Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

CAMBRAI 38

Liens :

  • f. 359r. A porta inferi, mode I A porta inferi erue, Domine, animas eorum. Ps. Ego dixi

    CAMBRAI 38

  • f. 142r. A summo celo, mode IVT A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 49r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrrham sepulture eius, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 147v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 23v. Ad te Domine levavi, mode IVT Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    CAMBRAI 38

  • f. 286v. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.

    CAMBRAI 38

  • f. 99v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    CAMBRAI 38

  • f. 60v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    CAMBRAI 38

  • f. 170r. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum. Ps. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 255v. Adoremus Christum regem, mode II Adoremus Christum regem confessorum omnium, qui eterna sanctum Vedastum coronovit gloria. Ps. Venite

    CAMBRAI 38

  • f. 117v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi. Nam de parentis prothoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis, se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in cruce levatur immolandus stipite. Nam

    CAMBRAI 38

  • f. 248v. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum.

    CAMBRAI 38

  • f. 100r. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam.

    CAMBRAI 38

  • f. 130v. Alleluia resurrexit Dominus, mode V Alleluya, resurrexit Dominus, alleluya, sicut dixit vobis, alleluya, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 156r. Alma redemptoris mater, mode VT Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manens et stella maris, succurre cadenti surgere qui curat populo, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius tu posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.

    CAMBRAI 38

  • f. 331r. Alma virgo Maria, mode I Alma virgo, Maria, que genuisti Christum, intercede pro nobis.

    CAMBRAI 38

  • f. 192r. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 350v. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 425v. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluya. Ps. Iubilate

    CAMBRAI 38

  • f. 36r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 120v. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluya, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 296v. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere sancti Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et confractis cathenis, abiit incolumis predicare Dominum Ihesum Christum.

    CAMBRAI 38

  • f. 119r. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluya. V. Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? Iam

    CAMBRAI 38

  • f. 119v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluya, alleluya. V. Ihesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Venite

    CAMBRAI 38

  • f. 14r. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 315v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Ierusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 401r. Ante thorum huius virginis, mode IVT Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.

    CAMBRAI 38

  • f. 48v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 281v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 149v. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluya, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluya, alleluya. V. Factus est repente de celo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes. Seditque

    CAMBRAI 38

  • f. 408v. Apta tandem viri, mode III Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.

    CAMBRAI 38

  • f. 37r. Apud Dominum, mode IVT Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

    CAMBRAI 38

  • f. 128v. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluya. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 287v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do.

    CAMBRAI 38

  • f. 322v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Phylippo uxorem. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 66r. Ascendente Ihesu, mode VIT Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mare et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 142v. Ascendit Deus in iubilatione, mode IVT Ascendit Deus in iubilatione, Dominus in voce tube, alleluya. Ps. Omnes gentes plaudite

    CAMBRAI 38

  • f. 143r. Ascendit Deus... V. Ascendens Christus, mode (III) Ascendit Deus in iubilatione, alleluya, et Dominus in voce tube, alleluya, alleluya. V. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem. Et Dominus

    CAMBRAI 38

  • f. 347v. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. Deus noster refugium

    CAMBRAI 38

  • f. 144v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 58v. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine.

    CAMBRAI 38

  • f. 314r. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.

    CAMBRAI 38

  • f. 59r. Auxilium meum, mode II Auxilium meum a Domino. Ps.Levavi

    CAMBRAI 38

  • f. 405v. Ave decus virgineum, mode VIT Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollempnitas assit perpes iocunditas tua namque conceptio summa est gratulatio, alleluya. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 27r. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 52r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.

    CAMBRAI 38

  • f. 17v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 157r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    CAMBRAI 38

  • f. 386v. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celo. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 61v. Beati omnes qui timent, mode IIT Beati omnes qui timent Dominum. Ps. Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 199v. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIT) Beatus Nicholaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius largitiones. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    CAMBRAI 38

  • f. 390r. Beatus vir qui suffert, mode I Beatus vir qui suffert temptationem quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus diligentibus se.

