Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

WIEN 1799**

Liens :

  • f. 71v. A porta inferi, mode II A porta inferi erue, Domine, animam meam.

    WIEN 1799**

  • f. 27v. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 87r. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 147r. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.

    WIEN 1799**

  • f. 59r. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IVT) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    WIEN 1799**

  • f. 37r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    WIEN 1799**

  • f. 100v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 71r. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Dampna

    WIEN 1799**

  • f. 182r. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    WIEN 1799**

  • f. 169r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 169r. Angeli Domini, mode I Angeli Domini, Domino benedicite in eternum.

    WIEN 1799**

  • f. 241r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 21v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 76r. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 72r. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Iam surrexit

    WIEN 1799**

  • f. 72r. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia. V. Ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis. Venite

    WIEN 1799**

  • f. 4r. Angelus Domini nuntiavit, mode IT Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 154v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Ierusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo. Ps. Cantate .I.

    WIEN 1799**

  • f. 27r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 144v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.

    WIEN 1799**

  • f. 149r. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 145v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. Ps. Exultate

    WIEN 1799**

  • f. 160r. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    WIEN 1799**

  • f. 29v. Ascendente Ihesu, mode VIT Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    WIEN 1799**

  • f. 82r. Ascendit Deus... V. Ascendens Christus, mode (IVT) Ascendit Deus in iubilatione, alleluia, et Dominus in voce tube, alleluia, alleluia. V. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem. In voce

    WIEN 1799**

  • f. 166r. Ascendit fumus, mode VII Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. In Domino confido

    WIEN 1799**

  • f. 83r. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 33v. Aspice in me, mode VIII Aspice in me, Domine, et miserere mei.

    WIEN 1799**

  • f. 156r. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.

    WIEN 1799**

  • f. 37r. Auxilium meum, mode VIII Auxilium meum a Domino. Ps.Ad Dominum

    WIEN 1799**

  • f. 14r. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 28v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    WIEN 1799**

  • f. 6v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 126r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (IT) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    WIEN 1799**

  • f. 173v. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celo.

    WIEN 1799**

  • f. 173v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.

    WIEN 1799**

  • f. 38v. Beati omnes qui timent, mode IIT Beati omnes qui timent Dominum. Ps. In convertendo

    WIEN 1799**

  • f. 152r. Beatus vir qui inventus est... V. Potuit enim, mode IT Beatus vir qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, ideo stabilita sunt bona illius in Domino. V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, et facere mala et non fecit. Ideo

    WIEN 1799**

  • f. 194v. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus his qui diligunt eum.

    WIEN 1799**

  • f. 4v. Benedicta tu, mode VII Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    WIEN 1799**

  • f. 38v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 37v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias

    WIEN 1799**

  • f. 33v. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    WIEN 1799**

  • f. 39v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Ad te levavi

    WIEN 1799**

  • f. 185r. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    WIEN 1799**

  • f. 14r. Canite tuba, mode IT Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 55v. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor

    WIEN 1799**

  • f. 28v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    WIEN 1799**

  • f. 117v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimentis seducitur.

    WIEN 1799**

  • f. 186r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam Dominum

    WIEN 1799**

  • f. 34v. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me.

    WIEN 1799**

  • f. 238v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste

    WIEN 1799**

  • f. 16v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    WIEN 1799**

  • f. 39r. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Deus laudem Ps. Paratum

    WIEN 1799**

  • f. 103r. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et depone eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    WIEN 1799**

  • f. 11r. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    WIEN 1799**

  • f. 186r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit cor meum

    WIEN 1799**

  • f. 47r. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.

    WIEN 1799**

  • f. 118v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fide. Ps. Benedixisti

    WIEN 1799**

  • f. 75v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 127r. Cum inducerent, mode IT Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    WIEN 1799**

  • f. 163v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Iesum Christum.

    WIEN 1799**

  • f. 83v. Cum venerit paraclitus, mode VIII Dum venerit paraclytus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 187r. Custodiebant testimonia, mode VII Custodiebant testimonia eius et precepta eius que dedit illis. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    WIEN 1799**

  • f. 96v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam

    WIEN 1799**

  • f. 161v. Da michi in disco, mode VII Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    WIEN 1799**

  • f. 34v. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 1r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum

    WIEN 1799**

  • f. 154v. Descendi in ortum nucum, mode VII Descendi in ortum nucum ut viderem poma convallis et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ps.Cantate .II.

