FRIB Cor 2
Liens :
-
f. 108r. A porta inferi, mode II A porta inferi erue, Domine, animam meam.
Ps.Ego dixiFRIB Cor 2
-
f. 123r. A summo celo, mode IV A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.
Ps.Celi enarrantFRIB Cor 2
-
f. 44r. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 237r. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.
Ps.Laudate pueriFRIB Cor 2
-
f. 127v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 20r. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.
FRIB Cor 2
-
f. 90r. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei.
V.Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. DeclinateFRIB Cor 2
-
f. 53r. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Ps.Nisi quiaFRIB Cor 2
-
f. 147v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.
FRIB Cor 2
-
f. 103v. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam.
Ps.Deus in nomineFRIB Cor 2
-
f. 62v. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.
FRIB Cor 2
-
f. 211r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluya.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 211r. Angeli Domini, mode VIII Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.
Ps.BenediciteFRIB Cor 2
-
f. 159r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 27v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 108v. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia cru/
FRIB Cor 2
-
f. 112v. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluya, alleluya.
V.Ihesum queritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. VeniteFRIB Cor 2
-
f. 8v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nunciavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 168r. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.
Ps.Domini est terraFRIB Cor 2
-
f. 43r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluya.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 188v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.
FRIB Cor 2
-
f. 129r. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, alleluya, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluya, alleluya.
V.Et ceperunt loqui variis linguis, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. SeditqueFRIB Cor 2
-
f. 28v. Apud Dominum, mode IV Apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio.
Ps.De profundisFRIB Cor 2
-
f. 114v. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 192r. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 204v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.
Cant.BenedictusFRIB Cor 2
-
f. 58v. Ascendente Ihesu, mode VI Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.
FRIB Cor 2
-
f. 124r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluya.
Ps.Omnes gentesFRIB Cor 2
-
f. 125r. Ascendit Deus... V. Ascendens Christus, mode (IV) Ascendit Deus in iubilatione, alleluya, et Dominus in voce tube, alleluya, alleluya.
V.Ascendit Christus in altum Dominus, captivam duxit captivitatem. EtFRIB Cor 2
-
f. 208r. Ascendit fumus, mode IV Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli.
Ps.Domine, quis habitabitFRIB Cor 2
-
f. 125v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 52r. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine.
Ps.MirabiliaFRIB Cor 2
-
f. 202v. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.
Ps. Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 117v. Audivi vocem... V. Vidi angelum, mode (I) Audivi vocem in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluya, alleluya.
V.Vidi angelum Dei volantem per medium celi, voce magna clamantem et dicentem. TimeteFRIB Cor 2
-
f. 175v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, alleluya.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 45v. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.
Ps.Afferte DominoFRIB Cor 2
-
f. 15r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.
FRIB Cor 2
-
f. 202r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que Dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo.
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. GenuistiFRIB Cor 2
-
f. 54v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 201r. Benedicta tu, mode IV Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
Ps.Domini est terraFRIB Cor 2
-
f. 58r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 56r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum.
Ps.MisericordiasFRIB Cor 2
-
f. 53v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Ps.Qui confiduntFRIB Cor 2
-
f. 161r. Biduo vivens, mode II Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.
Ps.Exaudi, Deus, orationemFRIB Cor 2
-
f. 102r. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
Ps.Credidi propterFRIB Cor 2
-
f. 22v. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluya, alleluya.
Ps.Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 83v. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare. Adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem.
V.Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. AdiutorFRIB Cor 2
-
f. 22v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.
Ps.Domini est terraFRIB Cor 2
-
f. 227r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos.
Ps.BenedicamFRIB Cor 2
-
f. 52r. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me.
Ps.Ad Dominum cum tribularerFRIB Cor 2
-
f. 230r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.
Ps.Laudate pueriFRIB Cor 2
-
f. 157v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum.
V.Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. IsteFRIB Cor 2
-
f. 24v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.
Ps.Beatus virFRIB Cor 2
-
f. 93r. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in locum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitates illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee.
V.Factus sum in derisu omni populo meo, canticum eorum tota die. VideFRIB Cor 2
-
f. 126v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluya, alleluya.
Ps.ExurgatFRIB Cor 2
-
f. 57v. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo.
