VORAU 287
Liens :
-
f. 73v. A seculo non est auditum, mode IIT A seculo non est auditum quia quis aperuit oculos ceci nati, nisi Christus filius Dei.
VORAU 287
-
f. 103v. A summo celo, mode (IVT) A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.
Ps.Celi enarrantVORAU 287
-
f. 21v. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, mirram sepulture eius, alleluia.
VORAU 287
-
f. 227r. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt.
VORAU 287
-
f. 137r. Accessit ad pedes Ihesu... V. Dimissa sunt, mode (V) Accessit ad pedes Ihesu peccatrix mulier Maria. Et osculata est et lavit lacrimis, et tersit capillis, et unxit ungento.
V.Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum. Et osculataVORAU 287
-
f. 108r. Accipite spiritum sanctum, mode VIIT Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.
VORAU 287
-
f. . Adest namque nativitas, mode IV Adest namque nativitas beatisme Virginis que ex regali progenie genita, genuit Cristum regem Dominum, ipsa intercedat pro peccatis nostris.
VORAU 287
-
f. 127v. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes lingiuis et magnifficantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi.
VORAU 287
-
f. 75r. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IVT) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei.
V.Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. DeclinateVORAU 287
-
f. 29v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Ps.Nisi quia DominusVORAU 287
-
f. 259v. Adonai Domine Deus magne, mode III Adonay, Domine Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces servorum tuorum.
VORAU 287
-
f. 278v. Adoremus Christum regem, mode II Adoremus Cristum regem confessorum omnium, qui eterna sanctum Martinum coronovit gloria.
Ps.Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro.VORAU 287
-
f. 40v. Adorna thalamum tuum, mode VIII Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.
VORAU 287
-
f. 124r. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit et principem ac salvatorem exaltavit ad dandam penitenciam in remissionem peccatorum.
Ps.Laudate Dominum omnes gentesVORAU 287
-
f. 84v. Alieni insurrexerunt, mode IVT Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam.
Ps.Deus in nomineVORAU 287
-
f. 155v. Alma redemptoris mater, mode VT Alma redemptoris mater, que pervia celi porta manens et stella maris, succurre cadenti surgere qui curat populo, tu que genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem, virgo prius et posterius, Gabrielis ab ore sumens illud ave, peccatorum miserere.
VORAU 287
-
f. 213v. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galilee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.
VORAU 287
-
f. 54v. Amice non facio tibi, mode I Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum ? Tolle quod tuum est et vade.
VORAU 287
-
f. 275r. Amice quomodo... in caminum, mode (I) Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in caminum ignis.
VORAU 287
-
f. 180v. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, troni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 180v. Angeli Domini, mode VIII Angeli Domini, Dominum benedicite in eternum.
VORAU 287
-
f. 118r. Angelorum esca, mode II Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 177v. Angelorum regi Deo, mode (VII) Angelorum regi Deo iubilemus pariter, Michahelem venerantes primatem sollempniter.
Ps.Venite exultemusVORAU 287
-
f. 4r. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuncio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi, alleluia.
VORAU 287
-
f. 141r. Angelus Domini astitit, mode IV Angelus Domini asstitit et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt cathene de manibus eius.
VORAU 287
-
f. 154v. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt palium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.
Ps.Laudate Dominum quoniamVORAU 287
-
f. 38v. Ante thorum huius virginis, mode (IV) Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.
VORAU 287
-
f. 20v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et mirram, alleluia.
VORAU 287
-
f. 121v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israhel.
VORAU 287
-
f. 110v. Apparuerunt apostolis, mode VIII Apparuerunt apostolis dispertite lingwe tamquam ignis, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia.
VORAU 287
-
f. 107v. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tamquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia.
V.Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Seditque supra singulosVORAU 287
-
f. 198r. Apta tandem viri, mode (III) Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis, sic devotis excrevit virtutibus.
VORAU 287
-
f. 5r. Apud Dominum, mode IVT Aput Dominum misericordia, et copiosa aput eum redemptio.
Ps.De profundisVORAU 287
-
f. 92r. Ardens est cor meum, mode VIII Ardens est cor meum, desidero videre Dominum meum, quero et non invenio ubi posuerunt eum, alleluia.
