ISTANBUL 42
Liens :
-
f. 94r. A porta inferi, mode I A porta inferi erue, Domine, animam meam.
Ps.Ego dixiISTANBUL 42
-
f. 73r. A seculo non est auditum, mode I A seculo numquam est auditum quia quis aperuit oculos ceci nati, nisi Christus filius Dei.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 106v. A summo celo, mode IV A sumpmo celo egressio eius et occursus eius, alleluia.
Ps.Celi enarrantISTANBUL 42
-
f. . Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluya.
Ps.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 277v. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 197v. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria, et osculata est et lavit lacrimis, et tersit capillis, et unxit ungento.
V.Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Et osculata. UngentoISTANBUL 42
-
f. 110v. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluya.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 15v. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, quia ad te confugi.
ISTANBUL 42
-
f. 230r. Adest namque nativitas, mode IV Adest namque nativitas sacratissime Virginis que ex regali progenie genita, genuit Christum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.
Cant.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 74v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei.
V.Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. DeclinateISTANBUL 42
-
f. 46v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Ps.Nisi quiaISTANBUL 42
-
f. 103r. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 93v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Christus immolatus est pro salute mundi. Nam de parentis prothoplausti fraude factor condolens, quando pomi noxialis morsu in mortem corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret.
V.Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. NamISTANBUL 42
-
f. 185v. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum.
ISTANBUL 42
-
f. 89v. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam.
Ps.Deus in nomineISTANBUL 42
-
f. 96r. Alleluia resurrexit Dominus, mode V Alleluia, resurrexit Dominus, alleluya, sicut dixit vobis, alleluya, alleluya.
Cant.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 215v. Alma redemptoris mater, mode V Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manens et stella maris, succurre cadenti surgere que curat populo, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.
ISTANBUL 42
-
f. 260v. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 238r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 238r. Angeli Domini, mode I Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.
ISTANBUL 42
-
f. 119r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti eis, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 235v. Angelorum regi Deo, mode VII Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michaelem venerantes primatem sollempniter.
Ps.VeniteISTANBUL 42
-
f. 21r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluya.
ISTANBUL 42
-
f. 95r. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluya, alleluya.
Ps.Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 207r. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt cathene de manibus eius.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 94v. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia.
V.Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihesum queritis ? IamISTANBUL 42
-
f. 95r. Angelus Domini locutus est... V. Ihesum... V. Ecce, mode (V) Angelus Domini locutus est mulieribus dicens : Quem queritis ? an Ihiesum queritis ? iam surrexit. Venite et videte, alleluia, alleluia.
V.Ecce precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis. IamISTANBUL 42
-
f. 4v. Angelus Domini nuntiavit, mode I Angelus Domini nunciavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluya.
ISTANBUL 42
-
f. 229v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.
Ps.Laudate Dominum quoniamISTANBUL 42
-
f. 154v. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.
Ps.Domini estISTANBUL 42
-
f. 38r. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 180v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israel.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 251v. Apta tandem viri, mode III Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.
Ps.Lauda animaISTANBUL 42
-
f. 22r. Apud Dominum, mode IV Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redempcio.
Ps.De profundisISTANBUL 42
-
f. 186v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do.
Ps.EructavitISTANBUL 42
-
f. 224v. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratris sui Philippi uxorem.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 30r. Arridebat parvulus occisori, mode III Arridebat parvulus occisoris gladio, adiocabatur infantulus nutricis loco, attendebat lactens percussoris horrorem.
Ps.Cum invocaremISTANBUL 42
-
f. 50v. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 108r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tube, alleluia.
Ps.Omnes gentesISTANBUL 42
-
f. 236v. Ascendit fumus, mode IV Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli.
Ps.Domine, quisISTANBUL 42
-
f. 107v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 45r. Aspice in me, mode II Aspice in me et miserere mei, Domine.
Ps.MirabiliaISTANBUL 42
-
f. 213r. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.
ISTANBUL 42
-
f. 101v. Audivi vocem... V. Vidi angelum, mode (I) Audivi vocem de celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia alleluia.
V.Vidi angelum. TimeteISTANBUL 42
-
f. 45v. Auxilium meum, mode II Auxilium meum a Domino.
Ps.LevaviISTANBUL 42
-
f. 266r. Ave decus virgineum, mode VI Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollempnitas adsit perpes iocunditas tua namque conceptio sumpma est gratulacio.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 18r. Ave spes nostra, mode (VIII) Ave, spes nostra, Dei genitrix intacta, ave, illud ave per angelum accipiens, ave, concipiens patris splendore benedicta, ave, casta sanctissima virgo, sola innupta te glorificant omnes creatura matrem luminis, alleluia, alleluia, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 40r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.