    WIEN 1799**

  • f. 93r. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Ipse

    WIEN 1799**

  • f. 30r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IVT) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    WIEN 1799**

  • f. 17r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    WIEN 1799**

  • f. 125v. Dignare me laudare te , mode VII Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos. Ps. Cantate II

    WIEN 1799**

  • f. 85v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectu adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectu

    WIEN 1799**

  • f. 175v. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    WIEN 1799**

  • f. 32r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 51r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    WIEN 1799**

  • f. 37r. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 161v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    WIEN 1799**

  • f. 37r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 30r. Dominus regit me , mode VII Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 47v. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    WIEN 1799**

  • f. 180r. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eia, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini armis lucis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 186v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, alleluia. V. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dabitur

    WIEN 1799**

  • f. 072r. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IVT) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Ihesum, alleluia, alleluia. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientes

    WIEN 1799**

  • f. 10v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.

    WIEN 1799**

  • f. 141v. Ecce crucem Domini, mode IT Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 10r. Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, expectabimus eum et salvabit nos, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 9r. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster. V. In diebus illis salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter. Et hoc

    WIEN 1799**

  • f. 4r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 190r. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi ostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum, alleluia, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 6v. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet in potestate magna, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 23v. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 1r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.

    WIEN 1799**

  • f. 45r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.

    WIEN 1799**

  • f. 205v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    WIEN 1799**

  • f. . Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Ps. Domine, Dominus noster

    WIEN 1799**

  • f. 9v. Ecce veniet Dominus, mode VII Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    WIEN 1799**

  • f. 206r. Ecce vere Israhelita, mode I Ecce vere Israhelita in quo dolus non est.

    WIEN 1799**

  • f. 57v. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (II) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine. V. Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Ut confiteatur

    WIEN 1799**

  • f. 11v. Ego autem ad Dominum, mode VII Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    WIEN 1799**

  • f. 191v. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et inmaculati in conspectu Dei in caritate. Ps. Exaudi, Deus, deprecationem

    WIEN 1799**

  • f. 23r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    WIEN 1799**

  • f. 144v. Elizabeth Zacharie, mode III Elysabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptistam, precursorem Domini.

    WIEN 1799**

  • f. 45v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spacium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Attende

    WIEN 1799**

  • f. 136r. Emitte agnum, Domine, mode VII Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Cantate.II.

    WIEN 1799**

  • f. 89v. Ex quo omnia, mode VT Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula. Ps. Eructavit

    WIEN 1799**

  • f. 4v. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode VII Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 12v. Expectetur sicut pluvia, mode VII Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendat super nos sicut ros Deus noster.

    WIEN 1799**

  • f. 65r. Faciem meam non averti, mode VII Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    WIEN 1799**

  • f. 21v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 153v. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Ps. Domini est terra

    WIEN 1799**

  • f. 139v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Ierusalem, venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluia. V. Induit eos Dominus stola glorie et coronavit eos. In die

    WIEN 1799**

  • f. 153v. Fons ortorum , mode VT Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano. Ps. Deus noster refugium

    WIEN 1799**

  • f. 87v. Fontes et omnia, mode IT Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 40v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et plasmavit in ea hominem. Et factus

    WIEN 1799**

  • f. 238v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    WIEN 1799**

  • f. 125v. Gaude Maria virgo, mode III Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Dominus regnavit, exultet

    WIEN 1799**

  • f. 126v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo Gloria patri et filio et spiritui sancto. Dum

    WIEN 1799**

  • f. 19v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 23v. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    WIEN 1799**

  • f. 198r. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam elevata est magnificentia tua super celos, Deus. Omnia. Gloria. Omnia

    WIEN 1799**

  • f. 20r. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 89r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhenni.

    WIEN 1799**

  • f. 237v. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 170v. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    WIEN 1799**

  • f. 208r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

    WIEN 1799**

  • f. 223r. Hec mundum spernens, mode II Hec mundum spernens et mundi florida ducens, pro nichilo veram studuit cognoscere vitam.

    WIEN 1799**

  • f. 17v. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (VIII) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia salus

    WIEN 1799**

  • f. 183r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigeretur, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens et iustus sine causa dampnatur. V. Factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens. Gloria. Innocens

    WIEN 1799**

  • f. 240v. Homo quidam... V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia

    WIEN 1799**

  • f. 190v. Ihesu Christi Domini gratia, mode III Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerium fidei missi.

