Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

VAL 114

Liens :

  • f. 76v. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia.

    VAL 114

  • f. 180r. Absterget Deus omnem lacrimam, mode VIII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 80v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 10r. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi. Ps. Domine exaudi

    VAL 114

  • f. 53r. Adiutor et susceptor… V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    VAL 114

  • f. 34v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    VAL 114

  • f. 91v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.

    VAL 114

  • f. 166v. Adoremus Christum regem, mode II Adoremus Christum regem confessorum Dominum, qui eterna sanctum Martinum coronovit gloria. Ps. Venite

    VAL 114

  • f. 60v. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Ps. Deus in nomine

    VAL 114

  • f. 35r. Alleluia iii (Benedixisti), mode VI Alleluia, alleluia, alleluia. (Benedixisti, Domine, terram tuam).

    VAL 114

  • f. 33r. Alleluia iii (Iuste iudicate), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Iuste iudicate, filii hominum)

    VAL 114

  • f. 36v. Alleluia iii (Quia mirabilia), mode IV Alleluia, alleluia, alleluia. (Quia mirabilia fecit Dominus)

    VAL 114

  • f. 147v. Alma redemptoris mater, mode VT Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manes et stella maris, succurre cadenti surgere qui curat populum, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius tu posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.

    VAL 114

  • f. 98v. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    VAL 114

  • f. 98r. Amice quomodo… in caminum, mode I Amice, quomodo huc introisti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite illum in caminum ignis.

    VAL 114

  • f. 155r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, troni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 155r. Angeli Domini, mode (RE) Angeli Domini, Domino benedicite in eternum.

    VAL 114

  • f. 15r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.

    VAL 114

  • f. 64v. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia. Ps. Dominus regnavit

    VAL 114

  • f. 141v. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et continuo ceciderunt cathene de manibus eius, alleluia.

    VAL 114

  • f. 3r. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    VAL 114

  • f. 146v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

    VAL 114

  • f. 134v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israel.

    VAL 114

  • f. 15v. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    VAL 114

  • f. 68r. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    VAL 114

  • f. 148r. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    VAL 114

  • f. 21v. Arridebat parvulus occisori, mode III Arridebat parvulus occisori gladio, adiocabatur infantulus nutricis loco, attendebat lactens percussoris horrorem.

    VAL 114

  • f. 30r. Ascendente Ihesu, mode VIT Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mare et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    VAL 114

  • f. 77r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IVT Ascendit Deus in iubilatione, Dominus in voce tube, alleluya. Ps. Omnes gentes

    VAL 114

  • f. 153r. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. In Domino

    VAL 114

  • f. 147r. Ave spes nostra, mode VIII Ave, spes nostra, Dei genitrix intacta, ave, illud ave per angelum accipiens, ave, concipiens patris splendorem benedicta, ave, virgo sanctissima et mater, sola innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 5v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    VAL 114

  • f. 177r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celo.

    VAL 114

  • f. 177r. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    VAL 114

  • f. 35v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.

    VAL 114

  • f. 9v. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    VAL 114

  • f. 36v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VIT Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    VAL 114

  • f. 35v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Ps. Tunc locutus

    VAL 114

  • f. 33r. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    VAL 114

  • f. 35v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

    VAL 114

  • f. 8r. Bethleem non es minima, mode IV Bethlem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

    VAL 114

  • f. 59v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi propter

    VAL 114

  • f. 29r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    VAL 114

  • f. 108v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur. Ps. Cantate .I.

    VAL 114

  • f. 176v. Cives apostolorum… V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem et illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. Audite preces supplicum vite eterne poscentes premia, qui fertis in dextris manipulos iusticie, quique gaudentes advenistis hodie. Portantes

    VAL 114

  • f. 175r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    VAL 114

  • f. 13r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    VAL 114

  • f. 37r. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Paratum Ps. Deus laudem meam

    VAL 114

  • f. 56r. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    VAL 114

  • f. 9r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    VAL 114

  • f. 43r. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.

