Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

TOURS 149

Liens :

  • f. 298v. A porta inferi, mode I A porta inferi erue, Domine, animam meam. Ps. Ego dixi

    TOURS 149

  • f. 248r. A seculo non est auditum, mode IVT A seculo numquam est auditum quia quis aperuit oculos ceci nati.

    TOURS 149

  • f. 150r. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 112v. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluya. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 386v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    TOURS 149

  • f. 47v. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    TOURS 149

  • f. 144r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini. Ps. Nisi quia

    TOURS 149

  • f. 289r. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine tuo

    TOURS 149

  • f. 321v. Alleluia iii (A viro iniquo), mode IV Alleluya, alleluya, alleluya. (A viro iniquo). Ps. Eripe me

    TOURS 149

  • f. 317v. Alleluia iii (Adiutorium), mode I Alleluya, alleluya, alleluya. (Adiutorium). Ps. Nisi quia

    TOURS 149

  • f. 316r. Alleluia iii (Auxilium meum), mode (RE) Alleluya, alleluya, alleluya.(Auxilium). Ps. Levavi

    TOURS 149

  • f. 319r. Alleluia iii (Beati omnes), mode IIT Alleluya, alleluya, alleluya. (Beati omnes)

    TOURS 149

  • f. 319r. Alleluia iii (Beatus vir), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Beatus vir). Ps. Nisi Dominus

    TOURS 149

  • f. 322v. Alleluia iii (Benedictus), mode VI Alleluya, alleluya, alleluya. (Benedictus).

    TOURS 149

  • f. 167v. Alleluia iii (Benedictus), mode VI Alleluya, alleluya, alleluya. (Benedictus).

    TOURS 149

  • f. 319r. Alleluia iii (Benediximus), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Benediximus). Ps. Sepe expugnaverunt

    TOURS 149

  • f. 317v. Alleluia iii (Benefac Domine), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Benefac, Domine, bonis et rectis corde). Ps. Quic confidunt

    TOURS 149

  • f. 316r. Alleluia iii (Credidi), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Credidi)

    TOURS 149

  • f. 319r. Alleluia iii (De profundis), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (De profundis)

    TOURS 149

  • f. 167v. Alleluia iii (Deo nostro), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Deo nostro)

    TOURS 149

  • f. 322v. Alleluia iii (Deo nostro), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Deo nostro). Ps. Laudate Dominum

    TOURS 149

  • f. 321v. Alleluia iii (Domine clamavi), mode (MI) Alleluya, alleluya, alleluya. (Domine, clamavi)

    TOURS 149

  • f. 321v. Alleluia iii (Domine probasti), mode III Alleluya, Alleluya, Alleluya (Domine, probasti)

    TOURS 149

  • f. 317v. Alleluia iii (In domum Domini), mode IV Alleluya, alleluya, alleluya. (In domum Domini). Ps. Letatus sum

    TOURS 149

  • f. 167v. Alleluia iii (In eternum), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (In eternum). Ps. Deo nostro

    TOURS 149

  • f. 322v. Alleluia iii (In eternum), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (In eternum). Ps. Exaltabo te

    TOURS 149

  • f. 316r. Alleluia iii (Inclinavit), mode I Alleluya, alleluya, alleluya. (Inclinavit). Ps. Dilexi quo

    TOURS 149

  • f. 167v. Alleluia iii (Laudabo), Alleluya, alleluya, alleluya. (Laudabo)

    TOURS 149

  • f. 314r. Alleluia iii (Nos qui vivimus), mode (RE) Alleluya, alleluya, alleluya. (Nos qui vivimus) Ps. In exitu

    TOURS 149

  • f. 320r. Alleluia iii (Omnia quecumque), mode III Alleluya, alleluya, alleluya. (Omnia). Ps. Laudate nomen

    TOURS 149

  • f. 317v. Alleluia iii (Qui habitas), mode VIII Alleluya, alleluya, alleluya. (Qui habitas) Ps. Ad te levavi

    TOURS 149

  • f. 313v. Alleluia iii (Sit nomen), mode VII Alleluya, alleluya, alleluya. (Sit nomen) Ps. Laudate

    TOURS 149

  • f. 378r. Ambulans Ihesus, mode II Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 81v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 302r. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus enim Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluya, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 300v. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluya. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Iam

    TOURS 149

  • f. 301r. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluya, alleluya. V. Ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis.