ISTANBUL 42
-
f. 7r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 15v. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluya.
ISTANBUL 42
-
f. 213r. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem seculorum, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo.
V. Ave Maria. GenuistiISTANBUL 42
-
f. 272r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.
ISTANBUL 42
-
f. 272r. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.
ISTANBUL 42
-
f. 47v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 242v. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur.
V.Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. BeatiISTANBUL 42
-
f. 263r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIT) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius petitiones. Illi nimirum tota nos devocione oportet committere.
V.Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi. Gloria patri et filio et spiritui sancto. OportetISTANBUL 42
-
f. 265r. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nicolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.
Ps.Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 207r. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua.
V.Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. FecitISTANBUL 42
-
f. 275r. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptationi quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 5r. Benedicta tu, mode IV Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
Ps.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 40v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 48v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum.
Ps.Misericordias DominiISTANBUL 42
-
f. 252r. Benedictus sit... V. Mulieres opulente, mode (VI) Benedictus sit Dominus Deus omnis gratie qui coronavit ad portam paradisi hodie, pauperculam sed exortam regum ex progenie.
V.Mulieres opulente, audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntarie. Pauperculam Gloria patri et filio et spiritui sancto. PauperculamISTANBUL 42
-
f. 47v. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini.
Ps.Sepe expugnaveruntISTANBUL 42
-
f. 41r. Benedixit filiis tuis, mode VI Benedixit filiis tuis in te.
Ps.Lauda IherusalemISTANBUL 42
-
f. 46v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Ps.Qui confiduntISTANBUL 42
-
f. 4r. Bethleem non es minima, mode IV Bethlem, non es minima in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
ISTANBUL 42
-
f. 262r. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.
Ps.Dominus regnavit irascanturISTANBUL 42
-
f. 87v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
Ps.CredidiISTANBUL 42
-
f. 11v. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 70r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem.
V.Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. AdiutorISTANBUL 42
-
f. 40r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.
ISTANBUL 42
-
f. 145r. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.
ISTANBUL 42
-
f. 217v. Cives apostolorum... V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes facem et illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini.
V.Audite preces supplicum vite eterne poscentes premia, qui fertis in dextris manipulos iusticie, quique gaudentes advenistis hodie. PortantesISTANBUL 42
-
f. 127r. Cives mei, mode VIII Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in obprobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.
ISTANBUL 42
-
f. 270r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos.
Ps.BenedicamISTANBUL 42
-
f. 45v. Clamavi , mode I Clamavi et exaudivit me.
Ps.Ad DominumISTANBUL 42
-
f. 29r. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 117v. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum.
V.Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. IsteISTANBUL 42
-
f. 224r. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, presbiterum ordinavit.
ISTANBUL 42
-
f. 23r. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.
Ps.Cum invocaremISTANBUL 42
-
f. 80v. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode (VIII) Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapides contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee.
V.Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandaverunt adversum me. VideISTANBUL 42
-
f. 263v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad sumpmi provehi sacerdotium.
V.Erat enim valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera. AbISTANBUL 42
-
f. 110r. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia.
Ps.ExurgatISTANBUL 42
-
f. 49v. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in hore meo.
Ps.ParatumISTANBUL 42
-
f. 207v. Confitebor tibi Domine, mode I Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 79v. Confundantur qui me persecuntur, mode IV Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.
ISTANBUL 42
-
f. 201v. Congaudendum est claritati tue, Congaudendum est claritati tue, Christi confessor inclite, cui cum fratre karissimo Iohanne dum desideras conregnare preciosum eius calicem elegisti bibere, o beate Iacobe, tue consortes glorie fac nos sancta intercessione.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 132v. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperde illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
V.Disperde illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. UtISTANBUL 42
-
f. 235r. Conspicit in celis, mode VIII Conspicit in celis mens prudens Ezechielis quatuor obscuris animalia stare figuris, prima leonina facies et deutra bovina, trita hominem ostentat, aquilam tetrarcha retentat, ex hiis telonei celebrantes festa Mathei Christo dulcissonas resonemus carminis odas.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 270r. Constitues eos principes, mode VIII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.
Ps.EructavitISTANBUL 42
-
f. 284v. Convertere Domine et eripe , mode VIII Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui.
Ps. Domine, ne in furoreISTANBUL 42
-
f. 60v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 286v. Credo quod redemptor... V. Quem visurus sum, mode (VIII) Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.
V.Quem visurus sum, ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt. SalvatoremISTANBUL 42
-
f. 93r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium.
Ps. Dominus illuminatioISTANBUL 42
-
f. 146r. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.