    CAMBRAI 38

  • f. 156r. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domine, Dominus noster Ps. Celi enarrant Ps. Domini est terra

    CAMBRAI 38

  • f. 52v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 63v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias Domini

    CAMBRAI 38

  • f. 61v. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    CAMBRAI 38

  • f. 60v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Qui confidunt

    CAMBRAI 38

  • f. 12r. Bethleem non es minima, mode IV Bethleem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, alleluya. Ps. Celi enarrant

    CAMBRAI 38

  • f. 195v. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    CAMBRAI 38

  • f. 111v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi propter

    CAMBRAI 38

  • f. 26v. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluya, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 91v. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare. Adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. Adiutor

    CAMBRAI 38

  • f. 52r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordanis flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    CAMBRAI 38

  • f. 232v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.

    CAMBRAI 38

  • f. 166r. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, denigrata carne, os meum putruit ; nimis datus sum in obprobrium illis et iam non cognoscar ab amicis meis. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 383r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos. Ps. Benedicam

    CAMBRAI 38

  • f. 59r. Clamavi , mode (MI) Clamavi et exaudivit me. Ps. Ad Dominum

    CAMBRAI 38

  • f. 386r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    CAMBRAI 38

  • f. 423v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum. V. Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste

    CAMBRAI 38

  • f. 321v. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, presbiterum ordinavit.

    CAMBRAI 38

  • f. 358r. Complaceat tibi Domine, mode II Complaceat tibi, Domine, ut eruas me, Domine, ad adiuvandum me respice. Ps. Expectans

    CAMBRAI 38

  • f. 36v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    CAMBRAI 38

  • f. 102r. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIT) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Vide Domine

    CAMBRAI 38

  • f. 197r. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicholaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Meruit

    CAMBRAI 38

  • f. 146v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluya, alleluya. Ps. Exurgat

    CAMBRAI 38

  • f. 65r. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Paratum cor meum

    CAMBRAI 38

  • f. 100r. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    CAMBRAI 38

  • f. 174r. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscant

    CAMBRAI 38

  • f. 24v. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    CAMBRAI 38

  • f. 383r. Constitues eos principes, mode (?) Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

    CAMBRAI 38

  • f. 356v. Convertere Domine et eripe , mode VIII Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui. Ps. Domine, ne in furore

    CAMBRAI 38

  • f. 77v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.

    CAMBRAI 38

  • f. 356v. Credo quod redemptor... V. Quem visurus sum, mode (VIII) Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. V. Reposita est hec spes mea in sino meo, quia rursus circumdabor pelle mea. Et in carne

    CAMBRAI 38

  • f. 116r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    CAMBRAI 38

  • f. 232r. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.

    CAMBRAI 38

  • f. 131v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 248r. Cum inducerent, mode IT Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 329v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.

    CAMBRAI 38

  • f. 145v. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclytus, spiritus veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibet de me, alleluya. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 144r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 384v. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    CAMBRAI 38

  • f. 28r. Da mercedem Domine, mode IVT Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    CAMBRAI 38

  • f. 164r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam de sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam

    CAMBRAI 38

  • f. 325r. Da michi in disco, mode IVT Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    CAMBRAI 38

  • f. 137r. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.

    CAMBRAI 38

  • f. 62r. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 357r. Delicta iuventutis mee, mode VIII Delicta iuventutis mee et ignorancias meas ne memineris, Domine.

    CAMBRAI 38

  • f. 52v. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio. Ps.Laudate Dominum quoniam

    CAMBRAI 38

  • f. 313r. Descendi in ortum nucum, mode VII Descendi in ortum meum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 100v. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Cant.Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 397r. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et voluntate

    CAMBRAI 38

  • f. 160r. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxit

    CAMBRAI 38

  • f. 54r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 32v. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit cor

    CAMBRAI 38

  • f. 250r. Dignare me laudare te , mode IVT Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos.

