Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

FIR Laur 560

Liens :

  • f. 16r. A finibus terre, mode I A finibus terre laudes audivimus gloriam iusti, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 111r. A porta inferi, mode II A porta inferi erue, Domine, animam meam. Ps. Ego dixi

    FIR Laur 560

  • f. 133r. A summo celo, mode VII A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia. Ps. Celi enarrant

    FIR Laur 560

  • f. 41r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera optulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 141v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 17v. Ad te Domine levavi, mode VII Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi. Ps. Domine exaudi

    FIR Laur 560

  • f. 102r. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbo tuo speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    FIR Laur 560

  • f. 52r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Ad te levavi

    FIR Laur 560

  • f. 223r. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    FIR Laur 560

  • f. 107v. Alieni insurrexerunt, mode VII Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam. Ps. Deus in nomine

    FIR Laur 560

  • f. 53r. Alleluia iii (Benedixisti), mode VI Alleluia, alleluia, alleluia. (Benedixisti).

    FIR Laur 560

  • f. 50v. Alleluia iii (Iuste iudicate), mode (VIII) Alleluia, alleluia, alleluia. (Iuste iudicate)

    FIR Laur 560

  • f. 54v. Alleluia iii (Quia mirabilia), mode I Alleluia, alleluia, alleluia. (Quia mirabilia)

    FIR Laur 560

  • f. 169r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 169r. Angeli Domini, mode VIII Angeli Domini, Domino benedicite in eternum.

    FIR Laur 560

  • f. 25r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 114v. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 112r. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Hiesum queritis ? Iam surrexit

    FIR Laur 560

  • f. 112v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Hiesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Hiesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Venite

    FIR Laur 560

  • f. 4v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. . Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis. Ps. Domine Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 40v. Apertis thesauris suis,

    FIR Laur 560

  • f. 10r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 67v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti redemptorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanens virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    FIR Laur 560

  • f. 53v. Beati omnes qui timent, mode (II) Beati omnes qui timent Dominum. Ps. In convertendo

    FIR Laur 560

  • f. 191r. Beatus vir qui inventus est... V. Potuit enim, mode I Beatus vir qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, ideo stabilita sunt bona ipsius in Domino. V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Ideo

    FIR Laur 560

  • f. 191v. Beatus vir qui suffert, mode I Beatus vir qui suffert temptationem quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus diligentibus se.

    FIR Laur 560

  • f. 64v. Benedicta tu, mode VII Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domine, Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 95r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum Ps. Deus, canticum

    FIR Laur 560

  • f. 54r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Domini Ps. Tunc locutus

    FIR Laur 560

  • f. 49v. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    FIR Laur 560

  • f. 53v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Ad te levavi

    FIR Laur 560

  • f. 182r. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas edocebat populum. Ps. Misericordiam et iudicium

    FIR Laur 560

  • f. 13r. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 97r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. Adiutor

    FIR Laur 560

  • f. 43r. Caput draconis , mode (VII) Caput draconis salvator conteruit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    FIR Laur 560

  • f. 185r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    FIR Laur 560

  • f. 51r. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum Ps. Levavi Ps. Letatus sum

    FIR Laur 560

  • f. 188r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    FIR Laur 560

  • f. 20v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    FIR Laur 560

  • f. 139v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Hierusalem, alleluia, alleluia. Ps. Dominus illuminatio

    FIR Laur 560

  • f. 56r. Confitebor Domino , mode VII Confitebor Domino nimis in hore meo. Ps. Paratum Ps. Deus laudem

    FIR Laur 560

  • f. 224r. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut

    FIR Laur 560

  • f. 10v. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    FIR Laur 560

  • f. 185r. Constitues eos principes, mode VIII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    FIR Laur 560

  • f. 110r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    FIR Laur 560

  • f. 62v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Magnus Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 118v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati in unum, stetit Hiesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 64v. Cum inducerent, mode IT Cum inducerent puerum Hiesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    FIR Laur 560

  • f. 163v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Hiesum Christum.

    FIR Laur 560

  • f. 136r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dicebant : Alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 186r. Custodiebant testimonia, mode VII Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    FIR Laur 560

  • f. 15v. Da mercedem Domine, mode VII Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur. Ps. Ego dixi

    FIR Laur 560

  • f. 215v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam a sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam

    FIR Laur 560

  • f. 161r. Da michi in disco, mode VII Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    FIR Laur 560

  • f. 225v. Da pacem Domine, mode II Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    FIR Laur 560

  • f. 51r. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    FIR Laur 560

  • f. 56r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum quoniam

    FIR Laur 560

  • f. 105r. Desiderio desideravi, mode VII Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    FIR Laur 560

  • f. 190v. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum, Domine. V.Vitam petiit a te, tribuisti ei, Domine. Et voluntate

    FIR Laur 560

  • f. 212r. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctionem misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    FIR Laur 560

  • f. 21r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    FIR Laur 560

  • f. 065r. Dignare me laudare te , mode VII Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos. Ps. Deus noster

    FIR Laur 560

  • f. 139v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis gratiam spiritus sui et intellectu implevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus venit super eos.