Ps.FundamentaISTANBUL 42
-
f. 100v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluya.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 156v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 232r. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem sancte Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Ihesum Christum.
ISTANBUL 42
-
f. 109r. Cum venerit paraclitus, mode VIII Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, spiritum veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 61r. Cum videris nudum, mode IV Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
Ps.Deus, Deus meus, respiceISTANBUL 42
-
f. 107r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 271v. Custodiebant testimonia, mode IV Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia.
Ps.Dominus regnavit, irascanturISTANBUL 42
-
f. 13v. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.
Ps.Ego dixiISTANBUL 42
-
f.125v. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue.
V.Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. QuoniamISTANBUL 42
-
f. 225v. Da michi in disco, mode IV Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iuramentum.
ISTANBUL 42
-
f. 131r. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
ISTANBUL 42
-
f. 47v. De profundis clamavi, mode II De profundis clamavi ad te, Domine.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 285r. Delicta iuventutis mee, mode VIII Delicta iuventutis mee et ignorancias meas ne memineris, Domine.
ISTANBUL 42
-
f. 41r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.
Ps.Laudate Dominum quoniamISTANBUL 42
-
f. 229v. Descendi in ortum nucum, mode VII Descendi in ortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.
Ps.Lauda animaISTANBUL 42
-
f. 178v. Descendit angelus Domini, mode VII Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 77r. Desiderio desideravi, mode IV Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam paciar.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 275r. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (VI) Desiderium anime eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntate. Gloria patri et filio et spiritui sancto. EtISTANBUL 42
-
f. 123r. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue.
V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. EtISTANBUL 42
-
f. 41r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras.
V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. QuiaISTANBUL 42
-
f. 19r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum.
Ps.EructavitISTANBUL 42
-
f. 212v. Dignare me laudare te , mode IV Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos.
Ps. Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 284v. Dirige Domine Deus meus, mode VII Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam.
Ps.Verba meaISTANBUL 42
-
f. 112r. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapienciam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis gratiam spiritus sui et intellectu adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia.
V.Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scienciam habet vocis. FirmavitISTANBUL 42
-
f. 249r. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.
V.Scimus quidem desiderare te Christum, nostri potius miserere quos deseris. InvadentISTANBUL 42
-
f. 64v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Cananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 49v. Domine clamavi ad te, mode VIII Domine, clamavi ad te et exaudi me.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 26v. Domine libera animam meam, mode VII Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Ps.Ad DominumISTANBUL 42
-
f. 225v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.
ISTANBUL 42
-
f. 49r. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 287r. Domine quando veneris... V. Commissa mea, mode (VIII) Domine, quando veneris iudicare terram ubi me abscondam a vultu ire tue, quia peccavi nimis in vita mea.
V.Commissa mea, Domine, pavesco et ante te erubesco, dum veneris iudicare noli me condempnare. QuiaISTANBUL 42
-
f. 288v. Domine secundum...V. Creator omnium, mode (II) Domine, secundum actum meum noli me iudicare, nichil dignum in conspectu tuo egi, ideo deprecor maiestatem tuam, ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam, scio, Domine, quia solus potens es peccata dimitte, ideo miserere anime mee.
V.Creator omnium rerum Deus, qui me de limo terre formasti et mirabiliter proprio sanguine redemisti, corpusque meum licet modo putrescat de sepulcro, facias me in die iudicii resuscitari, miserere, miserere mei, Domine, et animam meam in sinu Abrahe patriarche tui, iubeas collocari. IdeoISTANBUL 42
-
f. 28v. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens visitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.
Ps.Dominus regnavit, irascanturISTANBUL 42
-
f. 44v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.
Ps.Dominus, illuminatioISTANBUL 42
-
f. 43r. Dominus regit me , mode IV Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit.
Ps.Deus, Deus meusPs.Domini est terraISTANBUL 42
-
f. 61r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
ISTANBUL 42
-
f. 296v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Cum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.
Ps.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 162r. Dum mense februario… V. Omnes gentes, mode (V) Dum mense februario rosas in orario cum frondibus notario rex fert et mala celica clamat, in bivio platee fortis est Dominus Dorothee en dona dat angelica.
V.Omnes gentes properate, Ihesum Christum adorate.ISTANBUL 42
-
f. 270v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
V.Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. DabiturISTANBUL 42
-
f. 137v. Dum transiret Dominus, mode V Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.
ISTANBUL 42
-
f. 095r. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Ihesum, alleluia, alleluia.
V.Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientesISTANBUL 42
-
f. 15r. Ecce ancilla Domini, mode VIII Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 023r. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.
Ps. Nunc dimittimusISTANBUL 42
-
f. 171r. Ecce concipies, mode V Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Ihesum, hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.