    WIEN 1799**

  • f. 47v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    WIEN 1799**

  • f. 24v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Ierusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    WIEN 1799**

  • f. 238v. Immolabit hedum… V. Pascha nostrum… V. Beati qui esuriunt, mode (I) Inmolabit edum multitudo filiorum Israhel ad vesperam Pasche, et edent carnes et azimos panes. V. Pascha nostrum inmolatus est Christus itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Et edent

    WIEN 1799**

  • f. 39v. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.

    WIEN 1799**

  • f. 56r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari vie tue et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Transtulisti illos per Mare Rubrum et transvexisti per aquam nimiam. In manu

    WIEN 1799**

  • f. 186r. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    WIEN 1799**

  • f. 60r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Quoniam

    WIEN 1799**

  • f. 119r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VIT) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona. V. Ornavit inestimabili dextrochirio dexteram meam collumque meum cinxit lapidibus preciosis. Et tamquam

    WIEN 1799**

  • f. 62v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cum audisset populus quia Ihesus venit Ierosolimam, exierunt obviam ei. Cum ramis

    WIEN 1799**

  • f. 171r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam. Gloria patri

    WIEN 1799**

  • f. 144v. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (IT) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    WIEN 1799**

  • f. 212r. Introibo ad altare Dei, mode VII Introibo ad altare Dei, ad Deum qui letificat iuventutem meam. Ps. Iudica me

    WIEN 1799**

  • f. 61v. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    WIEN 1799**

  • f. 81v. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui crediderit

    WIEN 1799**

  • f. 13v. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. Et testamentum

    WIEN 1799**

  • f. 201r. Iusti in perpetuum… V. Deus temptavit, mode (VI) Iusti im perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud altissimum, ideoque accipient regnum decoris de manu Domini. V. Deus temptavit illos et invenit eos dignos se. Ideoque. Gloria patri. Ideo

    WIEN 1799**

  • f. 244r. Iustum deduxit Dominus... V. Magnificavit eum..., mode (VII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scienciam sanctorum ; honestavit illum in laboribus suis, alleluia. V. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam glorie. Honestavit

    WIEN 1799**

  • f. 152v. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    WIEN 1799**

  • f. 89r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclyto in secula seculorum.

    WIEN 1799**

  • f. 58r. Lazarus amicus noster, mode IT Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a somno excitemus eum.

    WIEN 1799**

  • f. 16v. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquat redemptio vestra.

    WIEN 1799**

  • f. 87v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 23v. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    WIEN 1799**

  • f. 123r. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. Graciam superne benedictionis expostulet nobis sanctus Paulus, vas electionis. Qui

    WIEN 1799**

  • f. 121v. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue. Ps. Exaudi, Deus, orationem

    WIEN 1799**

  • f. 51v. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode III Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

    WIEN 1799**

  • f. 27r. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Dominum, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 44v. Me etenim de die in diem, mode IIT Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.

    WIEN 1799**

  • f. 211r. Media nocte clamor, mode VII Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    WIEN 1799**

  • f. 117v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas. Ps. Deus noster refugium

    WIEN 1799**

  • f. 33r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    WIEN 1799**

  • f. 50v. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.

    WIEN 1799**

  • f. 162r. Nativitas tua... V. Ave... V. Benedicta... V. Felix... V. Dignum, mode (IT) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunciavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Qui solvens

    WIEN 1799**

  • f. 33v. Nos qui vivimus, mode I Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    WIEN 1799**

  • f. 179r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Cantate .II.

    WIEN 1799**

  • f. 23r. O admirabile commercium, mode VIT O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    WIEN 1799**

  • f. 30r. Oculi mei semper ad Dominum, mode IV Oculi mei semper ad Dominum. Ps. Ad te, Domine Ps. Iudica me

    WIEN 1799**

  • f. 36r. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit. Ps. Laudate

    WIEN 1799**

  • f. 118v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (IIT) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te corde diligo, te totis visceribus concupisco. Quia per filium

    WIEN 1799**

  • f. 17r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    WIEN 1799**

  • f. 61r. Oves mee, mode VII Oves mee vocem meam audient, et ego Dominus agnosco eas.

    WIEN 1799**

  • f. 19r. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia. Cant. Populus qui ambulabat

    WIEN 1799**

  • f. 111v. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IVT) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et ideo

    WIEN 1799**

  • f. 61v. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te quia tu me misisti.