    FIR Laur 560

  • f. 174v. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    FIR Laur 560

  • f. 47r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    FIR Laur 560

  • f. 90r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Hiesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    FIR Laur 560

  • f. 53v. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    FIR Laur 560

  • f. 161r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    FIR Laur 560

  • f. 53v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum Ps. Et dixi

    FIR Laur 560

  • f. 179r. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia exclamavit dicens : Eia, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini armis lucis.

    FIR Laur 560

  • f. 185v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. V. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dabitur

    FIR Laur 560

  • f. 209r. Dum transiret Dominus, mode VII Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    FIR Laur 560

  • f. 112r. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Hiesum, alleluia, alleluia. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientes

    FIR Laur 560

  • f. 16v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    FIR Laur 560

  • f. 20v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.

    FIR Laur 560

  • f. 164v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 17r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum. Ps. Cantemus

    FIR Laur 560

  • f. 36r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 200r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    FIR Laur 560

  • f. 15r. Ecce veniet Dominus, mode VII Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere

    FIR Laur 560

  • f. 29r. Ecce video celos apertos, mode VII Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.

    FIR Laur 560

  • f. 99v. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (II) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. V. Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Ut confiteatur

    FIR Laur 560

  • f. 17v. Ego autem ad Dominum, mode VII Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum. Ps. Laudate

    FIR Laur 560

  • f. 112r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et somnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Ps. Domine, quid multiplicati

    FIR Laur 560

  • f. 11v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia. Ps. Beatus vir

    FIR Laur 560

  • f. 35v. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    FIR Laur 560

  • f. 136r. Elevatis manibus, mode VII Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 147r. Elizabeth Zacharie, mode III Helisabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    FIR Laur 560

  • f. 86v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Quia

    FIR Laur 560

  • f. 15v. Emitte agnum, Domine, mode VII Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Iudica me, Deus

    FIR Laur 560

  • f. 13r. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 26r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    FIR Laur 560

  • f. 17v. Expectetur sicut pluvia, mode VII Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendat super nos sicut ros Deus noster. Cant. Audite celi

    FIR Laur 560

  • f. 25r. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 89v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.

    FIR Laur 560

  • f. 138v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Domine, in virtute

    FIR Laur 560

  • f. 110v. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    FIR Laur 560

  • f. 129v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Hierusalem, venite et videte martyres cum coronis quis coronavit eos Dominus in die sollemnitatis et letitie, alleluia. V. Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. In die

    FIR Laur 560

  • f. 141v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, hymnum dicite Deo, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 77v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VIII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. Et factus

    FIR Laur 560

  • f. 187r. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    FIR Laur 560

  • f. 66r. Gaude Maria virgo, mode VII Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Dominus regnavit

    FIR Laur 560

  • f. 24v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitate pudoris, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 36r. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster. Ps. Benedicite

    FIR Laur 560

  • f. 25r. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 216r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIII) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Superborum

    FIR Laur 560

  • f. 65r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Domini est

    FIR Laur 560

  • f. 132r. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Hierusolimam petit, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 80v. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    FIR Laur 560

  • f. 21r. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia

    FIR Laur 560

  • f. 188r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa damnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens

    FIR Laur 560

  • f. 108v. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIII) Hiesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Adduxerunt autem Ihesum ad Cayphan principem sacerdotum ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus

    FIR Laur 560

  • f. 39v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Hierusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    FIR Laur 560

  • f. 55r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus. Ps. Ad Dominum

    FIR Laur 560

  • f. 97r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Transtulisti illos Mare Rubrum et transvexisti eos per aquam nimiam.

    FIR Laur 560

  • f. 185r. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    FIR Laur 560

  • f. 102r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Quoniam

    FIR Laur 560

  • f. 62v. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VIT) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento iusticie circumdedit me et tanquam sponsam decoravit me coronam. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circumdedit me vernantibus atque corruscantibus gemmis. Et

    FIR Laur 560

  • f. 147r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui

    FIR Laur 560

  • f. 105v. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite exultemus

    FIR Laur 560

  • f. 139v. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. In nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et qui

    FIR Laur 560

  • f. 12r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipiant iustitiam meam, et testamentum pacis erit in Hierusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Montes

    FIR Laur 560

  • f. 199v. Iustum deduxit Dominus... V. Magnificavit eum..., mode (VII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus suis. V. Magnificavit illum in conspectu regum, et dedit illi coronam glorie. Honestavit

    FIR Laur 560

  • f. 80r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    FIR Laur 560

  • f. 160r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    FIR Laur 560

  • f. 100v. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; sed vado ut a somno excitem eum.