Ps.Deus nosterISTANBUL 42
-
f. 176v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.
Ps.Domine, DominusISTANBUL 42
-
f. 1v. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et susscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster.
V.In diebus illis salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter. Et hocISTANBUL 42
-
f. 272v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi hostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 270r. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.
ISTANBUL 42
-
f. 6v. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 35r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 1v. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 59r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 230v. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulcra es, amica mea, ecce tu pulcra, oculi tui columbarum.
Ps.Domine, DominusISTANBUL 42
-
f. 12v. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 25r. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.
ISTANBUL 42
-
f. 85v. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus.
V.Vere languores nostros ipse abstulit, et infirmitates nostras ipse portavit. CuiusISTANBUL 42
-
f. 15v. Ego autem ad Dominum, mode IV Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.
ISTANBUL 42
-
f. 94v. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me, alleluia, alleluia.
Ps.Domine, quidISTANBUL 42
-
f. 94v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia.
Ps.Beatus virISTANBUL 42
-
f. 274r. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt in Christo ante mundi constitucionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate.
Ps.ConfitebimurISTANBUL 42
-
f. 106v. Elevata est magnificentia tua, mode IV Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia.
Ps.Domine, DominusISTANBUL 42
-
f. 107r. Elevatis manibus, mode IV Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 180v. Elizabeth Zacharie, mode III Elyzabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini.
Ps. Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 59v. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (II) Emendemus in melius quod ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitencie et invenire non possimus. Adtende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi.
V.Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus. AttendeISTANBUL 42
-
f. 13v. Emitte agnum, Domine, mode IV Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon.
Ps. IudicaISTANBUL 42
-
f. 11v. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluya.
ISTANBUL 42
-
f. 114r. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.
ISTANBUL 42
-
f. 22r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus.
Ps.Beatus virISTANBUL 42
-
f. 5r. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IV Expectabo nomen tuum, Domine, et prestolabor eum dum prope est, alleluia.
Cant. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 18r. Expectetur sicut pluvia, mode IV Expectetur sicut pluvia eloquium Domini, et descendet super nos sicut ros Deus noster.
ISTANBUL 42
-
f. 81r. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 21v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudancium et dicencium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 64v. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.
Ps.Deus, DeusISTANBUL 42
-
f. 110r. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.
Ps.Magnus DominusISTANBUL 42
-
f. 93v. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.
Ps.Domine, Deus salutisISTANBUL 42
-
f. 230v. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Ps.Domini est terraISTANBUL 42
-
f. 44r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.
Ps.ConfiteborISTANBUL 42
-
f. 197v. Fidelis sermo, mode II Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Christus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum nostrum Ihesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.
ISTANBUL 42
-
f. 173v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Iherusalem, venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluia.
V.Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. In dieISTANBUL 42
-
f. 223r. Flebat autem, mode VII Flebat autem uberrime in ympnis et canticis suave sonantis ecclesie vocibus vehementer affectus.
Ps.Domine, quisISTANBUL 42
-
f. 231r. Fons ortorum , mode V Fons hortorum, puteus aquarum vivencium que fluunt impetu de Lybano.
Ps.Deus nosterISTANBUL 42
-
f. 110v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 51r. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem.
V.In principio fecit Deus celum et terram et plasmavit in ea hominem. Et factusISTANBUL 42
-
f. 117r. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore.
Ps.Beatus virISTANBUL 42
-
f. 271v. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt.
V.Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. CalicemISTANBUL 42
-
f. 48v. Fundamenta eius, mode VI Fundamenta eius in montibus sanctis.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 1r. Gabriel angelus, mode VII Gabriel angelus locutus est Marie dicens : Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
ISTANBUL 42
-
f. 19r. Gaude et letare, mode VIII Gaude et letare, Iherusalem, ecce rex tuus venit de quo prophete predixerunt quem angeli adoraverunt, quem cherubiin et seraphin sanctus, sanctus, sanctus, proclamant.
ISTANBUL 42
-
f. 155v. Gaude Maria virgo, mode IV Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo.
Ps.Dominus regnavit, exultetISTANBUL 42
-
f. 154r. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti.
V.Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Yoseph semine esse natum. Dum. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et postISTANBUL 42
-
f. 21r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 35r. Germinavit radix Iesse, mode IV Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.
ISTANBUL 42
-
f. 276v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius.
V.Quoniam prevenisti. OmniaISTANBUL 42
-
f. 21v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 114r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter resultet laude perhemni.
ISTANBUL 42
-
f. 164v. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Solempnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 126r. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi.
V.Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. SuperborumISTANBUL 42
-
f. 172v. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 242r. Hec est generatio, mode III Hec est generacio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob.