    TOURS 149

  • f. 11v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluya. Ps. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 63v. Annunciatum est... V. Ave Maria... V. Descendit... V. Caste, mode (VII) Annunciatum est per Gabrielem archangelum ad Mariam virginem de introitu regis ; et ingressus est per splendidam regionem, aurem virginis, visitare palatium uteri, et regressus est per auream portam virginis. V. Caste parentis viscera celestis intrat gratia, venter puelle baiulat secreta que non noverat. Et ingressus. Gloria. Annunciatum

    TOURS 149

  • f. 111r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 374v. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluya, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluya, alleluya. V. Repentino. Seditque

    TOURS 149

  • f. 84r. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redempcio. Ps. De profundis

    TOURS 149

  • f. 336v. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    TOURS 149

  • f. 164v. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus. Cant. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 352r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IVT Ascendit Deus in iubilatione, Dominus in voce tube, alleluya. Ps. Omnes gentes

    TOURS 149

  • f. 356v. Ascendo ad patrem meum, mode VIIIT Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluya. Cant. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 140v. Auxilium meum, mode (MI) Auxilium meum a Domino. Ps.Levavi

    TOURS 149

  • f. 123r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    TOURS 149

  • f. 23r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia. Ps. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 546v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    TOURS 149

  • f. 147v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. Qui ambulant

    TOURS 149

  • f. 392v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIT) Beatus Nicholaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius largitionem. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    TOURS 149

  • f. 481v. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domine, Dominus

    TOURS 149

  • f. 1r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 152v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Domini Ps. Deus ultionum

    TOURS 149

  • f. 131r. Benedictus es... qui intueris, mode IV Benedictus es, Domine, qui intueris abyssos et sedes super cherubin, alleluia. Ps. Laudate Dominum

    TOURS 149

  • f. 144r. Benefac Domine, mode (MI) Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Qui confidunt

    TOURS 149

  • f. 385v. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    TOURS 149

  • f. 286r. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi propter

    TOURS 149

  • f. 64r. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluya, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 123r. Caput draconis , mode VII Capud draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    TOURS 149

  • f. 546r. Cives apostolorum... V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes facem et illuminantes patriam. Dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Dare pacem

    TOURS 149

  • f. 542r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    TOURS 149

  • f. 140v. Clamavi , mode (MI) Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum cum tribularer

    TOURS 149

  • f. 547v. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    TOURS 149

  • f. 69v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum. Ps. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 266r. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Vide Domine

    TOURS 149

  • f. 389v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicholaus, nobili progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso

    TOURS 149

  • f. 365v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia. Ps. Exurgat Deus

    TOURS 149

  • f. 270r. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    TOURS 149

  • f. 48v. Consolamini consolamini, mode IIT Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    TOURS 149

  • f. 542r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit

    TOURS 149

  • f. 203v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ps. Miserere mei

    TOURS 149

  • f. 296r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    TOURS 149

  • f. 457v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulcritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Cantate

    TOURS 149

  • f. 310r. Cum esset sero die illo, mode IV Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 481r. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    TOURS 149

  • f. 360v. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 356r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    TOURS 149

  • f. 545r. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluya. Ps. Dominus regnavit

    TOURS 149

  • f. 50v. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    TOURS 149

  • f. 147v. De profundis clamavi, mode (VIII) De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    TOURS 149

  • f. 1r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum

    TOURS 149

  • f. 263v. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Cant.Benedictus

    TOURS 149

  • f. 126r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    TOURS 149

  • f. 71v. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit cor meum

    TOURS 149

  • f. 481v. Dignare me laudare te , mode IVT Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos. Ps. Celi enarrant

    TOURS 149

  • f. 371r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapienciam docebit eos Dominus, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectu adimplevit corda eorum, alleluya, alleluya. V. Repentino nanque sonitu, spiritus super eos venit. Et

    TOURS 149

  • f. 135r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 155r. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te et exaudi me. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 154v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.

