps.Confitebor tibi, DomineGRAZ 29
-
f. 85r. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem.
V.In principio fecit Deus celum et terram et plasmavit in ea hominem. Et factusGRAZ 29
-
f. 204v. Gaude Dei genitrix... que ab angelo gaudium, mode (V) Gaude, Dei genitrix virgo immaculata, Gaude, que ab angelo gaudium suscepisti, Gaude, que genuisti eterni luminis claritatem, Gaude mater, gaude sancta Dei genitrix virgo, tu sola mater innupta, te laudat factura genitrix lucis, sis pro nobis, quesumus, perpetua interventrix ad Dominum Iesum Christum.
GRAZ 29
-
f. 264r. Gaude Maria virgo, mode (IV) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti universo mundo.
Ps.Fundamenta eiusGRAZ 29
-
f. 266r. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VI) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti.
V.Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum de Ioseph semine esse natum. Dum.V.Gloria, virtus et gracia tibi sit, fortissime rex sanctorum, annue nobis gratuito munere sublimari gloriose tu Deus, in sanctis ostende nobis multimoda premia post laborem. DumGRAZ 29
-
f. 44v. Genuit puerpera, mode (II) Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 53v. Germinavit radix Iesse, mode (IV) Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.
GRAZ 29
-
f. 331r. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subietisti sub pedibus eius.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et constituistiGRAZ 29
-
f. 45v. Gloria in excelsis Deo, mode (VIII) Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 286r. Gloriosa sanctissimi, mode (I) Gloriosa sanctissimi Sollemnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo conmendet, quesumus.
GRAZ 29
-
f. 89v. Hi novissimi , mode (I) Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.
GRAZ 29
-
f. 38v. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit.
V.Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. QuiaGRAZ 29
-
f. 207r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sanguis sine causa dampnatur.
V.Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicentium. InnocensGRAZ 29
-
f. 163v. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIII) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem.
V.Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videretGRAZ 29
-
f. 101v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
GRAZ 29
-
f. 128r. Illumina oculos meos... V. Domine Deus salutis, mode (V) Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus iactans : Prevalui adversus eum.
Domine, Deus salutis mee, in die clamavi et nocte coram te. Gloria patri Gloria patri et filio et spiritui sancto. NequandoGRAZ 29
-
f. 56v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est.
V.Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloriaGRAZ 29
-
f. 81v. In domum Domini, mode I In domum Domini letantes ibimus.
GRAZ 29
-
f. 354r. In loco pascuae, mode VIII In loco paschue ibi me collocavit.
Ps. Dominus regit meGRAZ 29
-
f. 123r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari vie tue et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.
V.Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. In manuGRAZ 29
-
f. 77v. In sanctitate serviamus, mode VII In sanctiate serviamus Domino et liberabit nos ab inimicis nostris.
GRAZ 29
-
f. 134r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet.
V.Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. QuoniamGRAZ 29
-
f. 349r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento iusticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona.
V.Induit me Dominus ciclade auro texta et inmensis monilibus ornavit me. Et tamquamGRAZ 29
-
f. 141v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamabat in excelsis.
V.Cumque audissent quia Ihesus venit Iherosolimam, exierunt obviam ei. Cum ramisGRAZ 29
-
f. 137v. Ingressus Pilatus... V. Tunc ait illis Pilatus, mode (III) Ingressus Pilatus cum Ihesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucifficatur quia filium Dei se fecit.
V.Tunc ait illis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Et cumGRAZ 29
-
f. 227v. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non conmovebitur in eternum.
Ps.Beatus vir qui timetGRAZ 29
-
f. 138r. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Ps.Venite exultemusGRAZ 29
-
f. 23r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipiant iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem.
V.Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. Et testamentumGRAZ 29
-
f. 88v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.
GRAZ 29
-
f. 129v. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno suscitemus eum.
GRAZ 29
-
f. 8r. Leva Iherusalem oculos, mode I Leva, Iherusalem, occulos et vide potenciam regis : ecce salvator venit solvere te a vinculis.
GRAZ 29
-
f. 36r. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce adpropinquabit redemptio vestra, alleluia.
GRAZ 29
-
356r. Libera me Domine, mode (II) Libera me, Domine, de morte eterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra.