    CAMBRAI 38

  • f. 356r. Dirige Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Ps.Verba mea

    CAMBRAI 38

  • f. 148v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docebit eos Dominus, alleluya, firmavit in illis gratiam spiritus sancti et intellectu adimplevit corda eorum, alleluya. V. Repentino namque sonitu, venit super eos. Et intellectu

    CAMBRAI 38

  • f. 361r. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia nec dilata minuentur, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    CAMBRAI 38

  • f. 84r. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Cananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.

    CAMBRAI 38

  • f. 64v. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te, exaudi me. Ps. Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 325r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    CAMBRAI 38

  • f. 64v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me. Ps. Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 357r. Domine quando veneris... V. Commissa mea, mode (VIII) Domine, quando veneris iudicare terram ubi me abscondam a vultu ire tue, quia peccavi nimis in vita mea. V. Delicta mea, pavesco et ante te erubesco, dum veneris iudicare noli me condempnare. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 356r. Dominus custodit te , mode VIII Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus. Ps. Levavi oculos

    CAMBRAI 38

  • f. 57v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio

    CAMBRAI 38

  • f. 78r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 376v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia dixit : Eia, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini armis lucis.

    CAMBRAI 38

  • f. 383v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. V. Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus, nolite solliciti esse qualiter respondeatis. Dabitur

    CAMBRAI 38

  • f. 119v. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum tranxisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Ihesum, alleluya, alleluya. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole, alleluya. Dum transisset sabbatum

    CAMBRAI 38

  • f. 22v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 036v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.

    CAMBRAI 38

  • f. 333v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 29r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.

    CAMBRAI 38

  • f. 29v. Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, expectabimus eum et salvabit nos, alleluia.

    CAMBRAI 38

  • f. 265r. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster. V. In diebus illis salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter. Et hoc

    CAMBRAI 38

  • f. 13r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 214v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi ostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    CAMBRAI 38

  • f. 17r. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 44r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 10r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 75v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta. Cant.Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 397v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    CAMBRAI 38

  • f. 311v. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.

    CAMBRAI 38

  • f. 27v. Ecce veniet Dominus, mode IVT Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.

    CAMBRAI 38

  • f. 23v. Ego autem ad Dominum, mode IVT Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    CAMBRAI 38

  • f. 119r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluya. Ps. Domine, quid multiplicati

    CAMBRAI 38

  • f. 119r. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluya. Ps. Beatus vir

    CAMBRAI 38

  • f. 339v. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate.

    CAMBRAI 38

  • f. 41r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    CAMBRAI 38

  • f. 141v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluya. Ps. Domine, Dominus noster

    CAMBRAI 38

  • f. 145v. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluia. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 281v. Elizabeth Zacharie, mode III Elyzabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.

    CAMBRAI 38

  • f. 76v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Attende

    CAMBRAI 38

  • f. 28r. Emitte agnum, Domine, mode IVT Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.

    CAMBRAI 38

  • f. 27r. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 151v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    CAMBRAI 38

  • f. 359r. Exaudi Domine orationem meam, mode VIII Exaudi, Domine, orationem meam, ad te omnis caro veniet. Ps. Te decet

    CAMBRAI 38

  • f. 37r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir qui

    CAMBRAI 38

  • f. 14v. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IVT Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluya. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 24v. Expectetur sicut pluvia, mode IVT Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendet super nos sicut ros Deus noster.

    CAMBRAI 38

  • f. 105r. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

    CAMBRAI 38

  • f. 83v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus. Ps. Deus, Deus meus

    CAMBRAI 38

  • f. 146v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluya, alleluya. Ps. Magnus Dominus

    CAMBRAI 38

  • f. 116v. Factus sum sicut homo, mode IVT Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus salutis

    CAMBRAI 38

  • f. 311v. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

    CAMBRAI 38

  • f. 57r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    CAMBRAI 38

  • f. 268v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Ierusalem, venite et videte martirem cum corona qua coronavit eum Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluya. V. Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. In

    CAMBRAI 38

  • f. 320r. Flebat autem, mode VII Flebat autem uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesie vocibus vehementer affectus. Ps. Domine, quis habitabit

    CAMBRAI 38

  • f. 312v. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano.