VORAU 287
-
f. 124v. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do.
Ps.Eructavit corVORAU 287
-
f. 24r. Ascendente Ihesu, mode VIII Ascendente Iesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.
VORAU 287
-
f. 178v. Ascendit fumus, mode IVT Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli.
Ps.Domine, quis habitabitVORAU 287
-
f. 103v. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.
Ps.LaudateVORAU 287
-
f. 28v. Aspice in me, mode VIII Aspice in me et miserere mei, Domine.
VORAU 287
-
f. 157r. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.
VORAU 287
-
f. 87v. Audivi vocem... V. Vidi angelum, mode (I) Audivi vocem in celo angelorum multorum dicentium : Timete Dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia.
V.Vidi angelum Dei fortem volantem per medium celi, voce magna clamantem et dicentem. Timete DominumVORAU 287
-
f. 28v. Auxilium meum, mode II Auxilium meum a Domino.
Ps.Levavi oculosVORAU 287
-
f. 305v. Ave decus virgineum, mode VI Ave decus virgineum, ave iubar ethereum, nobis presens sollempnitas da sit perpes iocunditas tua namque conceptio summis est gratulacio, alleluia.
VORAU 287
-
f. 50r. Ave spes nostra, mode VIII Ave, spes nostra, Dei genitrix intacta, ave, illud ave per angelum accipiens, ave, concipiens patris splendorem benedicta, ave, casta sanctissima virgo, mater innupta te glorificat omnis creatura matrem luminis.
VORAU 287
-
f. 23r. Baptista contremuit, mode VII Baptista contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed clamat cum tremore : Sanctifica me, salvator.
VORAU 287
-
f. 227r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.
VORAU 287
-
f. 226v. Beati mundo corde, mode I Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.
VORAU 287
-
f. 30v. Beati omnes qui timent, mode (II) Beati omnes qui timent Dominum.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 186v. Beati pauperes... V. Beati misericordes, mode (VII) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum ; beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur.
V.Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati qui esuriuntVORAU 287
-
f. 216r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIII) Beatus Nicolaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius peticiones. Illi nimirum tota nos devotione oportet conmittere.
V.Ut aput Cristum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi nimirumVORAU 287
-
f. 217v. Beatus Nicolaus pontificatus , mode VIII Beatus Nycolaus, pontificatus infulis decoratus, talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur.
VORAU 287
-
f. 153r. Beatus vir Laurentius... V. Qui potuit... V. Hic est vere, mode (I) Beatus vir Laurentius qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, fecit enim mirabilia in vita sua.
V.Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Fecit enimVORAU 287
-
f. 231r. Beatus vir qui suffert, mode VIII Beatus vir qui suffert temptacionem quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus hiis qui diligunt illum.
VORAU 287
-
f. 38v. Benedicta tu, mode IVT Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
Ps.Domine, DominusVORAU 287
-
f. 24v. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 31v. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum.
Ps.MisericordiasVORAU 287
-
f. 198v. Benedictus sit... V. Mulieres opulente, mode (VI) Benedictus sit Dominus Deus omnis gracie qui coronavit ad portas paradysi hodie, pauperculam sed exortam regum ex progenie.
V.Mulieres opulente, audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntarie. PauperculamV.Gloria patri et filio et spiritui sancto. PauperculamVORAU 287
-
f. 30v. Benediximus vobis, mode II Benediximus vobis in nomine Domini.
Ps.Sepe expugnaveruntVORAU 287
-
f. 24v. Benedixit filiis tuis, mode VI Benedixit filiis tuis in te.
Ps.Lauda IherusalemVORAU 287
-
f. 29v. Benefac Domine, mode II Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Ps.Qui confiduntVORAU 287
-
f. 213v. Biduo vivens, mode I Byduo vivens pendebat in cruce pro Cristi nomine beatus Andreas et docebat populum.
VORAU 287
-
f. 83v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.
Ps.Credidi propterVORAU 287
-
f. 71r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem.
V.Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. AdiutorVORAU 287
-
f. 23r. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripiens.
VORAU 287
-
f. 35v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.