V.Iudex clementissime, in regnum tuum suscipe me quem precioso sangwine dignatus es redimere. QuandoV. Dies illa, dies ire, calamitatis et miserie, dies magna et amara valde. QuandoV. Christe, te deprecor, miserere, peto, qui venisti redimere, perditos veni salvare. Dum venerisV. Deus, vita vivencium, spes moriencium, salusque omnium in te sperancium, miserere omnium ex hac luce migrantium. In dieV. Creator omnium rerum, Deus, qui me de limo terre formasti et mirabiliter proprio sanguine redemisti, corpusque meum licet modo putrescat, de sepulchro facias in die iudiciii resuscitari, exaudi, exaudi, exaudi nos, et animam famulis tuis in sinum Abrahe, patriarche tui, iubeas collocari. In die iilaGRAZ 29
-
f. 311r. Lux orta est, mode (VI) Lux orta est iustis, alleluia, rectis corde leticia, alleluia.
Ps.Dominus regnavit, exultetGRAZ 29
-
f. 55r. Magi videntes stellam, mode (VIII) Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.
GRAZ 29
-
f. 54v. Magnum hereditatis mysterium, mode (II) Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.
GRAZ 29
-
f. 260r. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorifficandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. VereGRAZ 29
-
f. 256r. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorifficandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
GRAZ 29
-
f. 114r. Malos male perdet, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis.
GRAZ 29
-
f. 113v. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode (VIII) Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddunt ei fructum temporibus suis.
GRAZ 29
-
f. 60v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 97v. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.
GRAZ 29
-
f. 360r. Me suscepit, mode V Me suscepit dextera tua, Domine.
Ps.Deus, Deus meusGRAZ 29
-
f. 361r. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte misericors salvator, amare morti ne tradas nos.
Ps.Lauda anima. Ach homo, perpende fragilis, mortalis et instabilis, quod vitare non poteris mortem, quocumque ieris, nam aufert te sepissime, dum vivis libentissime. Ve calamitatis in die, vermes frement invidie, dum audent flentem animam : mortalis esset utinam, quam mortis Christi gladius transfixit, absit gravius. Heu nichil valet nobilitas neque sedis sublimitas, nil generis potencia, nil rerum affluencia, plus pura conscientia valet mundi scientia.GRAZ 29
-
f. 250r. Mel et lac ex eius ore, mode (I) Mel et lac ex eius ore suscepi, et sangwis eius ornavit genas meas.
Ps.Deus noster refugiumGRAZ 29
-
f. 71r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus.
GRAZ 29
-
f. 110r. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.
GRAZ 29
-
f. 353r. Nequando rapiat, mode VIII Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat.
Ps.Domine, Deus meus, in teGRAZ 29
-
f. 53r. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.
GRAZ 29
-
f. 254v. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sydus altissimum, sancte Paule, qui eterni regis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terris positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui pervidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.
GRAZ 29
-
f. 168r. O mors ero mors tua, mode IV O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne.
Ps.MiserereGRAZ 29
-
f. 291r. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere, opere, opere, opere, opere.
V.Memor esto congregationis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto.GRAZ 29
-
f. 32r. O sapientia , mode II O sapiencia, que ex ore altissimi prodisti, adtingens a fine usque ad finem, fortiter suaviter disponensque omnia, veni ad docendum nos viam prudencie.
GRAZ 29
-
f. 222r. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tamquam vultum angeli stantis inter illos.
Ps.Domine, Dominus nosterGRAZ 29
-
f. 75v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.
Ps.Laudate nomen DominiGRAZ 29
-
f. 251v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli inpolluto calle transivi.
V.Te confiteor labiis et corde, te totis visceribus concupisco. QuiaGRAZ 29
-
f. 361r. Opera manuum tuarum , mode II Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias.
Ps. ConfiteborGRAZ 29
-
f. 38v. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundantia pacis et dominabitur.
Ps. Deus iudiciumGRAZ 29
-
f. 136v. Oves mee, mode IV Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.
GRAZ 29
-
f. 42v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 226r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus.
V.Vidit beatus Stephanus celos apertos, vidit et introivit. Qui in numero.GRAZ 29
-
f. 138r. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognosco te quia tu me misisti.
GRAZ 29
-
f. 90v. Plantaverat autem Dominus, mode IV Plantaverat autem Dominus Deus paradysum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
GRAZ 29
-
f. 134v. Popule meus quid feci tibi, mode IV Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi ? responde michi.
GRAZ 29
-
f. 264r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis.
Ps. Dominus regnavit, exultetGRAZ 29
-
f. 164v. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.
GRAZ 29
-
f. 164r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Ps.MiserereGRAZ 29
-
f. 30r. Propter Syon non tacebo, mode (IV) Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.
GRAZ 29
-
f. 34v. Quando natus es, mode (III) Quando natus es ineffabiliter de virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.