    CAMBRAI 38

  • f. 147v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 68r. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. Et factus

    CAMBRAI 38

  • f. 423r. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore. Ps. Beatus vir

    CAMBRAI 38

  • f. 385r. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (IIT) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tanquam aurum in fornace probavit eos Dominus. Calicem

    CAMBRAI 38

  • f. 157r. Gaude Maria virgo, mode IVT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Cantate .I. Ps. Dominus regnavit

    CAMBRAI 38

  • f. 250v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Dum virgo. Prosa. Inviolata, integra et casta es, Maria, Que es effecta fulgida celi porta. O mater alma Christi carissima, Suscipe pia laudum precamina. Nostra ut pura pectora sint et corpora, Que nunc flagitant devota corda et ora. Tu da per precata dulcisona, Nobis perpetua frui vita. O benigna, o beata, o benigna, que sola inviolata permansisti.

    CAMBRAI 38

  • f. 36r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 44r. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    CAMBRAI 38

  • f. 388v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam elevata est magnificentia tua super celos, Deus. Omnia

    CAMBRAI 38

  • f. 36v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya, alleluya. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 151v. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet ab ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhenni.

    CAMBRAI 38

  • f. 261r. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Sollempnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 164r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    CAMBRAI 38

  • f. 382r. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    CAMBRAI 38

  • f. 248v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.

    CAMBRAI 38

  • f. 378r. Hec mundum spernens, mode II Hec mundum spernens et mundi florida ducens, pro nichilo veram studuit agnoscere vitam.

    CAMBRAI 38

  • f. 274v. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Ierosolimam petiit, alleluia.

    CAMBRAI 38

  • f. 357r. Heu michi Domine...V. Anima mea , mode (II) Heu michi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea, quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te, Deus meus, miserere mei, dum veneris in novissimo die. V. Anima mea turbata est valde sed tu, Domine, succurre ei.

    CAMBRAI 38

  • f. 70r. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 385v. Hoc est preceptum meum, mode VIII Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.

    CAMBRAI 38

  • f. 32v. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 193v. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigeretur, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur. V. Cumque carnifices ducerent eum ut cruciaretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens

    CAMBRAI 38

  • f. 421r. Homo quidam... V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 338r. Ihesu Christi Domini gratia, mode III Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evangeliste sunt in ministerio fidei missi.

    CAMBRAI 38

  • f. 113v. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIT) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Adduxerunt autem eum ad Caypham principem sacerdotum ubi scribe et pharisei conveniunt. Petrus

    CAMBRAI 38

  • f. 78r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    CAMBRAI 38

  • f. 46r. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    CAMBRAI 38

  • f. 423r. Immolabit hedum… V. Pascha nostrum… V. Beati qui esuriunt, mode (I) Immolabit hedum multitudo filiorum Israel ad vesperum Pasche, et edent carnes et azimos panes. V. Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Et edent

    CAMBRAI 38

  • f. 60r. In domum Domini, mode IVT In domum Domini letantes ibimus. Ps. Letatus sum

    CAMBRAI 38

  • f. 357r. In loco pascuae, mode VIII In loco paschue ibi me collocavit. Ps. Dominus regit

    CAMBRAI 38

  • f. 91v. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Transtulisti illos per Mare Rubrum et transvexisti per aquam nimiam. In manu

    CAMBRAI 38

  • f. 383r. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    CAMBRAI 38

  • f. 63r. In sanctitate serviamus, mode VII In sanctiate serviamus Domino et liberabit nos de inimicis nostris. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 96v. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Quoniam

    CAMBRAI 38

  • f. 231r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VIT) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circundedit me vernantibus atque choruscantibus gemmis. Et tamquam

    CAMBRAI 38

  • f. 103v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cumque audissent quia venit Ihesus Ierosolimam, exierunt ei obviam. Cum

    CAMBRAI 38

  • f. 281r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viam

    CAMBRAI 38

  • f. 101r. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ps. Venite

    CAMBRAI 38

  • f. 149v. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluya, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluya, alleluya, alleluya. V. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur : in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis. Qui

    CAMBRAI 38

  • f. 26r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. Et testamentum

    CAMBRAI 38

  • f. 304v. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    CAMBRAI 38

  • f. 151v. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclyto in secula seculorum.

