KOB 3449 X
Liens :
-
f. 13v. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria. Et osculata est et lavit lachrymis, et tersit capillis, et unxit ungento.
V.Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Et osculataKOB 3449 X
-
f. 170r. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit mihi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.
Ps.Laudate Dominum quoniam bonus, psalmus Deo nostro sit, iocunda decoraque laudatio.KOB 3449 X
-
f. 197v. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicent Dominum.
Ps. Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem et precinxit se.KOB 3449 X
-
f. 146r. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua.
V.Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Fecit. Gloria patri et filio et spiritui sancto.KOB 3449 X
-
f. 115r. Constans animo, mode II Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martyr addicta.
Ps.Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in leticia.KOB 3449 X
-
f. 210v. Descendi in ortum nucum, mode V Descendi in hortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.
KOB 3449 X
-
f. 168r. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.
Ps.Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini.KOB 3449 X
-
f. 169r. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Ps.Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu fuero.KOB 3449 X
-
f. 185v. Fons ortorum , mode V Fons hortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano.
Ps.Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus que invenerunt nos nimis.KOB 3449 X
-
f. 148r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.
Ps.Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in leticia.KOB 3449 X
-
f. 200r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
Ps.Laudate Dominum de celis, laudate eum in excelsis.KOB 3449 X
-
f. 168v. Sicut lilium inter spinas,
KOB 3449 X
-
f. 195r. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui.
V.Paradysi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Gaudent. Gloria patri et filio et spiritui sancto.KOB 3449 X
-
f. 209r. Surge Aquilo et veni Auster, mode VII Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius.
Cant.Magnificat anima mea Dominum.KOB 3449 X
-
f. 171v. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Lybano, veni, coronaberis.
Ps. Lauda, Iherusalem Dominum, lauda Deum tuum, Syon.KOB 3449 X