    FIR Laur 560

  • f. 20v. Levate capita vestra, mode II Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    FIR Laur 560

  • f. 186r. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluia, rectis corde letitia, alleluia. Ps. Dominus regnavit, exultet

    FIR Laur 560

  • f. 36v. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nescientis virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    FIR Laur 560

  • f. 152v. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue. Ps. Exaudi, Deus, deprecationem

    FIR Laur 560

  • f. 91v. Malos male perdet, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis.

    FIR Laur 560

  • f. 91r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

    FIR Laur 560

  • f. 40v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Dominum, hymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 203v. Media nocte clamor, mode VII Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    FIR Laur 560

  • f. 61v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Domine, Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 219r. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciet me visus hominis. V. Cutis mea aruit et contracta est, et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec

    FIR Laur 560

  • f. 48r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    FIR Laur 560

  • f. 90r. Missus sum ad oves, mode VII Missus sum ad oves que perierunt domus Israhel, dicit Dominus.

    FIR Laur 560

  • f. 119r. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 177r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Fundamenta

    FIR Laur 560

  • f. 36r. O admirabile commercium, mode VIT O ammirabile commertium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    FIR Laur 560

  • f. 44r. Oculi mei semper ad Dominum, mode VII Oculi mei semper ad Dominum. Ps. Ad te, Domine

    FIR Laur 560

  • f. 63v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (IIT) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcitias diaboli inpolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te toto corde, te totis visceribus concupisco. Quia

    FIR Laur 560

  • f. 22r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    FIR Laur 560

  • f. 23v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 28v. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et ideo

    FIR Laur 560

  • f. 119r. Pax vobis ego sum, mode VI Pax vobis ego sum, alleluia, nolite timere, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 103v. Popule meus quid feci tibi, mode VII Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    FIR Laur 560

  • f. 66r. Post partum virgo inviolata, mode VII Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .II.

    FIR Laur 560

  • f. 109r. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Hiesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    FIR Laur 560

  • f. 108v. Proprio filio suo, mode VIII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere mei

    FIR Laur 560

  • f. 18r. Propter Syon non tacebo, mode VII Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    FIR Laur 560

  • f. 36r. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    FIR Laur 560

  • f. 35r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.

    FIR Laur 560

  • f. 47v. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet conlaudatio. Ps. Exultate Ps. Benedicam

    FIR Laur 560

  • f. 25v. Redemptionem misit Dominus , mode VIII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    FIR Laur 560

  • f. 37v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    FIR Laur 560

  • f. 139r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (IIT) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Pro

    FIR Laur 560

  • f. 214v. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi tribuat ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?

    FIR Laur 560

  • f. 20r. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    FIR Laur 560

  • f. 36r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    FIR Laur 560

  • f. 048r. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi. Ps. Beatus qui Ps. Quemadmodum

    FIR Laur 560

  • f. 40v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuis gremiis contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    FIR Laur 560

  • f. 218r. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (IIT) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. Nudus egressus sum de utero matris mee, nudus revertar illuc. Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 203v. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 201r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode VII Simile est regnum celorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, inventa una pretiosa dedit omnia sua et comparavit eam.

    FIR Laur 560

  • f. 39v. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma corruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et magno regi munera optulerunt.

    FIR Laur 560

  • f. 202r. Surge Aquilo et veni Auster, mode VII Surge Aquilo et veni Auster, perfla ortum meum et fluant aromata illius. Ps. Cantate .II.

    FIR Laur 560

  • f. 25v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    FIR Laur 560

  • f. 151v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    FIR Laur 560

  • f. 79v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Quid fecisti ?

    FIR Laur 560

  • f. 101v. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    FIR Laur 560

  • f. 5v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    FIR Laur 560

  • f. 40v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Hierusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 47v. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus Deo

    FIR Laur 560

  • f. 21r. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluia, et habitavit in nobis, alleluia. Ps. Omnes gentes

    FIR Laur 560

  • f. 125r. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. Multitudo

    FIR Laur 560

  • f. 204v. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, sumitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    FIR Laur 560

  • f. 179r. Virgo gloriosa, mode II Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a conloquiis divinis et oratione cessabat.

    FIR Laur 560

  • f. 188r. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, alleluia.

    FIR Laur 560

  • f. 204r. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    FIR Laur 560