Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

GRAZ 30

Liens :

  • f. 22v. A summo celo, mode (IV) A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 189r. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria. Et osculata est et lavit lacrimis, et tersit capillis, et unxit ungento. V. Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et osculata. Prosula addita Ungere promeruit audire, Domine, clementer dicere : mulier, soluta es a crimine, iam misericordie sanaberis ungento.

    GRAZ 30

  • f. 34r. Accipite spiritum sanctum, mode (VII) Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia

    GRAZ 30

  • f. 245v. Adest namque nativitas, mode (IV) Adest namque nativitas sacratissime Virginis que ex regali progenie genita, genuit Christum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.

    GRAZ 30

  • f. 204r. Adhuc loquente Petro, mode (I) Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes lingiuis et magnifficantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.

    GRAZ 30

  • f. 88v. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    GRAZ 30

  • f. 202v. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitenciam in remissionem peccatorum.

    GRAZ 30

  • f. 7v. Alleluia resurrexit Dominus, mode (V) Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, sicut dixit vobis, alleluia, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 330v. Ambulans Ihesus, mode (I) Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    GRAZ 30

  • f. 105v. Amice quomodo… in tenebras, mode (I) Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores.

    GRAZ 30

  • f. 266v. Angeli archangeli, mode (VII) Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 266v. Angeli Domini, mode (VIII) Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.

    GRAZ 30

  • f. 57v. Angelorum esca, mode (II) Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 260r. Angelorum regi Deo, mode VII Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michahelem venerantes primatem sollempniter. Ps. Venite exultemus

    GRAZ 30

  • f. 4r. Angelus autem Domini, mode (III) Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 153v. Angelus Domini astitit, mode (IV) Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus suis. Ps. Dominus regnavit exultet

    GRAZ 30

  • f. 2v. Angelus Domini descendit… V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Iam

    GRAZ 30

  • f. 2v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis.Iam

    GRAZ 30

  • f. 233r. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    GRAZ 30

  • f. 231v. Ante thorum huius virginis, mode (IV) Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.

    GRAZ 30

  • f. 147r. Apertum est os Zacharie, mode (VIII) Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    GRAZ 30

  • f. 41v. Apparuerunt apostolis, mode VII Apparuerunt apostolis dispertite lingwe tamquam ignis, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 33r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Seditque

    GRAZ 30

  • f. 305v. Apta tandem viri, mode (III) Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.

    GRAZ 30

  • f. 7v. Ardens est cor meum, mode (VIII) Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 151v. Argentum et aurum, mode (VII) Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Eructavit cor meum

    GRAZ 30

  • f. 244r. Arguebat Herodem Iohannes, mode (I) Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    GRAZ 30

  • f. 22v. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes plaudite

    GRAZ 30

  • f. 260v. Ascendit fumus, mode (IV) Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli.

    GRAZ 30

  • f. 28r. Ascendo ad patrem meum, mode (VII) Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 291r. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. V. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati qui esuriunt

    GRAZ 30

  • f. 334r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum, mode (VIII) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere. V. Ut aput Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    GRAZ 30

  • f. 224v. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris peccunie, fecit enim mirabilia in vita sua. V. Qui potuit enim transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Fecit

    GRAZ 30

  • f. 326v. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    GRAZ 30

  • f. 84v. Cives mei, mode (III) Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in obprobrium mundo et iam non congnoscor ab amicis meis.

    GRAZ 30

  • f. 337v. Clamaverunt iusti, mode (VII) Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam Dominum

    GRAZ 30

  • f. 342r. Collocet eum Dominus, mode (VIII) Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri Dominum

    GRAZ 30

  • f. 53v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Conmedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste

    GRAZ 30

  • f. 32r. Confirma hoc Deus, mode (VIII) Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 220r. Confitebor tibi Domine, mode (I) Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam suscepisti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.

    GRAZ 30

  • f. 96r. Congregati sunt… V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    GRAZ 30

  • f. 218v. Constans animo, mode (VIII) Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martir addicta.

    GRAZ 30

  • f. 337v. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.

    GRAZ 30

  • f. 250r. Cum iocunditate, mode (VII) Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    GRAZ 30

  • f. 30v. Cum venerit paraclitus, Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 27v. Cumque intuerentur, mode (VIII) Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 71r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    GRAZ 30

  • f. 243v. Da michi in disco, mode (IV) Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iuramentum.

    GRAZ 30

  • f. 99r. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    GRAZ 30

  • f. 233v. Descendi in ortum nucum, mode (VII) Descendi in hortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ps.Cantate Domino canticum

    GRAZ 30

  • f. 141r. Descendit angelus Domini, mode (VII) Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.