Ps.Domini est terraISTANBUL 42
-
f. 155v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.
Ps.Cantate .I.ISTANBUL 42
-
f. 177r. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 284r. Heu me quia, mode II Heu me quia incolatus meus prolungatus est.
Ps. Ad DominumISTANBUL 42
-
f. 287r. Heu michi Domine...V. Anima mea , mode (II) Heu michi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea, quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te, Deus meus, miserere mei, dum veneris in novissimo die.
V. Anima mea turbata est valde sed tu, Domine, sucurre ei. DumISTANBUL 42
-
f. 53r. Hi novissimi , mode I Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.
Cant.Deus, Deus meusISTANBUL 42
-
f. 272r. Hoc est preceptum meum, mode VIII Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
Ps. Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 19r. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit.
V.Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. QuiaISTANBUL 42
-
f. 260v. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sanguis sine causa dampnatur.
V.Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicencium. InnocensISTANBUL 42
-
f. 117r. Homo quidam... V. Venite, comedite, mode (I) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia.
V.Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia. Gloria patri et filio et spiritui sancto. OmniaISTANBUL 42
-
f. 273r. Ihesu Christi Domini gratia, mode IV Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et ewangeliste sunt in ministerio fidei missi.
Ps.EructavitISTANBUL 42
-
f. 90v. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIT) Ihesum tradidit inpius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem.
V.Et ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut videretISTANBUL 42
-
f. 59r. Illumina oculos meos... V. Domine Deus salutis, mode (V) Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus iactans : Prevalui adversus eum.
V.Domine, Deus salutis mee, in die clamavi et nocte coram te. nequando. Gloria patri Gloria patri et filio et spiritui sancto. PrevaluiISTANBUL 42
-
f. 35v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est.
V.Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Super teISTANBUL 42
-
f. 117v. Immolabit hedum… V. Pascha nostrum… V. Beati qui esuriunt, mode (I) Immolabit edum multitudo filiorum Israel ad vesperam Pasce, et edent carnes et azimos panes.
V.Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Et edentISTANBUL 42
-
f. 243r. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cynamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ympnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 122v. In domum Domini, mode I In domum Domini letantes ibimus.
Ps.Letatus sumISTANBUL 42
-
f. 46v. In domum Domini, mode VII In domum Domini letantes ibimus.
Ps.LetatusISTANBUL 42
-
f. 70v. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari vie tue et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.
V.Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. DeduxistiISTANBUL 42
-
f. 270r. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum.
Ps.Celi enarrantISTANBUL 42
-
f. 48r. In sanctitate serviamus, mode VII In sanctiate serviamus Domino et liberabit nos ab inimicis nostris.
Cant. BenedictusISTANBUL 42
-
f. 75r. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet.
V.Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. QuoniamISTANBUL 42
-
f. 146r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsa decoravit me corona.
V.Induit me Dominus cyclade auro texta et inmensis monilibus ornavit me. Et tamquamISTANBUL 42
-
f. 79v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamantes in excelsis.
V.Cumque audisset populus quia Ihesus venit Iherosolimam, exierunt obviam ei. Cum ramisISTANBUL 42
-
f. 77v. Ingressus Pilatus... V. Tunc ait illis Pilatus, mode (III) Ingressus Pylatus cum Ihesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucificatur quia filium Dei se fecit.
V.Tunc ait illis Pylatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. ExclamaveruntISTANBUL 42
-
f. 180r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo.
V.Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viamISTANBUL 42
-
f. 26r. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum.
Ps.Beatus virISTANBUL 42
-
f. 78r. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Ps.VeniteISTANBUL 42
-
f. 106r. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VI) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptisatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia.
V.In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui. Gloria patri et filio et spiritui sancto. AlleluiaISTANBUL 42
-
f. 11r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Ierusalem.
V.Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. MontesISTANBUL 42
-
f. 23v. Lapides torrentes... V. Mortem... V. Vidit... V. Lapidaverunt, mode (VII) Lapides torrentes illi dulces fuerunt, ipsum secuntur omnes anime iuste.
V.Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Ipsum.ISTANBUL 42
-
f. 52v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 209v. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.
ISTANBUL 42
-
f. 114r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhemnis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in secula seculorum.
ISTANBUL 42
-
f. 73r. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno suscitemus eum.
Cant. BenedictusISTANBUL 42
-
f. 5r. Leva Iherusalem oculos, mode I Leva, Iherusalem, oculos et vide potenciam regis : ecce salvator venit solvere te a vinculo.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 19r. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce apropinquabit redempcio vestra, alleluia.
Ps.Cum invocaremISTANBUL 42
-
287v. Libera me Domine, mode (II) Libera me, Domine, de morte eterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra.