Ps.ParatumFRIB Cor 2
-
f. 95r. Confundantur qui me persecuntur, mode IV Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 150r. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
V.Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscantFRIB Cor 2
-
f. 15v. Consolamini consolamini, mode II Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
FRIB Cor 2
-
f. 227r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.
Ps.EructavitFRIB Cor 2
-
f. 71v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ps.MiserereFRIB Cor 2
-
f. 106v. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium.
Ps. Dominus illuminatioFRIB Cor 2
-
f. 166v. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.
Ps.Domine quisFRIB Cor 2
-
f. 112v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati in unum, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 171r. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.
FRIB Cor 2
-
f. 206v. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 126r. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 125v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluya.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 229r. Custodiebant testimonia, mode IV Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluya.
Ps.Dominus regnavit, irascanturFRIB Cor 2
-
f. 17v. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.
FRIB Cor 2
-
f. 141r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue.
V.Mitte illam de sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. QuoniamFRIB Cor 2
-
f. 204v. Da michi in disco, mode IV Da michi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 152v. Da pacem Domine, mode II Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
FRIB Cor 2
-
f. 54v. De profundis clamavi, mode I De profundis clamavi ad te, Domine.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 58r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.
Ps.Laudate DominumFRIB Cor 2
-
f. 92r. Desiderio desideravi, mode IV Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
FRIB Cor 2
-
f. 231v. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (VI) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntateFRIB Cor 2
-
f. 131v. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue.
V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxitFRIB Cor 2
-
f. 48r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras.
V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. QuiaFRIB Cor 2
-
f. 25r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum.
Ps.EructavitFRIB Cor 2
-
f. 129v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docuit eos Dominus, alleluya, firmavit in illis graciam spiritus sui et intellectu implevit corda eorum, alleluya, alleluya.
V.Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectuFRIB Cor 2
-
f. 220V. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.
V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nostri potius miserere quos deseris. InvadentFRIB Cor 2
-
f. 50r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 57r. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te et exaudi me.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 204r. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 57r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 50v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.
FRIB Cor 2
-
f. 72r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Cant.BenedictusFRIB Cor 2
-
f. 225v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, Cecilia exclamavit dicens : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induamini armis lucis.
FRIB Cor 2
-
f. 227v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
V.Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. DabiturFRIB Cor 2
-
f. 137v. Dum transiret Dominus, mode V Cum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.
FRIB Cor 2
-
f. 18v. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.
FRIB Cor 2
-
f. 020v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.
FRIB Cor 2
-
f. 207v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluya.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 19v. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum.
Ps.CantemusFRIB Cor 2
-
f. 6v. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster.
V.In diebus illis salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter. Et hocFRIB Cor 2
-
f. 7r. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluya.
Ps.Deus, Deus meusFRIB Cor 2
-
f. 11v. Ecce in nubibus, mode II Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluya.
Ps.Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 4r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.
Cant.MagnificatFRIB Cor 2
-
f. 72v. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in ieiuniis, in vigiliis et in caritate non ficta.
FRIB Cor 2
-
f. 239v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.
Ps.Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 16v. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.
Ps.Miserere meiFRIB Cor 2
-
f. 30v. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 99v. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus.
V.Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. CuiusFRIB Cor 2
-
f. 20r. Ego autem ad Dominum, mode IV Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 108v. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluya, alleluya.
Ps.Domine, quidFRIB Cor 2
-
f. 108v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluya.
Ps.Beatus virFRIB Cor 2
-
f. 36r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie.
Ps.Domini estFRIB Cor 2
-
f. 123r. Elevata est magnificentia tua, mode IV Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluya.
Ps.Domine, Dominus nosterFRIB Cor 2
-
f. 125v. Elevatis manibus, mode IV Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluya.
Ps. Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 188r. Elizabeth Zacharie, mode III Helysabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.
Ps. Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 70v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preocupati die mortis, queramus spatium penitencie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi.
V.Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. AttendeFRIB Cor 2
-
f. 17r. Emitte agnum, Domine, mode IV Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.
Ps. Iudica meFRIB Cor 2
-
f. 22v. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluya.
Ps. Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 28r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus.
Ps.Beatus virFRIB Cor 2
-
f. 9v. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IV Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 21r. Expectetur sicut pluvia, mode IV Expectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendat super nos sicut ros Deus noster.
Ps. Audite celiPs. AdtendeFRIB Cor 2
-
f. 96v. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Ps.MiserereFRIB Cor 2
-
f. 27v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya.