    CAMBRAI 38

  • f. 95r. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno excitemus eum. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 14v. Leva Iherusalem oculos, mode I Leva, Ierusalem, oculos et vide potentiam regis : ecce salvator venit solvere te a vinculo. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 31v. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra, alleluya. Ps. Laudate Dominum omnes gentes

    CAMBRAI 38

  • 358v. Libera me Domine, mode (II) Libera me, Domine, de morte eterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra ; dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Dies illa, dies ire, calamitatis et miserie, dies magna et amara valde. Quando celi V. Quid ego miserrimus, quid dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante tantum iudicem ? Dum veneris V. Miserere, Ihesu Christe, miserere qui umbrosum illuminasti infernum ; da eis splendidissimum lumen ut possint videre perpetuam lucem. Quando V. Nunc, Christe, te petimus, miserere, quesumus, qui venisti redimere, perditos, noli dampnare redemptos. V. Creator omnium rerum, Deus, qui me de limo terre formasti et mirabiliter proprio sanguine redemisti, corpus meum licet mundo putrescat, de sepulchro facias in die iudiciii resuscitari, exaudi, exaudi, exaudi nos, et animas omnium fidelium defunctorum in sinu Abrahe, patriarche tui, iubeas colocari. Dum veneris

    CAMBRAI 38

  • f. 147v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluya, alleluya, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 384v. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluya, rectis corde leticia, alleluya. Ps. Dominus regnavit

    CAMBRAI 38

  • f. 45v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 44v. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 243v. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. A Christo quoque de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore facctus est vas electionis. Vere digne

    CAMBRAI 38

  • f. 240v. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 48v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 128r. Maria stabat ad monumentum, mode VII Maria stabat ad monumentum plorans, vidit duos angelos in albis sedentes et sudarium quod fuerat super caput Ihesu, alleluya. Ps. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 75r. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas nolunt.

    CAMBRAI 38

  • f. 359r. Me suscepit, mode V Me suscepit dextera tua, Domine. Ps. Deus, Deus meus

    CAMBRAI 38

  • f. 403v. Media nocte clamor, mode IVT Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    CAMBRAI 38

  • f. 75v. Media vita in morte sumus, mode (IV) Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte misericors salvator, amare mortis ne tradas nos. V. Ne proicias nos in tempore senectutis, cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, Domine. Sancte

    CAMBRAI 38

  • f. 231r. Mel et lac ex eius ore, mode VII Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas.

    CAMBRAI 38

  • f. 358r. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciat me visus hominis. V. Cutis mea aruit et contracta est, et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec

    CAMBRAI 38

  • f. 421r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium. Ps. Confitebor

    CAMBRAI 38

  • f. 58r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    CAMBRAI 38

  • f. 132v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluya, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluya. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 356v. Nequando rapiat, mode VIII Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat. Ps. Domine, Deus meus

    CAMBRAI 38

  • f. 57v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    CAMBRAI 38

  • f. 375v. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Domine, quis habitabit

    CAMBRAI 38

  • f. 43v. O admirabile commercium, mode VIT O ammirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    CAMBRAI 38

  • f. 117v. O mors ero mors tua, mode IVT O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne. Ps. Miserere

    CAMBRAI 38

  • f. 263v. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregationis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo posce. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Tuo