    WIEN 1799**

  • f. 212r. Pax eterna, mode I Pax eterna ab eterno patre huic domui, pax perhennis verbum patris sit pax huic domui, pacem pius consolator huic prestet domui, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 60v. Popule meus quid feci tibi, mode VII Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    WIEN 1799**

  • f. 125r. Post partum virgo inviolata, mode VII Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .I.

    WIEN 1799**

  • f. 70r. Posuerunt super caput eius, mode IT Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Iesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    WIEN 1799**

  • f. 70r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

    WIEN 1799**

  • f. 10v. Propter Syon non tacebo, mode VII Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    WIEN 1799**

  • f. 208r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    WIEN 1799**

  • f. 23v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    WIEN 1799**

  • f. 22v. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.

    WIEN 1799**

  • f. 32v. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet collaudatio. Ps. Exultate Ps. Benedicam

    WIEN 1799**

  • f. 203v. Regem confessorum, mode III Regem confessorum Dominum, venite, adoremus. Ps. Venite

    WIEN 1799**

  • f. 24r. Reges Tharsis, mode IT Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    WIEN 1799**

  • f. 249v. Regina celi letare, mode VIT Regina celi letare, alleluia, Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia, Ora pro nobis Deum, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 48r. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei.

    WIEN 1799**

  • f. 85r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (IIT) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    WIEN 1799**

  • f. 32v. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam. Ps. Noli emulari

    WIEN 1799**

  • f. 95v. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?

    WIEN 1799**

  • f. 23v. Rubum quem viderat, mode IVT Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    WIEN 1799**

  • f. 124r. Salve regina misericordie, mode I Salve regina misericordie, vita dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules filii Eve, ad te suspiramus, gementes et flentes, in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos, ad nos converte. Et Ihesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Maria, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 033r. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi. Ps. Beatus qui intelligit Ps. Quemadmodum

    WIEN 1799**

  • f. 18v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    WIEN 1799**

  • f. 98v. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (IIT) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. In omnibus hiis non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus

    WIEN 1799**

  • f. 209r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode III Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa dedit omnia sua et comparavit eam. Ps. Dominus regnavit, exultet

    WIEN 1799**

  • f. 172r. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos

    WIEN 1799**

  • f. 27r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.

    WIEN 1799**

  • f. 155v. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudet chorus angelorum consortes et concives nostri. V. Exaltata es sancta Dei genitrix super choros angelorum ad celestia regna. Gaudet

    WIEN 1799**

  • f. 223r. Surge virgo... V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in aure Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadysi. V. Pulchre Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab estu

    WIEN 1799**

  • f. 7r. Syon renovaberis, mode VII Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.

    WIEN 1799**

  • f. 66v. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.

    WIEN 1799**

  • f. 167v. Te sanctum Dominum... V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque et seraphin sanctus proclamant et omnis celicus ordo dicentes. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te

    WIEN 1799**

  • f. 70r. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    WIEN 1799**

  • f. 156r. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor ungentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyems transiit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Lybano, veni, coronaberis.

    WIEN 1799**

  • f. 223v. Traditur ergo a patre, mode III Traditur ergo a patre doctoribus eximiis imbuuenda liberalibus studiis.

    WIEN 1799**

  • f. 101v. Tu Domine universorum, mode IT Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum.

    WIEN 1799**

  • f. 211v. Tu Domine universorum, mode I Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum.

    WIEN 1799**

  • f. 148r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    WIEN 1799**

  • f. 41v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Nunc ergo maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    WIEN 1799**

  • f. 64r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. V. Nequando dicat inimicus meus : Prevalui adversus eum. Respice

    WIEN 1799**

  • f. 4v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    WIEN 1799**

  • f. 209r. Veni electa mea, mode III Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    WIEN 1799**

  • f. 78r. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta est, alleluia, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Et odor

    WIEN 1799**

  • f. 27r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Ierusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 32v. Venite exultemus Domino, mode VIT Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus

    WIEN 1799**

  • f. 18r. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluia, et habitavit in nobis, alleluia. Ps. Dominus regnavit, exultet

    WIEN 1799**

  • f. 52r. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : Fera

    WIEN 1799**

  • f. 79r. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    WIEN 1799**

  • f. 213r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    WIEN 1799**

  • f. 241r. Vincenti dabo manna, mode V Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum, alleluia.

    WIEN 1799**

  • f. 177v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.

    WIEN 1799**

  • f. 189v. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.

    WIEN 1799**

  • f. 216r. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.

    WIEN 1799**