    GRAZ 30

  • f. 59r. Deus omnium… V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    GRAZ 30

  • f. 37r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapienciam docebit vos Dominus, alleluia, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectu adimple corda eorum, alleluia, alleluia. V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scienciam habet vocis. Et intellectu

    GRAZ 30

  • f. 296r. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    GRAZ 30

  • f. 211v. Domine libera animam meam, mode (VII) Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps. Ad Dominum cum

    GRAZ 30

  • f. 243v. Domine mi rex, mode (III) Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    GRAZ 30

  • f. 314v. Dum aurora nocti finem daret, mode (I) Cum aurora nocti finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 84r. Dum transiret Dominus, mode (VII) Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    GRAZ 30

  • f. 128v. Ecce crucem Domini, mode (I) Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 365r. Ecce sacerdos magnus, mode (VII) Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    GRAZ 30

  • f. 230v. Ecce tu pulchra es, mode (I) Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, occuli tui columbarum.

    GRAZ 30

  • f. 2r. Ego dormivi, mode (VIII) Ego dormivi et sompnum cepi, resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Ps. Domine, quid multiplicati

    GRAZ 30

  • f. 22r. Elevata est magnificentia tua, mode (I) Elevata est magnifficentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    GRAZ 30

  • f. 27v. Elevatis manibus, mode (IV) Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 146v. Elizabeth Zacharie, mode (III) Elizabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    GRAZ 30

  • f. 47r. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Ps. Domine, miserere

    GRAZ 30

  • f. 231r. Favus distillans, mode (III) Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Ps. Domini est terra et plenitudo

    GRAZ 30

  • f. 189v. Fidelis sermo, mode II Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Christus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est enim illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum nostrum Ihesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.

    GRAZ 30

  • f. 231r. Fons ortorum , mode (V) Fons hortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano. Ps. Deus noster refugium

    GRAZ 30

  • f. 33v. Fontes et omnia, mode (I) Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 52v. Fructum salutiferum, mode (I) Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir qui non abiit

    GRAZ 30

  • f. 341r. Fuerunt sine querela… V. Tradiderunt… V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    GRAZ 30

  • f. 42r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhenni.

    GRAZ 30

  • f. 71v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VI) Girum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    GRAZ 30

  • f. 289r. Hec est generatio, mode (III) Hec est generacio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    GRAZ 30

  • f. 346v. Hec est generatio, mode (III) Hec est generacio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    GRAZ 30

  • f. 234r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.

    GRAZ 30

  • f. 127v. Helena, Constantini mater, mode (VII) Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 51v. Homo quidam… V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, commedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    GRAZ 30

  • f. 292r. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cynamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ymnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 146r. Inter natos mulierum… V. Fuit homo… V. Hic venit… PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    GRAZ 30

  • f. 27r. Ite in orbem… V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VI) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui crediderit

    GRAZ 30

  • f. 226r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    GRAZ 30

  • f. 42r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in secula seculorum.

    GRAZ 30

  • f. 34r. Loquebantur variis linguis, mode VIII Loquebantur variis lingwis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 15r. Lupus rapit, mode (VI) Lupus rapit et dispergit oves, mercennarius fugit quia mercennarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 373r. Media nocte clamor, mode IV Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    GRAZ 30

  • f. 51r. Miserator Dominus, mode (II) Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.

    GRAZ 30

  • f. 248v. Nativitas tua… V. Ave... V. Benedicta... V. Felix… V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annuntiavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Qui solvens

    GRAZ 30

  • f. 311v. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Fundamenta eius

    GRAZ 30

  • f. 125v. O crux gloriosa o crux adoranda, mode III O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Christi sangwine redemptus, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 360r. Omnis spiritus laudet Dominum, mode VII Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum de celis.

    GRAZ 30

  • f. 63r. Planxit autem David… V. Montes Gelboe,

    GRAZ 30

  • f. 63r. Planxit autem David… V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Ionathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ? V. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia super vos descendat. Quomodo

    GRAZ 30

  • f. 237r. Pulchra es et decora, mode (I) Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    GRAZ 30

  • f. 250v. Quando nata est virgo, mode (III) Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    GRAZ 30

  • f. 33r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (IIT) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis lingwis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    GRAZ 30

  • f. 114r. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctifficavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de qua scriptum est : Et erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

    GRAZ 30

  • f. 75v. Sicut malum inter ligna, mode II Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios, alleluia.

    GRAZ 30

  • f. 235r. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui. V. Paradysi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Gaudent

    GRAZ 30

  • f. 322v. Surge virgo… V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in aure Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadysi. V. Pulchre Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab estu

    GRAZ 30

  • f. 205r. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies. V. Parce tuis ovibus quos raptor vexat iniquus. Supra modum

    GRAZ 30

  • f. 265v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celitus ordo dicens. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te

    GRAZ 30

  • f. 99r. Tu Domine universorum, mode (IVT) Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum, Domine.

    GRAZ 30

  • f. 373v. Veni electa mea, mode (III) Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    GRAZ 30

  • f. 373r. Veni electa mea, mode (VI) Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.

    GRAZ 30

  • f. 17r. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt coruscaciones tue orbi terre, conmota est et contremuit terra. Multitudo

    GRAZ 30

  • f. 310r. Virgo gloriosa, mode II Virgo gloriosa semper ewangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oracione cessabat.

    GRAZ 30

  • f. 110r. Visita quesumus Domine… V. Benedic Domine, mode (III) Visita, quesumus Domine, habitacionem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle. V. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in illa. Et omnes. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    GRAZ 30