VORAU 287
-
f. 266r. Cives apostolorum... V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem et illuminantes patriam. Dare pacem gentibus et liberare populum Domini.
V.In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Dare pacemVORAU 287
-
f. 253r. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis datus sum in obrobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.
VORAU 287
-
f. 224v. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos.
Ps.Benedicam DominoVORAU 287
-
f. 28v. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me.
Ps.Ad Dominum cumVORAU 287
-
f. 17v. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.
Ps.Laudate pueriVORAU 287
-
f. 116r. Comedetis carnes... V. Non Moyses, mode (II) Comedetis carnes et saturabimini panibus. Iste est panis quem dedit vobis Dominus ad vescendum.
V.Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste estVORAU 287
-
f. 163v. Comperta autem, mode IV Comperta autem eius fama, beatus Valerius Yponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et, licet invitum, prespiterum ordinavit.
VORAU 287
-
f. 4v. Completi sunt dies, mode (VIII) Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.
VORAU 287
-
f. 215r. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nycolaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium.
V.Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipsoVORAU 287
-
f. 107r. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia.
Ps.Exurgat DeusVORAU 287
-
f. 32v. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo.
Ps.Paratum corVORAU 287
-
f. 150v. Confitebor tibi Domine, mode I Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te quoniam liberasti me a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.
VORAU 287
-
f. 80r. Confundantur qui me persecuntur, mode IVT Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.
VORAU 287
-
f. 236v. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
V.Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut cognoscantVORAU 287
-
f. 176r. Conspicit in celis, mode VIT Conspicit in celis mens prudens Ezechielis quatuor obscuris animalia stare figuris, prima leonina facies sed deutra bovina, trita hominem ostentat, aquilam tetrarda retentat, ex hiis theologi celebrantes festa Mathey Cristo dulcisonas resonemus carminis odas.
VORAU 287
-
f. 149v. Constans animo, mode (II) Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens, crudeli postremo sententia, viva ignibus est sancta martyr addicta.
VORAU 287
-
f. 224v. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.
Ps.EructavitVORAU 287
-
f. 61r. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
VORAU 287
-
f. 37r. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulcritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem.
Ps.Cantate .I.VORAU 287
-
f. 86v. Cum esset sero die illo, mode I Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 40v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit eum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.
VORAU 287
-
f. 62r. Cum videris nudum, mode IV Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
VORAU 287
-
f. 104v. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.
VORAU 287
-
f. 225v. Custodiebant testimonia, mode IVT Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia.
VORAU 287
-
f. 250r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue.
V.Domine, pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. QuoniamVORAU 287
-
f. 261v. Da pacem Domine, mode I Da pacem, Domine, in diebus nostris quia non est alius qui pungnet pro nobis nisi tu, Deus noster.
VORAU 287
-
f. 30v. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 24v. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.
Ps.Laudate DominumVORAU 287
-
f. 119r. Descendit angelus Domini, mode VII Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens : Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Iohannes Baptista.
Ps.Laudate pueriVORAU 287
-
f. 78r. Desiderio desideravi, mode IVT Desiderio desideravi hoc Pasca manducare vobiscum antequam paciar.
VORAU 287
-
f. 213v. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Et voluntateVORAU 287
-
f. 246v. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue.
V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et unxitVORAU 287
-
f. 25r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras.
V.Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. QuiaVORAU 287
-
f. . Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum.
Ps.EructavitVORAU 287
-
f. 156r. Dignare me laudare te , mode IVT Dignare me laudare te, virgo sacrata, da michi virtutem contra hostes tuos.
Ps. Dominus regnavit, exultetVORAU 287
-
f. 108v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapienciam docebat eos Dominus, alleluia, firmavit in illis graciam spiritus sancti et intellectu adimplevit corda eorum, alleluia, alleluia.
V.Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scienciam habet vocis. Et intellectuVORAU 287
-
f. 195v. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (II) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.
V.Scimus quidem desiderare te Cristum, nostri potius miserere quos deseris. InvadentVORAU 287
-
f. 65v. Dixit Dominus mulieri Chananee, mode VIII Dixit Dominus mulieri Chananee : Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi Ihesus : Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.