GRAZ 29
-
f. 52r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accepit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
GRAZ 29
-
f. 70r. Rectos decet collaudatio, mode IV Rectos decet collaudatio.
Ps.Exultate iustiGRAZ 29
-
f. 46r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum.
Ps.Confitebor tibiGRAZ 29
-
f. 335r. Regem confessorum, mode IV Regem confessorum Dominum, venite, adoremus.
Ps.VeniteGRAZ 29
-
f. 56r. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino.
Ps.Deus iudiciumGRAZ 29
-
f. 350r. Regnum mundi... V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.
V.Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem vidiGRAZ 29
-
f. 104r. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei.
GRAZ 29
-
f. 70r. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam.
GRAZ 29
-
f. 36v. Rex pacificus, mode (VIII) Rex pacifficus magnifficatus est, cuius vultum desiderat universa terra.
GRAZ 29
-
f. 53v. Rubum quem viderat, mode (IV) Rubum quem viderat Moyses inconbustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.
GRAZ 29
-
f. 355v. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi.
Ps.Beatus qui intelligitGRAZ 29
-
f. 42r. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus eferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V.Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia quemGRAZ 29
-
f. 360v. Si iniquitates observaveris , mode VIII Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Ps.De profundisGRAZ 29
-
f. 345r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 340v. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nupciis.
V.Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto.GRAZ 29
-
f. 355v. Sitivit anima mea, mode VIII Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Domini.
Ps. QuemadmodumGRAZ 29
-
f. 283r. Solve iubente Deo... V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, catenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis.
V.Quodcumque ligaveris. Qui facisGRAZ 29
-
f. 63r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.
GRAZ 29
-
f. 13r. Syon renovaberis, mode IV Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.
GRAZ 29
-
f. 145r. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.
GRAZ 29
-
f. 46r. Tecum principium , mode (I) Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante lucifferum genui te.
Ps.Dixit DominusGRAZ 29
-
f. 162r. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum cruciffixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamabat Ihesus voce magna : Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sangwis et aqua.
V.Et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et omnis terra tremuit. TuncGRAZ 29
-
f. 77v. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei.
Ps.Miserere mei, DeusGRAZ 29
-
f. 352r. Tota pulchra es , mode IV Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
GRAZ 29
-
f. 285r. Tu es Petrus, mode (VII) Tu es Petrus et super hanc petram edifficabo ecclesiam meam.
GRAZ 29
-
f. 88r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sangiuinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
V.Maledicta terra in opere tuo que apperuit os suum et suscepit sangiuinem fratris tui de manu tua. Ecce voxGRAZ 29
-
f. 139r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
V.Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. RespiceGRAZ 29
-
f. 8r. Veni Domine visitare, mode (VII) Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.
GRAZ 29
-
f. 14r. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta est, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V.Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Et odor vestimentaGRAZ 29
-
f. 60V. Venit lumen tuum, mode (I) Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 374r. Venite exultemus Domino, mode (UT) Venite, exultemus Domino.
Ps.Iubilemus Deo salutari nostro, preocupemus faciem eius in confesione et in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus, magnus Dominus et rex magnus super omnes deos, quoniam non repellit Dominus plebem suam quia in manu eius sunt omnes fines terre et altitudines montium ipse conspicit.GRAZ 29
-
f. 48v. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluia, et habitavit in nobis, alleluia.
GRAZ 29
-
f. 115v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et ait : fera pessima devoravit filium meum Ioseph.
V.Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : FeraGRAZ 29
-
f. 48r. Virgo verbo concepit, mode II Virgo verbo concepit, virgo permansit, virgo peperit regem omnium regum.
GRAZ 29
-
f. 147r. Viri impii dixerunt... V. Dixerunt impii... V. Hec cogitaverunt, mode (I) Viri impii dixerunt : Obprimamus virum iustum iniuste et degluciamus eum tamquam inferus vivum, aufferamus memoriam illius de terra, et de spoliis eius sortem mittamus inter nos, ipsi enim homicide thesaurizaverunt sibi malum, insipientes et maligni oderunt sapienciam, et rei facti sunt in cogitacionibus suis.
V.Dixerunt impii aput se, non recte cogitantes : Circumveniamus iustum quoniam contrarius est operibus nostris.GRAZ 29
-
f. 105r. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
GRAZ 29
-
f. 333r. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.
GRAZ 29
-
f. 314r. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.
GRAZ 29
-
f. 149r. Zelus domus tue, mode (VIII) Zelus domus tue conmedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ps.Salvum me facGRAZ 29