Ps.BenediciteFRIB Cor 2
-
f. 76v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 126v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluya, alleluya.
Ps.Magnus DominusFRIB Cor 2
-
f. 107r. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.
Ps.Domine, Deus salutisFRIB Cor 2
-
f. 50r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.
Ps.ConfiteborFRIB Cor 2
-
f. 177r. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Iherusalem, venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluya.
V.Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filios tuos in te. In dieFRIB Cor 2
-
f. 127v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluya.
Ps.BenediciteFRIB Cor 2
-
f. 59v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VIII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem.
V.In principio fecit Deus celum et terram et plasmavit in ea hominem. Et inspiravitFRIB Cor 2
-
f. 157v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore.
Ps.Beatus virFRIB Cor 2
-
f. 229r. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt.
V.Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem DominiFRIB Cor 2
-
f. 56r. Fundamenta eius, mode VI Fundamenta eius in montibus sanctis.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 6r. Gabriel angelus, mode VII Gabriel angelus loquutus est Marie dicens : Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.
Ps.Celi enarrantFRIB Cor 2
-
f. 170r. Gaude Maria virgo, mode IV Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo.
Ps.Cantate .I.FRIB Cor 2
-
f. 170v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VI) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti.
V.Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. DumFRIB Cor 2
-
f. 27r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitate pudoris, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluya.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 38v. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.
Ps.BenediciteFRIB Cor 2
-
f. 27v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 140v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Girum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi.
V.Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. SuperborumFRIB Cor 2
-
f. 218r. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob.
Ps.Domini est terraFRIB Cor 2
-
f. 243v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 179v. Helena Constantini mater, mode VII Elena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluya.
Ps.Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 62r. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.
FRIB Cor 2
-
f. 229v. Hoc est preceptum meum, mode VIII Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
Ps. Dominus regnavit,FRIB Cor 2
-
f. 171r. Hodie beata virgo Maria, mode VIII Hodie beata virgo Maria puerum Ihesum presentavit in templo et Symeon, repletus spiritu sancto, accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum in eternum.
FRIB Cor 2
-
f. 25r. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit.
V.Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Gaudet. Gloria patri.FRIB Cor 2
-
f. 161r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnatur.
V.Cumque ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicencium. InnocensFRIB Cor 2
-
f. 105r. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VI) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem.
V.Adduxerunt autem eum ad Chaipham principem sacerdotum ubi scribe et pharisei convenerant. PetrusFRIB Cor 2
-
f. 72r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
FRIB Cor 2
-
f. 40v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est.
V.Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloriaFRIB Cor 2
-
f. 157v. Immolabit hedum… V. Pascha nostrum… V. Beati qui esuriunt, mode (I) Immolabit edum multitudo filiorum Israhel ad vesperam Pasche, et edent carnes et azimos panes.
V.Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. EtFRIB Cor 2
-
f. 53r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.
Ps.Letatus sumFRIB Cor 2
-
f. 84r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari vie tue et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.
V.Transtulisti illos Mare Rubrum et transvexisti eos per aquam nimiam. DeduxistiFRIB Cor 2
-
f. 190r. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum.
Ps.Celi enarrantFRIB Cor 2
-
f. 55v. In sanctitate serviamus, mode VII In sanctiate serviamus Domino et liberavit nos ab inimicis nostris.
FRIB Cor 2
-
f. 88v. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet.
V.Salva me ex ore leonis et a cornibus unicorniorum humilitatem meam. QuoniamFRIB Cor 2
-
f. 165v. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circundedit me et tanquam sponsam decoravit me corona.
V.Tradidit auribus meis inextimabiles margaritas et circundedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis. Et tanquamFRIB Cor 2
-
f. 188r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo.
V.Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viamFRIB Cor 2
-
f. 82v. Ipsi vero non cognoverunt, mode (IV) Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
FRIB Cor 2
-
f. 197v. Ista est speciosa, mode VIII Ista est speciosa inter filias Iherusalem.
Ps.LaudaFRIB Cor 2
-
f. 244r. Ista est speciosa, mode III Ista est speciosa inter filias Iherusalem.
Ps.LaudaFRIB Cor 2
-
f. 22r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem.