    TOURS 149

  • f. 426r. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum mearum. Ps. Dominus regnavit

    TOURS 149

  • f. 136r. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio

    TOURS 149

  • f. 204v. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Cant. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 544r. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. V. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dabitur

    TOURS 149

  • f. 301v. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Ihesum, alleluya, alleluya. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientes V. Gloria Dum

    TOURS 149

  • f. 51r. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    TOURS 149

  • f. 527v. Ecce crucem Domini, mode (I) Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia. Ps. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 52r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus noster et honorabo eum, Deus patris mei et exultabo eum.

    TOURS 149

  • f. 42r. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster. V. In diebus illis salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter. Et hoc

    TOURS 149

  • f. 8v. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    TOURS 149

  • f. 22r. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 93v. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 206r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in ieiuniis, in vigiliis et in caritate non ficta. Cant.Magnificat

    TOURS 149

  • f. 49v. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    TOURS 149

  • f. 419v. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.

    TOURS 149

  • f. 280v. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et infirmitates nostras ipse portavit. Cuius

    TOURS 149

  • f. 53r. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    TOURS 149

  • f. 300r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluya, alleluya. Ps. Domine, quid multiplicati

    TOURS 149

  • f. 300r. Ego sum qui sum , mode VIII Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluya. Ps. Beatus vir

    TOURS 149

  • f. 88r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    TOURS 149

  • f. 350r. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluya. Ps. Domine, Dominus noster

    TOURS 149

  • f. 356r. Elevatis manibus, mode IIT Elevatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 201r. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spacium penitencie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    TOURS 149

  • f. 50v. Emitte agnum, Domine, mode IVT Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.

    TOURS 149

  • f. 64v. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 83v. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserators et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    TOURS 149

  • f. 69r. Expectetur sicut pluvia, mode IVT Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendat sicut ros super nos Deus noster.

    TOURS 149

  • f. 273r. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    TOURS 149

  • f. 81v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 365v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluya, alleluya. Ps. Magnus Dominus

    TOURS 149

  • f. 298r. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.

    TOURS 149

  • f. 135r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    TOURS 149

  • f. 512v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Ierusalem, venite et videte martirem cum corona qua coronavit eum Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluya. V. Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. In die

    TOURS 149

  • f. 368r. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, hympnum dicite Deo, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 177v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VIII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. Et factus

    TOURS 149

  • f. 545v. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    TOURS 149

  • f. 152v. Fundamenta eius, mode I Fundamenta eius in montibus sanctis. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 485v. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Dominus regnavit

    TOURS 149

  • f. 487r. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto novimus inpregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo. Gloria patri. Gaude, Maria. Prosa. Inviolata, intacta et casta es, Maria, Que es effecta fulgida celi porta. O mater alma Christi carissima, Suscipe nostra laudum precamina. Que nunc devota flagitant corda et ora, Nostra ut pura pectora sint et corpora. Tu da per precata dulcissima, Que nunc te poscimus mente pura. O benigna que sola inviolata permansisti.

    TOURS 149

  • f. 81v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 93v. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    TOURS 149

  • f. 82v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya, alleluya. Cant. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 485v. Hec est que nescivit, mode IV Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate .I.

    TOURS 149

  • f. 527r. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.

    TOURS 149

  • f. 174v. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 72r. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet excercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Gaudet. Gloria patri

    TOURS 149

  • f. 381v. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicencium. Innocens

    TOURS 149

  • f. 104r. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    TOURS 149

  • f. 144r. In domum Domini, mode (I) In domum Domini letantes ibimus. Ps. Letatus sum

    TOURS 149

  • f. 241r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semitte tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Illuxerunt choruscaciones tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti

    TOURS 149

  • f. 542r. In omnem terram, mode I In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    TOURS 149

  • f. 254r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam.