V. Deus, vita vivencium, spes moriencium, salusque omnium in te sperancium, miserere omnium ex hac luce migrantium. QuandoV. Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira. QuandoV. Dies illa, dies ire, calamitatis et miserie, dies magna et amara valde. QuandoISTANBUL 42
-
f. 110v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 103v. Lupus rapit, mode VI Lupus rapit et dispergit oves, mercennarius fugit quia mercennarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 271r. Lux orta est, mode VI Lux orta est iustis, alleluia, rectis corde leticia, alleluia.
Ps.Dominus regnavit, exultetISTANBUL 42
-
f. 36r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.
ISTANBUL 42
-
f. 34r. Magnum hereditatis mysterium, mode II Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factum est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 188v. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.A Christo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. VereISTANBUL 42
-
f. 189v. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.In regeneracione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue.Ps.Exaudi, Deus, deprecationemISTANBUL 42
-
f. 65r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddunt ei fructum temporibus suis.
Cant. BenedictusISTANBUL 42
-
f. 38r. Maria et flumina, mode VIII Maria et flumina, benedicite Domino, iimpnum dicite, fontes, Domino, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 99r. Maria stabat ad monumentum, mode VII Maria stabat ad monumentum plorans, vidit duos angelos in albis sedentes et sudarium quod fuerat super caput Ihesu, alleluia.
Ps. BenedictusISTANBUL 42
-
f. 286v. Me suscepit, mode VII Me suscepit dextera tua, Domine.
Ps.Deus, DeusISTANBUL 42
-
f. 282v. Media nocte clamor, mode IV Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Ps.Domini est terraISTANBUL 42
-
f. 66r. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ?
V.Dum conturbata fuerit anima mea misericordie memor esto, Domine, Sancte Deus.V.Ne proicias nos in tempore senectutis, cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, Domine. Sancte fortis.V.Ne perdideris nos cum iniquitatibus nostris neque in finem iratus reserves mala nostra, Domine. sancte et misericors salvator, amare morti ne tradas nos.Cant.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 146r. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas.
Ps.Deus nosterISTANBUL 42
-
f. 128r. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciat me visus hominis.
V.De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. NecISTANBUL 42
-
f. 116v. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.
Ps.ConfiteborISTANBUL 42
-
f. 45r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus.
Ps.IpsumISTANBUL 42
-
f. 63v. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierunt domus Israhel, dicit Dominus.
Ps.ConservaISTANBUL 42
-
f. 102r. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 231v. Nativitas tua... V. Ave... V. Benedicta... V. Felix... V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunciavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam.
V.Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. QuiISTANBUL 42
-
f. 287r. Ne recorderis peccata mea...V. Dirige...V. Non intres...V. Amplius, mode (VI) Ne recorderis peccata mea, Domine, dum veneris iudicare seculum per ignem.
V. Dirige, Domine, Deus meus, in conspectu tuo viam meam. DumISTANBUL 42
-
f. 284v. Nequando rapiat, mode VIII Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat.
Ps.Domine, Deus meusISTANBUL 42
-
f. 255v. Nos scientes sanctum nomen, mode VII Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus.
Ps.Dominus regnavit, exultetISTANBUL 42
-
f. 34v. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.
Ps.Dominus regnavitISTANBUL 42
-
f. 176r. O crux gloriosa o crux adoranda, mode (III) O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et admirabile signum, per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 214r. O decus virginitatis… V. Accipe quod afferimus, mode (I) O decus virginitatis virgo Maria, sola mater innupta, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum ; mater Christi, templum Dei, Domini sponsa, mundi domina et celi regina.
V.Accipe quod offerimus, redona quod rogamus, excusa quod timemus.ISTANBUL 42
-
f. 214r. O gloriosa Dei genitrix, mode VIII O gloriosa Dei genitrix virgo semper Maria, que Dominum omnium meruisti portare et regem archangelorum sola virgo lactare, nostri quesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare, ut tuis fulti patrociniis ad celestia regna mereamur pervenire.
Ps. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 150v. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sidus altissimum, sancte Paule, qui eterni solis splendorem tenebris gentium perfudisti, qui in terris positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui previdisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 94r. O mors ero mors tua, mode IV O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 166v. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo regente dogmate Ac defensante opere.
V.Memor esto congregacionis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. AcISTANBUL 42
-
f. 16r. O sapientia , mode II O sapiencia, que ex ore altissimi prodisti, attingens a fine usque ad finem, fortiter suaviter disponensque omnia, veni ad docendum nos viam prudencie.
Cant. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 43r. Oculi mei semper ad Dominum, mode IV Oculi mei semper ad Dominum.