V.Iusta est salus mea ut veniat, et iusticia ut reveletur. Et testamentumFRIB Cor 2
-
f. 51v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 200r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 78v. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sumpno excitemus eum.
FRIB Cor 2
-
f. 9r. Leva Iherusalem oculos, mode I Leva, Iherusalem, oculos et vide potenciam regis : ecce salvator venit solvere te a vinculo.
FRIB Cor 2
-
f. 24v. Levate capita vestra, mode II Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.
Ps.Laudate Dominum omnesFRIB Cor 2
-
f. 127v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluya, alleluya, alleluya.
Ps. LaudateFRIB Cor 2
-
f. 39v. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et myrram.
FRIB Cor 2
-
f. 39r. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis misterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.
FRIB Cor 2
-
f. 195v. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Qui et meruitFRIB Cor 2
-
f. 194r. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.In generatione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue.Ps.Exaudi, Deus, deprecationemFRIB Cor 2
-
f. 77v. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode III Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
FRIB Cor 2
-
f. 111r. Maria stabat ad monumentum, mode VII Maria stabat ad monumentum plorans, vidit duos angelos in albis sedentes et sudarium quod fuerat super caput Ihesu, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 69v. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.
FRIB Cor 2
-
f. 165v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas.
Ps. Verba meaFRIB Cor 2
-
f. 157r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.
Ps.ConfiteborFRIB Cor 2
-
f. 51r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus.
Ps.IpsumFRIB Cor 2
-
f. 115v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluya, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 205v. Nativitas tua... V. Ave... V. Benedicta... V. Felix... V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunciavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui exsolvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam.
V.Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventri tui. Ex teFRIB Cor 2
-
f. 50v. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino.
Ps.In exituFRIB Cor 2
-
f. 224v. Nos scientes sanctum nomen, mode VII Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus.
Ps.Dominus regnavit, exultetFRIB Cor 2
-
f. 38v. O admirabile commercium, mode VI O amirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.
Ps.Dominus regnavitFRIB Cor 2
-
f. 107v. O mors ero mors tua, mode IV O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne.
Ps.MiserereFRIB Cor 2
-
f. 16r. O sapientia , mode II O sapientia, que ex ore altissimi prodisti, attingens a fine usque ad finem, fortiter suaviter disponensque omnia, veni ad docendum nos viam prudencie.
FRIB Cor 2
-
f. 56r. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.
Ps.Laudate nomenFRIB Cor 2
-
f. 166v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias diaboli inpolluto calle transivi.
V.Te confiteor labiis et corde, te totis visceribus concupisco. QuiaFRIB Cor 2
-
f. 26r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundancia pacis et dominabitur.
Ps. Deus iudiciumFRIB Cor 2
-
f. 92r. Oves mee, mode IV Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.
FRIB Cor 2
-
f. 27v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluya, alleluya.
Ps. LaudateFRIB Cor 2
-
f. 30r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero martyrum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus.
V.Mortem enim quam salvator noster dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et ideoFRIB Cor 2
-
f. 92v. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem novi te quia tu me misisti.
FRIB Cor 2
-
f. 115v. Pax vobis ego sum, mode VI Pax vobis ego sum, alleluya, nolite timere, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 90v. Popule meus quid feci tibi, mode IV Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.
Ps.BenediciteFRIB Cor 2
-
f. 170r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis.
Ps. Cantate .II.FRIB Cor 2
-
f. 105v. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.
FRIB Cor 2
-
f. 46v. Praecursor Iohannes exultat, mode VII Precursor Iohannes exultat, cum Iordane baptizato Domino facta est orbis terrarum exultatio, facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquam, ipsi omnes clamemus : Miserere nobis.
FRIB Cor 2
-
f. 105r. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Ps.MiserereFRIB Cor 2
-
f. 18v. Propter Syon non tacebo, mode IV Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 203r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 38v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 77v. Querentes eum tenere, mode III Querentes eum tenere, timuerunt turbam, quia sicut prophetam eum habebant.
FRIB Cor 2
-
f. 51r. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet collaudatio.
Ps.Exultate iustiPs.Benedicam DominumFRIB Cor 2
-
f. 28r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum.
Ps.ConfiteborFRIB Cor 2
-
f. 237v. Regem confessorum, mode IV Regem confessorum Dominum, venite, adoremus.
Ps.VeniteFRIB Cor 2
-
f. 40r. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino.