    TOURS 149

  • f. 455r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tanquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circundedit me vernantibus atque choruscantibus gemmis. Et tanquam

    TOURS 149

  • f. 268v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (IIT) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Ex ore infantium, Deus, et lactentium perfecisti laudem. Cum ramis

    TOURS 149

  • f. 353r. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VI) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluya et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluya, alleluya, alleluya. V. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur : in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis. Qui

    TOURS 149

  • f. 62r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. A solis ortu. Montes

    TOURS 149

  • f. 138r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 249v. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno excitemus eum.

    TOURS 149

  • f. 368r. Loquebantur variis linguis, mode (?) Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluya, alleluya, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 94r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nescientis virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 475v. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. Saulus, qui et Paulus magnus predicator a Deo confortatus. Qui et

    TOURS 149

  • f. 477r. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneracione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue.

    TOURS 149

  • f. 224r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode (?) Malos male perdet et vineam suam locavit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis.

    TOURS 149

  • f. 111v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Dominum, hympnum dicite, fontes, Domino, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 198r. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas nolunt. Ps. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 457r. Mel et lac ex eius ore, mode VII Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Cantate I

    TOURS 149

  • f. 138r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    TOURS 149

  • f. 315v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluya, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 135r. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino.

    TOURS 149

  • f. 93r. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    TOURS 149

  • f. 151v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.

    TOURS 149

  • f. 458v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (IIT) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Quia

    TOURS 149

  • f. 74r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur in diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    TOURS 149

  • f. 261v. Oves mee, mode IVT Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

    TOURS 149

  • f. 82r. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluya, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 417r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martiri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Positis autem genibus, beatus Stephanus clamavit voce magna dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et ideo. Gloria patri. Patefacte

    TOURS 149

  • f. 336r. Pax vobis ego sum, mode VI Pax vobis ego sum, alleluya, nolite timere, alleluya. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 257r. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    TOURS 149

  • f. 485. Post partum virgo inviolata, mode IVT Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate Domino .II.

    TOURS 149

  • f. 293v. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum. Ps. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 293r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere mei

    TOURS 149

  • f. 51r. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    TOURS 149

  • f. 93r. Quando natus es, mode I Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    TOURS 149

  • f. 421v. Quasi unus, mode VIII Quasi unus ex paradisi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gracia in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    TOURS 149

  • f. 87r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 136v. Rectos decet collaudatio, mode IVT Rectos decet collaudatio. Ps. Exultate iusti Ps. Benedicam Dominum

    TOURS 149

  • f. 83v. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    TOURS 149

  • f. 104v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerunt regi Domino. Ps. Deus iudicium

    TOURS 149

  • f. 367r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (IIT) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluya. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    TOURS 149

  • f. 136v. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam. Ps. Noli emulari Ps. Domine ne in furore

    TOURS 149

  • f. 69r. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    TOURS 149

  • f. 93r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    TOURS 149

  • f. 77r. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu im mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    TOURS 149

  • f. 116v. Stella ista, mode VIII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et regi munera obtulerunt.

    TOURS 149

  • f. 26r. Syon renovaberis, mode IVT Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te. Cant. Magnificat

    TOURS 149

  • f. 278v. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.

    TOURS 149

  • f. 83v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    TOURS 149

  • f. 292v. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VIII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Tunc. Tenebre

    TOURS 149

  • f. 253r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice

    TOURS 149

  • f. 16v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto. Cant. Benedictus

    TOURS 149

  • f. 324v. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta es, alleluya, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluya, alleluya. V. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Super

    TOURS 149

  • f. 111r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 206v. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Venite

    TOURS 149

  • f. 86v. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluya, et habitavit in nobis, alleluya.

    TOURS 149

  • f. 227r. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : Fera

    TOURS 149

  • f. 339r. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluya, alleluya, alleluya. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    TOURS 149

  • f. 546v. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis, dicit Dominus.

    TOURS 149

  • f. 279r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et opprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    TOURS 149