    VAL 114

  • f. 66v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 150v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    VAL 114

  • f. 78v. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclytus, spiritus veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibet de me, alleluia.

    VAL 114

  • f. 78r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    VAL 114

  • f. 175v. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia, in Quadragesima, que dedit illis. Ps. Dominus regnavit .II.

    VAL 114

  • f. 148v. Da michi in disco, mode IVT Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    VAL 114

  • f. 54r. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    VAL 114

  • f. 30v. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronos et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia tu solus

    VAL 114

  • f. 188r. Dirige, Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Ps.Verba mea

    VAL 114

  • f. 80r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis graciam spiritus sancti et intellectu adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectu

    VAL 114

  • f. 164v. Dixerunt discipuli… V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva tibi sunt tua premia nec dilata minuentur, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    VAL 114

  • f. 32r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    VAL 114

  • f. 46r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. At ille dixit ei : etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    VAL 114

  • f. 35v. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    VAL 114

  • f. 148v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    VAL 114

  • f. 35v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum Ps. Et dixit

    VAL 114

  • f. 20r. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    VAL 114

  • f. 31r. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio Ps. Ad te, Domine

    VAL 114

  • f. 30v. Dominus regit me , mode IVT Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Ps. Ipsum Ps. Domini est terra

    VAL 114

  • f. 43v. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    VAL 114

  • f. 168v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 96v. Dum transiret Dominus, mode V Cum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    VAL 114

  • f. 9r. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    VAL 114

  • f. 151v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    VAL 114

  • f. 9r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.

    VAL 114

  • f. 2v. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia. Ps. Deus, Deus meus

    VAL 114

  • f. 177r. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    VAL 114

  • f. 5r. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.

    VAL 114

  • f. 25r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    VAL 114

  • f. 1r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.

    VAL 114

  • f. 43v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    VAL 114

  • f. 184v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    VAL 114

  • f. 146v. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.

    VAL 114

  • f. 8v. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere

    VAL 114

  • f. 184v. Ecce vere Israhelita, mode I Ecce vere Israhelita in quo dolus non est.

    VAL 114

  • f. 18v. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.

    VAL 114

  • f. 9v. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum. Ps. Laudate

    VAL 114

  • f. 64r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et exurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia. Cant. Quis est iste

    VAL 114

  • f. 63r. Ego sum qui sum , mode IIT Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia.

    VAL 114

  • f. 23v. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    VAL 114

  • f. 76v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    VAL 114

  • f. 78v. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluia.

    VAL 114

  • f. 134v. Elizabeth Zacharie, mode III Elizabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    VAL 114

  • f. 83v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Cant. Quis est iste

    VAL 114

  • f. 15v. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    VAL 114

  • f. 56v. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    VAL 114

  • f. 15r. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 45v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.

    VAL 114

  • f. 79v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 62r. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    VAL 114

  • f. 146v. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

    VAL 114

  • f. 32r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    VAL 114

  • f. 146v. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano.

    VAL 114

  • f. 80v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluya.

    VAL 114

  • f. 115r. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo.

    VAL 114

  • f. 115v. Gaude Maria virgo… V. Gabrielem… PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Dum virgo

    VAL 114

  • f. 15r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    VAL 114

  • f. 25r. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    VAL 114

  • f. 181v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam elevata est magnificentia tua super celos, Deus. Omnia

    VAL 114

  • f. 15r. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 82r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritus sancti pariter resultet laude perhenni.

    VAL 114

  • f. 87r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Girum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    VAL 114

  • f. 114v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.

    VAL 114

  • f. 39r. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.