VORAU 287
-
f. 32v. Domine clamavi ad te, mode II Domine, clamavi ad te et exaudi me.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 8r. Domine libera animam meam, mode VII Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Ps.Ad DominumVORAU 287
-
f. 32v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 11v. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.
Ps.Domine, probasti meVORAU 287
-
f. 27v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee.
Ps.Dominus, illuminatioVORAU 287
-
f. 61v. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Iesus in desertum a spiritu ut temptaretur a dyabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
VORAU 287
-
f. 205r. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, mylites Cristi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 45v. Dum mense februario… V. Omnes gentes, mode (V) Dum mense februario rosas in orario cum frondibus notario rex fert et mala celica clamat, in bivio platee fortis est Deus Dorothee en dona dat angelica.
V.Omnes gentes properate, Iesum Christum adorate.VORAU 287
-
f. 224v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
V.Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. DabiturVORAU 287
-
f. 272v. Dum transiret Dominus, mode V Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.
VORAU 287
-
f. 040v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.
VORAU 287
-
f. 50r. Ecce concipies, mode VII Ecce concipies et paries filium et vocabitur nomen eius Iesus, hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.
Ps.Lauda IerusalemVORAU 287
-
f. 102v. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix Davit, alleluia.
VORAU 287
-
f. 175v. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi ostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.
VORAU 287
-
f. 224r. Ecce ego mitto vos , mode I Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.
VORAU 287
-
f. 17r. Ecce Maria genuit, mode II Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes videns exclamabat dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.
VORAU 287
-
f. 59r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, in hiis ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis et in caritate non ficta.
VORAU 287
-
f. 236v. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.
VORAU 287
-
f. 154v. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.
VORAU 287
-
f. 7r. Ecce video celos apertos, mode IVT Ecce video celos apertos et Iesum stantem a dextris Dei.
Ps.Domine in virtuteVORAU 287
-
f. 73r. Educ de carcere... V. Periit fuga, mode (VIII) Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine.
V.Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam.VORAU 287
-
f. 16r. Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie.
Ps.Domini est terraVORAU 287
-
f. 103v. Elevata est magnificentia tua, mode IVT Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia.
Ps.Domine, Dominus nosterVORAU 287
-
f. 104v. Elevatis manibus, mode IVT Elevatis manibus ferebatur in celum et benedixit eis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 121v. Elizabeth Zacharie, mode III Elyzabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptistam, precursorem Domini.
VORAU 287
-
f. 113v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.
VORAU 287
-
f. 5r. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus.
Ps.Beatus virVORAU 287
-
f. 81v. Faciem meam non averti, mode IVT Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
VORAU 287
-
f. 4r. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
VORAU 287
-
f. 65r. Factus est adiutor meus, mode I Factus est adiutor meus, Deus meus.
VORAU 287
-
f. 107r. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.
Ps.Magnus DominusVORAU 287
-
f. 158r. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Ps.Letatus sumVORAU 287
-
f. 27v. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi.
Ps.ConfiteborVORAU 287
-
f. 140v. Fidelis sermo, mode I Fidelis sermo et omni acceptione acceptione dignus, quia Cristus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hec est enim illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum nostrum Ihesum Cristum, quem pro nostris reatibus oret, que sumus, in eternum.
VORAU 287
-
f. 97v. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (I) Filie Iherusalem, venite et videte martyres cum corona qua coronavit eos Dominus in die solempnitatis et leticie, alleluuia.
V.Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. In dieVORAU 287
-
f. 158r. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano.
Ps.Lauda, IherusalemVORAU 287
-
f. 107v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ympnum dicite Deo, alleluia.
VORAU 287
-
f. 52v. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem.
V.Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum. Et factusVORAU 287
-
f. 115v. Fructum salutiferum, mode I Fructum salutiferum gustandum dedit Dominus mortis sue tempore.
Ps.Beatus virVORAU 287
-
f. 226r. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt.
V.Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. CalicemVORAU 287
-
f. 31v. Fundamenta eius, mode I Fundamenta eius in montibus sanctis.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 1r. Gaude et letare, mode VIII Gaude et letare, Ierusalem, ecce rex tuus venit de quo prophete predixerunt quem angeli adoraverunt, quem cherubin et seraphyn sanctus, sanctus, sanctus, proclamant.
