Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

PAR nal 1412

Liens :

  • f. 178r. Audivi vocem de celo, mode II Audivi vocem de celo dicentem : Beati mortui qui in Domino moriuntur.

    PAR nal 1412

  • f. 45r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino.

    PAR nal 1412

  • f. 25v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (IT) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    PAR nal 1412

  • f. 145v. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celo.

    PAR nal 1412

  • f. 145r. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    PAR nal 1412

  • f. 88v. Beatus vir qui inventus est... V. Potuit enim, mode IT Beatus vir qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, ideo stabilita sunt bona illius in Domino. V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, et facere mala et non fecit.

    PAR nal 1412

  • f. 151r. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus his qui diligunt eum.

    PAR nal 1412

  • f. 139v. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    PAR nal 1412

  • f. 179v. Complaceat tibi Domine, mode IIT Complaceat tibi, Domine, ut eruas me, ad adiuvandum me respice. Ps. Expectans

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Convertere Domine et eripe , mode VIII Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui. Ps. Domine, ne in furore

    PAR nal 1412

  • f. 178v. Credo quod redemptor... V. Quem visurus sum, mode (VIII) Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sim, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. V. Quem visurus sum, ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi. Et in carne

    PAR nal 1412

  • f. 179r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    PAR nal 1412

  • f. 178v. Delicta iuventutis mee, mode VIII Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris, Domine.

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Dirige Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Ps.Verba mea

    PAR nal 1412

  • f. 179v. Domine secundum...V. Amplius...V. Tibi soli...V. Quoniam...V. Requiem, mode (VIII) Domine, secundum actum meum noli me iudicare, nichil dignum in conspectu tuo egi, ideo deprecor maiestatem tuam, ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam. V. Amplius lava me, Domine, ab iniusticia mea et a delicto meo munda me, quia tibi soli peccavi. Ideo

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Dominus custodit te , mode VIII Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus. Ps. Levavi oculos

    PAR nal 1412

  • f. 180v. Ego sum resurrectio et vita, mode I Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis qui credit in me non morietur in eternum.

    PAR nal 1412

  • f. 45r. Emitte agnum, Domine, mode VII Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Cantate.II.

    PAR nal 1412

  • f. 180v. Exaudi Domine orationem meam, mode VIII Exaudi, Domine, orationem meam, ad te omnis caro veniet. Ps. Te decet

    PAR nal 1412

  • f. 180v. Exultabunt Domino , mode IT Exultabunt Domino ossa humiliata. Ps. Miserere

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Heu me quia, mode II Heu me quia incolatus meus prolongatus est. Ps. Ad Dominum cum tribularer

    PAR nal 1412

  • f. 179r. Heu michi Domine...V. Anima mea , mode (IIT) Heu michi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea, quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te, Deus meus, miserere mei, dum veneris in novissimo die. V. Anima mea turbata est valde sed tu, Domine, succurre ei. In novissimo

    PAR nal 1412

  • f. 178v. In loco pascuae, mode VIII In loco pascue ibi me collocavit. Ps. Dominus regit

    PAR nal 1412

  • f. 167r. Iustum deduxit Dominus... V. Magnificavit eum..., mode (VII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus suis, alleluia. V. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam glorie.

    PAR nal 1412

  • f. 180r. Libera me Domine, mode (IIT) Libera me, Domine, de morte eterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra ; dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Dies illa, dies ire, calamitatis et miserie, dies magna et amara valde. Quando V. Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira. Dum veneris V. Quid ego miserrimus, quid dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante tantum iudicem ? R. Libera me, Domine

    PAR nal 1412

  • f. 78v. Maria stabat ad monumentum,

    PAR nal 1412

  • f. 180v. Me suscepit, mode VII Me suscepit dextera tua, Domine. Ps. Deus, Deus meus, ad te Ps. Deus, misereatur nostri

    PAR nal 1412

  • f. 16v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Deus noster refugium

    PAR nal 1412

  • f. 178v. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciet me visus hominis. V. Et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec aspiciet

    PAR nal 1412

  • f. 179r. Ne recorderis peccata mea...V. Dirige...V. Non intres...V. Amplius, mode (VIT) Ne recorderis peccata mea, Domine, dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Non intres in iudicium cum servis tuis, Domine. Dum veneris

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Nequando rapiat, mode VIII Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat. Ps. Domine, Deus meus

    PAR nal 1412

  • f. 21v. O admirabile commercium, mode VIT O admirabile comercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    PAR nal 1412

  • f. 180v. Omnis spiritus laudet Dominum, mode V Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum de celis.

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Opera manuum tuarum , mode II Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias. Ps. Confitebor

    PAR nal 1412

  • f. 179v. Peccantem me... V. Deus in nomine tuo... V. De profundis clamavi, mode (IT) Peccante me cotidie et non me penitente timor mortis conturbat me, quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et salva me. V. Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Quia in inferno

    PAR nal 1412

  • f. 177v. Placebo Domino, mode III Placebo Domino in regione vivorum.

    PAR nal 1412

  • f. 24v. Post partum virgo inviolata, mode VII Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .I.

    PAR nal 1412

  • f. 79r. Pulchra es et decora, mode IT Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ps. Domini est terra

    PAR nal 1412

  • f. 178v. Qui Lazarum resuscitasti... V. Qui venturus es... V. Requiem eternam... V. Qui suscitasti... adhuc... V/ Qui resuscitasti... infra, mode (IVT) Qui Lazarum resusitasti a monumento fetidum, tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentie. V. Requiem eternam dona eis, Domine. Et locum

    PAR nal 1412

  • f. 105r. Salve regina misericordie, mode I Salve regina misericordie, vita dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules filii Eve, ad te suspiramus, gementes et flentes, in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos, ad nos converte. Et Ihesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Maria, alleluia.

    PAR nal 1412

  • f. 178r. Si iniquitates observaveris , mode VIII Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Ps. De profundis

    PAR nal 1412

  • f. 179v. Sitivit anima mea, mode II Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Domini. Ps. Quemadmodum

    PAR nal 1412

  • f. 96r. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyemps transiit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Libano, veni, coronaberis.

    PAR nal 1412

  • f. 155v. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.

    PAR nal 1412

  • f. 145r. Vos amici mei estis, mode IT Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.

    PAR nal 1412