    CAMBRAI 38

  • f. 23v. O sapientia , mode II O sapientia, que ex ore altissimi prodisti, attingens a fine usque ad finem, fortiter suaviter disponensque omnia, veni ad docendum nos viam prudentie. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 232v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi. V. Te confiteor labiis, te ore, te corde, te totis visceribus concupisco. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 359v. Omnis spiritus laudet Dominum, mode VII Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum

    CAMBRAI 38

  • f. 356r. Opera manuum tuarum , mode (MI) Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias. Ps. Confitebor

    CAMBRAI 38

  • f. 42r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur in diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    CAMBRAI 38

  • f. 34r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur in diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iuditium

    CAMBRAI 38

  • f. 36r. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluya, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 225r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero martyrum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator noster dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et

    CAMBRAI 38

  • f. 101r. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te quia tu me misisti. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 191v. Pax eterna, mode I Pax eterna ab eterno patre huic domui, pax perhennis verbo patris sit pax huic domui, pacem pius consolator huic prestet domui.

    CAMBRAI 38

  • f. 357v. Peccantem me... V. Deus in nomine tuo... V. De profundis clamavi, mode (I) Peccantem me cotidie et non me penitentem timor mortis conturbat me, quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et salva me. V. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. Quia in

    CAMBRAI 38

  • f. 356r. Placebo Domino, mode III Placebo Domino in regione vivorum. Ps. Dilexi quoniam

    CAMBRAI 38

  • f. 98r. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi. Ps. Benedicite

    CAMBRAI 38

  • f. 313r. Post partum virgo inviolata, mode IVT Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .II.

    CAMBRAI 38

  • f. 115r. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum. Ps. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 52r. Praecursor Iohannes exultat, mode VII Precursor Iohannes exultat, cum in Iordane baptizato Domino facta est orbis terrarum exultatio, facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquas, ipsi omnes clamemus : Miserere nobis. Cant. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 114v. Proprio filio suo, mode V Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    CAMBRAI 38

  • f. 314r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

    CAMBRAI 38

  • f. 328v. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, styrps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.

    CAMBRAI 38

  • f. 43v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    CAMBRAI 38

  • f. 215r. Quasi unus, mode III Quasi unus ex paradysi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit.

    CAMBRAI 38

  • f. 85r. Querentes eum tenere, mode III Querentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 41r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est, alleluya. Cant. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 356v. Qui Lazarum resuscitasti... V. Qui venturus es... V. Requiem eternam... V. Qui suscitasti... adhuc... V/ Qui resuscitasti... infra, mode (IV) Qui Lazarum resuscitasti a monumento fetidum, tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentie. V. Qui suscitasti puellam adhuc domo clausam et elatum iuvenem extra portam. Tu eis

    CAMBRAI 38

  • f. 57v. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet collaudatio. Ps. Exultate iusti

    CAMBRAI 38

  • f. 37r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    CAMBRAI 38

  • f. 46v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    CAMBRAI 38

  • f. 401r. Regnum mundi... V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quem

    CAMBRAI 38

  • f. 78v. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei.

    CAMBRAI 38

  • f. 147r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluya. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    CAMBRAI 38

  • f. 57v. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam. Ps. Noli emulari

    CAMBRAI 38

  • f. 159v. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?

    CAMBRAI 38

  • f. 31v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra. Ps. Lauda anima

    CAMBRAI 38

  • f. 44r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    CAMBRAI 38

  • f. 53r. Salva nos Domine , mode III Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo et requiescamus in pace. Ps. Nunc dimittis

    CAMBRAI 38

  • f. 059r. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi. Ps. Beatus qui intelligit super

    CAMBRAI 38

  • f. 35r. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia

    CAMBRAI 38

  • f. 43r. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia quem

    CAMBRAI 38

  • f. 189v. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de quo scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

    CAMBRAI 38

  • f. 166v. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (II) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non suscipiamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. Nudus egressus sum de utero matris mee, nudus revertar illuc. Dominus dedit