Ps.Laudate Dominum .I.VORAU 287
-
f. 156r. Gaude Maria virgo, mode IT Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo.
Ps.Cantate .I.VORAU 287
-
f. 39v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti.
V.Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus inpregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgoVORAU 287
-
f. 4r. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitatis pudore, nec primam similem visa es, nec habere sequentem, alleluia.
VORAU 287
-
f. 17r. Germinavit radix Iesse, mode IVT Germinavit radix Yesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.
VORAU 287
-
f. 233r. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius.
V.Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. OmniaVORAU 287
-
f. 4v. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.
VORAU 287
-
f. 113r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spiritui sancto pariter exultet laude perhenni.
VORAU 287
-
f. 47r. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Sollempnia Gregorii Toto corde catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet clymata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus.
VORAU 287
-
f. 250v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omni gente et in omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi.
V.Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. SuperborumVORAU 287
-
f. 52r. Hec est dies, mode IV Hec est dies quam fecit Dominus. Hodie Dominus afflictionem populi sui respexit, et redemptionem misit. Hodie mortem quam femina intulit, femina fugavit. Hodie Deus homo factus, id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit. Ergo exordium nostre redemptionis devote recolamus, et exultemus dicentes : Gloria tibi, Domine.
VORAU 287
-
f. 186r. Hec est generatio, mode III Hec est generacio querencium Dominum, querencium faciem Dei Iacob.
Ps.Domini est terraVORAU 287
-
f. 39v. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.
Ps.Cantate .I.VORAU 287
-
f. 102r. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petiit, alleluia.
VORAU 287
-
f. 54v. Hi novissimi , mode I Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et estus.
VORAU 287
-
f. 226v. Hoc est preceptum meum, mode VIII Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
VORAU 287
-
f. 1v. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit.
V.Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. QuiaVORAU 287
-
f. 211v. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (II) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens huius sangwis sine causa dampnatur.
V.Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamancium et dicentium. InnocensVORAU 287
-
f. 114v. Homo quidam... V. Venite, comedite, mode (VI) Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia.
V.Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Quia parata. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia parataVORAU 287
-
f. 61v. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Iesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
VORAU 287
-
f. 66v. Illumina oculos meos... V. Domine Deus salutis, mode (V) Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus iactans : Prevalui adversus eum.
Domine, Deus salutis mee, in die clamavi et nocte coram te. Nequando. Gloria patri Gloria patri et filio et spiritui sancto.VORAU 287
-
f. 20r. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Ierusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est.
V.Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloriaVORAU 287
-
f. 116r. Immolabit hedum… V. Pascha nostrum… V. Beati qui esuriunt, mode (I) Inmolabit hedum multitudo filiorum Israhel ad vesperam Pasche, et edent carnes et azymos panes.
V.Pascha nostrum inmolatus est Cristus itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Et edensVORAU 287
-
f. 187v. In civitate Domini, mode VII In civitate Domini ibi sonant iugiter organa sanctorum, ibi cinamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ; ibi angeli et archangeli ympnum Deo decantant ante thronum Dei, alleluia.
VORAU 287
-
f. 29v. In domum Domini, mode I In domum Domini letantes ibimus.
Ps.Letatus sumVORAU 287
-
f. 71r. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari vie tue et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.
V.Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, vidit et commota est terra. DeduxistiVORAU 287
-
f. 31v. In sanctitate serviamus, mode VII In sanctiate serviamus Domino et liberabit nos ab inimicis nostris.
VORAU 287
-
f. 75v. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet.
V.Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. QuoniamVORAU 287
-
f. 37r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VI) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona.
V.Induit me Dominus cyclade auro texta et inmensis monilibus ornavit me. Et tamquamVORAU 287
-
f. 79v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronunciantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis.
V.Cumque audissent quia Iesus venit Ierosolimam, exierunt obviam ei. Cum ramisVORAU 287
-
f. 80v. Ingressus Pilatus... V. Tunc ait illis Pilatus, mode (III) Ingressus Pylatus cum Iesu in pretorium, tunc ait illi : Tu es rex Iudeorum ? Respondit : Tu dicis quia rex sum. Exivit ergo Ihesus de pretorio, portans coronam et vestem purpuream. Et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes : Crucifficatur quia filium Dei se fecit.