Ps.Ad te, Domine, levaviPs. Domini est terraISTANBUL 42
-
f. 48v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.
Ps.Laudate nomenISTANBUL 42
-
f. 146r. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli inpolluto calle transivi.
V.Gratias tibi ago, Domine, quia per filium tuum. EvasiISTANBUL 42
-
f. 286v. Omnis spiritus laudet Dominum, mode VII Omnis spiritus laudet Dominum.
Ps.LaudateISTANBUL 42
-
f. 284v. Opera manuum tuarum , mode II Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias.
Ps. ConfiteborISTANBUL 42
-
f. 20r. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundancia pacis et dominabitur.
Ps. Deus iudiciumISTANBUL 42
-
f. 77r. Oves mee, mode IV Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 21v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 25r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (IV) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero sanctorum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus.
V.Vidit beatus Stephanus celos apertos, vidit et introivit. Et ideoISTANBUL 42
-
f. 77v. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te quia tu me misisti.
Cant. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 120r. Pax eterna, mode I Pax eterna ab eterno patre huic domui, pax perhennis verbum patris sit pax huic domui, pacem pius consolator huic prestet domui.
Ps.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 99v. Pax vobis ego sum, mode VI Pax vobis ego sum, alleluia, nolite timere, alleluia.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 287r. Peccantem me... V. Deus in nomine tuo... V. De profundis clamavi, mode (I) Peccantem me cotidie et non me penitentem timor mortis conturbat me, quia in inferno nulla est redempcio, miserere mei, Deus, et salva me.
V.Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me.ISTANBUL 42
-
f. 284r. Placebo Domino, mode III Placebo Domino in regione vivorum.
Ps. DilexiISTANBUL 42
-
f. 51r. Plantaverat autem Dominus, mode IV Plantaverat autem Dominus Deus paradiisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 125r. Planxit autem David... V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Ionathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ?
V.Montes Gelboe, nec ros nec pluvia super vos descendat. QuomodoISTANBUL 42
-
f. 75v. Popule meus quid feci tibi, mode IV Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi ? responde michi.
Ps.BenediciteISTANBUL 42
-
f. 156r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis.
Ps. Cantate .II.ISTANBUL 42
-
f. 91r. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.
Ps.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 40v. Praecursor Iohannes exultat, mode VII Precursor Iohannes exultat, cum Iordane baptizato Domino facta est orbi terrarum exultatio, facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquas, ipsi omnes clamemus : Miserere nobis.
Cant. BenedictusISTANBUL 42
-
f. 90v. Proprio filio suo, mode VII Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 14r. Propter Syon non tacebo, mode IV Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.
Ps.LaudateISTANBUL 42
-
f. 213v. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
ISTANBUL 42
-
f. 232v. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 53v. Quando natus es, mode III Quando natus est ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.
ISTANBUL 42
-
f. 27r. Quasi unus, mode III Quasi unus de paradisi fluminibus, evangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit.
ISTANBUL 42
-
f. 65r. Querentes eum tenere, mode III Querentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant.
Ps. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 35r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, et qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 287r. Qui Lazarum resuscitasti... V. Qui venturus es... V. Requiem eternam... V. Qui suscitasti... adhuc... V/ Qui resuscitasti... infra, mode (IV) Qui Lazarum resuscitasti a monumento fetidum, tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgencie. V. Qui venturus es iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem.
ISTANBUL 42
-
f. 44v. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet conlaudatio.
Ps.ExultatePs.Benedicam DominumISTANBUL 42
-
f. 22r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redempcionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum.
Ps.ConfiteborISTANBUL 42
-
f. 36v. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino.
Ps.Deus iudiciumISTANBUL 42
-
f. 106r. Regina celi letare, mode I Regina celi letare, alleluia, Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia, Ora pro nobis rogamus, alleluia.
ISTANBUL 42
-
f. 282r. Regnum mundi... V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi et dilexi.
V.Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. QuemISTANBUL 42
-
f. 110v. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia.
V.Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. EtISTANBUL 42
-
f. 44v. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam.
Ps.Noli emulariISTANBUL 42
-
f. 123r. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium suum dicens : Absolon fili mi, fili mi Absolon, quis michi tribuat ut ego moriar pro te fili mi Absolon ?
ISTANBUL 42
-
f. 18v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.
Ps.LaudateISTANBUL 42
-
f. 35r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.
ISTANBUL 42
-
f. 44v. Salva nos Domine , mode III Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace. <
Cant.> Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 285v. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi.
Ps.BeatusISTANBUL 42
-
f. 20v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (II) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V.Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. QuiaISTANBUL 42
-
f. 119v. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Domini in qua invocetur nomen eius de qua scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus.