    VAL 114

  • f. 13v. Hodie nobis… V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia salus

    VAL 114

  • f. 172v. Ihesu Christi Domini gratia, mode III Ihesu Christi Domini gracia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerio fidei missi. Ps. Eructavit

    VAL 114

  • f. 60v. Ihesum tradidit… V. Et ingressus… V. Adduxerunt, mode (VIT) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Introgressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut

    VAL 114

  • f. 43v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    VAL 114

  • f. 37r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.

    VAL 114

  • f. 54v. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite / Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi : Semper hii errant corde.

    VAL 114

  • f. 11r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. Et testamentum

    VAL 114

  • f. 38v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis. Ps. Ipsum

    VAL 114

  • f. 143v. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    VAL 114

  • f. 82r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclyto in secula seculorum.

    VAL 114

  • f. 13r. Levate capita vestra, mode II Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    VAL 114

  • f. 80v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 175v. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluia, rectis corde leticia, alleluia. Ps. Dominus regnavit .I.

    VAL 114

  • f. 27v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et myrram.

    VAL 114

  • f. 25r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nescientis virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    VAL 114

  • f. 27v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    VAL 114

  • f. 189r. Me suscepit, mode V Me suscepit dextera tua, Domine. Ps. Deus, Deus meus Ps. Deus, misereatur

    VAL 114

  • f. 158r. Media nocte clamor, mode V Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    VAL 114

  • f. 32v. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    VAL 114

  • f. 44r. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.

    VAL 114

  • f. 67r. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    VAL 114

  • f. 32v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    VAL 114

  • f. 168r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Dominus regnavit .II.

    VAL 114

  • f. 109r. Omnipotens adorande… V. Te confiteor… V. Ingressa Agnes… V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Quia per filium

    VAL 114

  • f. 189r. Omnis spiritus laudet Dominum, mode I Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate

    VAL 114

  • f. 61r. Proprio filio suo, mode V Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    VAL 114

  • f. 9v. Propter Syon non tacebo, mode IVT Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    VAL 114

  • f. 146r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    VAL 114

  • f. 24v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    VAL 114

  • f. 19r. Quasi unus, mode III Quasi unus ex paradysi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    VAL 114

  • f. 15v. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    VAL 114

  • f. 186v. Regnum mundi… V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi et dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem vidi. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    VAL 114

  • f. 79v. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    VAL 114

  • f. 13r. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    VAL 114

  • f. 24v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    VAL 114

  • f. 14v. Sancta et immaculata… V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    VAL 114

  • f. 158r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode I Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse.

    VAL 114

  • f. 186r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.

    VAL 114

  • f. 137r. Solve, iubente Deo… V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Fac ut amor Christi et fratrum regat intima nostra, spesque fidesque pio virtutum flore perornent. Qui facis

    VAL 114

  • f. 26r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et regi munera obtulerunt.

    VAL 114

  • f. 145v. Super salutem… V. Paradisi… V. Exaltata es… V. Specie tua… V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives nostri. V. Valde te nos oportet venerari que tam sancta et intacta virgo. Gaudent

    VAL 114

  • f. 154v. Te sanctum Dominum… V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis collaudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celicus ordo dicens. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

    VAL 114

  • f. 15v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    VAL 114

  • f. 61r. Tenebre facte sunt… V. Et velum… V. Cum ergo… V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt cum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum accepisset Ihesus acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    VAL 114

  • f. 123r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    VAL 114

  • f. 38v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    VAL 114

  • f. 52r. Usquequo exaltabitur… V. Qui tribulant me… V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Respice. Usquequo

    VAL 114

  • f. 3v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    VAL 114

  • f. 70r. Veniens a Libano… V. Speciosa… V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta est, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Favus distillans labia eius, mel et lac sub lingua eius. Et odor

    VAL 114

  • f. 26r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    VAL 114

  • f. 32r. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus Deo

    VAL 114

  • f. 71r. Viderunt te aque Deus… V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    VAL 114

  • f. 167r. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat.

    VAL 114

  • f. 159v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    VAL 114

  • f. 58r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac, Deus, quoniam

    VAL 114