Ps.Deus iudiciumFRIB Cor 2
-
f. 197r. Regnum mundi... V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, quem credidi, quem dilexi.
V.Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem. Gloria sit Deo patri et filio et spiritui sancto. QuemFRIB Cor 2
-
f. 127r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluya.
V.Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit. Gloria patri et filio et spiritui sancto.FRIB Cor 2
-
f. 51r. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam.
Ps.Noli emulariFRIB Cor 2
-
f. 135r. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?
FRIB Cor 2
-
f. 24v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.
Ps.Dixit DominusFRIB Cor 2
-
f. 38v. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.
Ps.Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 47r. Salva nos Domine , mode III Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace.
FRIB Cor 2
-
f. 052r. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi.
Ps.Beatus quiPs.QuemadmodumFRIB Cor 2
-
f. 26v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V.Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. QuiaFRIB Cor 2
-
f. 244r. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, quia hec est domus Dei in qua invocabitur nomen eius de quo scriptum est : Et erit nomen meum ibi, dicit Dominus.
FRIB Cor 2
-
f. 143r. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (II) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum.
V.Nudus egressus sum de utero matris mee, nudus revertar illuc. DominusFRIB Cor 2
-
f. 73v. Sicut fuit Ionas, mode IVT Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terre.
FRIB Cor 2
-
f. 157r. Sicut novelle olivarum, mode IV Sicut novelle olivarum, ecclesie filii sint in circuitu mense Domini.
Ps.Beati omnes quiFRIB Cor 2
-
f. 244r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode VIII Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa dedit omnia sua et comparavit eam.
FRIB Cor 2
-
f. 239r. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nupciis.
V.Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. QuandoFRIB Cor 2
-
f. 192r. Solve iubente Deo... V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis.
V.Quodcumque ligaveris. Qui facisFRIB Cor 2
-
f. 43r. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et magno regi munera obtulerunt.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 12v. Syon renovaberis, mode IV Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.
FRIB Cor 2
-
f. 28r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.
Ps.Dixit DominusFRIB Cor 2
-
f. 104r. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum.
V.Exclamans Ihesus voce magna ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinatoFRIB Cor 2
-
f. 55v. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei.
Ps.MiserereFRIB Cor 2
-
f. 192v. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
Ps.LaudateFRIB Cor 2
-
f. 61r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Chaym. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego Ecce? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
V.Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. EcceFRIB Cor 2
-
f. 88r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
V.Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua sperabo. RespiceFRIB Cor 2
-
f. 9v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.
FRIB Cor 2
-
f. 117v. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta est, alleluya, et odor vestimentorum eius super omnia aromatha, alleluya, alleluya.
V.Favus distillans labia eius, mel et lac sub lingua eius. Et odorFRIB Cor 2
-
f. 43r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluya.
Ps.IubilateFRIB Cor 2
-
f. 79r. Videns Iacob... V. Vide si tunica... V. Tulerunt autem... V. Congragatis autem, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph.
V.Tulerunt autem fratres eius tunicam illius mittentes ad patrem, quam cum cognovisset pater ait : FeraFRIB Cor 2
-
f. 120v. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluya, alleluya, alleluya.
V.Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. MultitudoFRIB Cor 2
-
f. 245r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, sumitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est.
Ps.FundamentaFRIB Cor 2
-
f. 159v. Vincenti dabo manna, mode V Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum, alleluya.
FRIB Cor 2
-
f. 225v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.
FRIB Cor 2
-
f. 95v. Viri impii dixerunt... V. Dixerunt impii... V. Hec cogitaverunt, mode (I) Viri impii dixerunt : Opprimamus virum iustum iniuste et degluciamus eum tamquam inferus vivum, auferamus memoriam illius de terra, et de spoliis eius sortem mittamus inter nos, ipsi enim homicide thesaurizaverunt sibi mala, insipientes et maligni oderunt sapienciam, et rei facti sunt in cogitacionibus suis.
V.Hec cogitaverunt et erraverunt, et excecavit illos malicia eorum.FRIB Cor 2
-
f. 73r. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
FRIB Cor 2
-
f. 233r. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus.
FRIB Cor 2
-
f. 229v. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.
Ps. Deus, DeusFRIB Cor 2
-
f. 98v. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ps.Salvum me facFRIB Cor 2