Ps.Laudate Dominum quoniamISTANBUL 42
-
f. 127r. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (II) Si bona susscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum.
V.In omnibus hiis non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. DominusISTANBUL 42
-
f. 284v. Si iniquitates observaveris , mode VIII Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Ps.De profundisISTANBUL 42
-
f. 62r. Sicut fuit Ionas, mode IV Sicut fuit Yonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terre.
Ps. MagnificatISTANBUL 42
-
f. 230v. Sicut lilium inter spinas,
ISTANBUL 42
-
f. 116v. Sicut novelle olivarum, mode IV Sicut novelle olivarum, ecclesie filii sint in circuitu mense Domini.
Ps.Beati omnesISTANBUL 42
-
f. 282r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode I Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 281v. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.
V.Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et vosISTANBUL 42
-
f. 286r. Sitivit anima mea, mode VIII Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Domini.
Ps. QuemadmodumISTANBUL 42
-
f. 198r. Stans retro Maria, mode I Stans retro Maria secus pedes Domini Ihesu, lacrimis cepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Ps.Celi enarrantISTANBUL 42
-
f. 36r. Stella ista, mode VIT Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et hristo regi munera optulerunt.
Ps.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 213r. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui.
V.Paradisi porta per Evam cunctis clausa erat sed per beatissimam Mariam virginem iterum patefacta est. GaudentISTANBUL 42
-
f. 164r. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies sepcies.
V.Parce tuis ovibus quas raptor vexat iniquus.Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 7r. Syon renovaberis, mode IV Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.
ISTANBUL 42
-
f. 83v. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.
Cant.BenedictusISTANBUL 42
-
f. 235v. Te sanctum Dominum... V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine.
V.Cherubin quoque et seraphyn sanctus proclamant et omnis celitus ordo dicens. Te. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et honorISTANBUL 42
-
f. 22r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.
Ps.Dixit DominusISTANBUL 42
-
f. 90r. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua.
V.Et velum templi scissum est a sumpmo usque deorsum, et omnis terra tremuit. TuncISTANBUL 42
-
f. 48r. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei.
Ps.MiserereISTANBUL 42
-
f. 211r. Tota pulchra es , mode IV Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
Ps. Laudate IherusalemISTANBUL 42
-
f. 229v. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor ungentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim yems transit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Lybano, veni, coronaberis.
Ps. Lauda, IherusalemISTANBUL 42
-
f. 131r. Tu Domine universorum, mode IV Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum, Domine.
ISTANBUL 42
-
f. 188r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
ISTANBUL 42
-
f. 53v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Caiim. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
V.Maledicta terra in opere tuo que apperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. EcceISTANBUL 42
-
f. 1v. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.
Ps.Nunc dimittisISTANBUL 42
-
f. 211r. Veni electa mea, mode III Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.
ISTANBUL 42
-
f. 282r. Veni electa mea, mode VI Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam.
Ps.Laudate pueriISTANBUL 42
-
f. 102v. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulcra facta est, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V.Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Et odorISTANBUL 42
-
f. 37v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes illumine tuo, alleluia
ISTANBUL 42
-
f. 44v. Venite exultemus Domino, mode (UT) Venite, exultemus Domino.
Ps.IubilemusISTANBUL 42
-
f. 66v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph.
V.Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : FeraISTANBUL 42
-
f. 104r. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia.
V.Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. MultitudoISTANBUL 42
-
f. 121r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Yacob scalam, sumitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est.
Ps.FundamentaISTANBUL 42
-
f. 254v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper ewangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oracione cesabat.
Ps.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 23r. Virgo verbo concepit, mode II Virgo verbo concepit, virgo permansit, virgo peperit regem omnium regum.
ISTANBUL 42
-
f. 82r. Viri impii dixerunt... V. Dixerunt impii... V. Hec cogitaverunt, mode (I) Viri impii dixerunt : Opprimamus virum iustum iniuste et degluciamus eum tanquam infernus vivum, auferamus memoriam illius de terra, et de spoliis eius sortem mittamus inter nos, ipsi enim homicide thesaurizaverunt sibi malum, insipientes et maligni oderunt sapienciam, et rei facti sunt in cogitacionibus suis.
V.Dixerunt impii apud se, non recte cogitantes : Circumveniamus iustum quoniam contrarius est operibus nostris.ISTANBUL 42
-
f. 62r. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
ISTANBUL 42
-
f. 277r. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.
ISTANBUL 42
-
f. 272r. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.
ISTANBUL 42
-
f. 122v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et susscepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.
Cant.MagnificatISTANBUL 42
-
f. 84r. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrancium tibi ceciderunt super me.
Ps.SalvumISTANBUL 42