    CAMBRAI 38

  • f. 356r. Si iniquitates observaveris , mode VIII Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Ps. De profundis

    CAMBRAI 38

  • f. 80v. Sicut fuit Ionas, mode IVT Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terre. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 311v. Sicut lilium inter spinas,

    CAMBRAI 38

  • f. 421r. Sicut novelle olivarum, mode IV Sicut novelle olivarum, ecclesie filii sint in circuitu mense Domini. Ps. Beati omnes

    CAMBRAI 38

  • f. 402r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode VIII Simile est regnum celorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa dedit omnia sua et comparavit eam. Ps. Benedictus

    CAMBRAI 38

  • f. 51v. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos

    CAMBRAI 38

  • f. 358r. Sitivit anima mea, mode VIII Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Domini. Ps. Quemadmodum

    CAMBRAI 38

  • f. 260r. Solve iubente Deo... V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Fac ut amor Christi et fratrum regat intima nostra, spesque fidesque pio virtutum flore perornent. Qui facis

    CAMBRAI 38

  • f. 46r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo munera obtulerunt. Ps. Nunc dimittis

    CAMBRAI 38

  • f. 331r. Sub tuum presidium, mode VII Sub tuum presidium confugimus Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper virgo benedicta.

    CAMBRAI 38

  • f. 313r. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives nostri. V. Valde eam nos oportet venerari que tam sancta et intacta est virgo. Gaudent

    CAMBRAI 38

  • f. 259v. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies, qui lapsus lapsorum culpis didisciti ignoscere. V. Parce tuis ovibus quas raptor vexat iniquus. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 264v. Syon renovaberis, mode IVT Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te. Ps. Laudate Dominum quoniam

    CAMBRAI 38

  • f. 108r. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum. Cant.. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 349r. Te sanctum Dominum... V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubyn quoque et seraphyn sanctus proclamat et omnis celitus ordo dicens. Te decet

    CAMBRAI 38

  • f. 37r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    CAMBRAI 38

  • f. 113v. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    CAMBRAI 38

  • f. 330v. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor vestimentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyemps transiit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Lybano, veni, coronaberis.

    CAMBRAI 38

  • f. 378v. Traditur ergo a patre, mode IV Traditur ergo a patre doctoribus precipuis imbuenda liberalibus studiis.

    CAMBRAI 38

  • f. 173v. Tu Domine universorum, mode I Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam immaculatam in eternum.

    CAMBRAI 38

  • f. 287v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    CAMBRAI 38

  • f. 69r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    CAMBRAI 38

  • f. 10r. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto. Ps. Nunc dimittis

    CAMBRAI 38

  • f. 137r. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta es, alleluya, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata, alleluya, alleluya. V. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Et odor

    CAMBRAI 38

  • f. 48v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 53v. Venite exultemus Domino, mode IV Venite, exultemus Domino. Ps. Venite

    CAMBRAI 38

  • f. 86v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V. Congregatis autem cunctis liberis eius ut delinirent dolorem patris, noluit eos audire, sed dixit : Fera. V.Tulerunt autem fratres Ioseph tunicam eius mittentes ad patrem quam cum agnovisset pater ait : Fera

    CAMBRAI 38

  • f. 138v. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluya, alleluya, alleluya. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    CAMBRAI 38

  • f. 187v. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, cuius cacumen celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    CAMBRAI 38

  • f. 426r. Vincenti dabo manna, mode V Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum, alleluya. Ps. Laudate

    CAMBRAI 38

  • f. 373v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat. Ps. Magnificat

    CAMBRAI 38

  • f. 38r. Virgo verbo concepit, mode II Virgo verbo concepit, virgo permansit, virgo peperit regem omnium regem.

    CAMBRAI 38

  • f. 80r. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.

    CAMBRAI 38

  • f. 389v. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.

    CAMBRAI 38

  • f. 385v. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.

    CAMBRAI 38

  • f. 191r. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluya.

    CAMBRAI 38

  • f. 108r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    CAMBRAI 38