V.Tunc ait illis Pylatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Regem non habemus nisi Cesarem. Et cumVORAU 287
-
f. 121r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo.
V.Fuit homo missus a Deo cui nomen Iohannes erat. Qui viamVORAU 287
-
f. 8r. Iocundus homo, mode I Iocundus homo qui miseretur in Dominon, non commovebitur in eternum.
Ps.Beatus virVORAU 287
-
f. 78v. Ipsi vero non cognoverunt, mode IV Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Ps.Venite exultemusVORAU 287
-
f. 104r. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VIT) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia.
V.In nomine patris et filii et spiritus sancti. Qui credideritVORAU 287
-
f. 230v. Iustum deduxit Dominus... V. Immortalis est, mode (VIII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scienciam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et conplevit labores illius.
V. Inmortalis est enim memoria illius, quia et aput Deum nota est et aput homines. Et conplevitV.Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et conplevitVORAU 287
-
f. 54r. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.
Ps.IpsumVORAU 287
-
f. 153r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.
VORAU 287
-
f. 113r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri cum filio sancto simul paraclito in secula seculorum.
VORAU 287
-
f. 74r. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno suscitemus eum.
VORAU 287
-
f. 108r. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis lingwis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.
VORAU 287
-
f. 92v. Lupus rapit, mode VI Lupus rapit et dispergit oves, mercennarius fugit quia mercennarius est cuius non sunt oves proprie, alleluia.
VORAU 287
-
f. 225v. Lux orta est, mode VI Lux orta est iustis alleluia, recti corde leticia, alleluia.
Ps.Dominus regnavit, exultetVORAU 287
-
f. 18r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et mirram.
VORAU 287
-
f. 16r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factus est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.
VORAU 287
-
f. 130v. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.A Cristo de celo vocatus et in terram prostratus, ex persecutore effectus est vas electionis. Vere digne estVORAU 287
-
f. 129r. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
V.In regeneracione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue.Ps.Exaudi, Deus, deprecationemVORAU 287
-
f. 66r. Malos male perdet, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis.
VORAU 287
-
f. 66r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VIII Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddunt ei fructum temporibus suis.
VORAU 287
-
f. 20v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.
VORAU 287
-
f. 85v. Maria stabat ad monumentum, mode VII Maria stabat ad monumentum plorans, vidit duos angelos in albis sedentes et sudarium quod fuerat super caput Ihesu, alleluia.
VORAU 287
-
f. 59r. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.
VORAU 287
-
f. 240v. Media nocte clamor, mode IVT Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
VORAU 287
-
f. 59v. Media vita in morte sumus, mode IV Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris ? Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericors salvator, amare morti ne tradas nos.
VORAU 287
-
f. 36v. Mel et lac ex eius ore, mode I Mel et lac ex eius ore suscepi, et sanguis eius ornavit genas meas.
Ps.Deus noster refugiumVORAU 287
-
f. 254v. Memento mei Deus... V. De profundis clamavi... V. Et non revertetur... V. Cutis mea, mode (II) Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciat me visus hominis.
V.De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. Nec aspiciatVORAU 287
-
f. 114r. Miserator Dominus, mode II Miserator Dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.
Ps.Confitebor tibi, DomineVORAU 287
-
f. 65r. Missus sum ad oves, mode VIII Missus sum ad oves que perierant domus Israhel, dicit Dominus.
VORAU 287
-
f. 90r. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 170v. Nativitas tua... V. Ave... V. Benedicta... V. Felix... V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annunctiavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Cristus Deus noster, qui solvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam.
V.Ave Maria, gratia plena. Et confundensVORAU 287
-
f. 204v. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus.
Ps.Dominus regnavitVORAU 287
-
f. 17r. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.
VORAU 287
-
f. 100v. O crux gloriosa o crux adoranda, mode IIIT O crux gloriosa, o crux adoranda, o lignum preciosum et ammirabile signum, per quod et dyabolus est victus et mundus Cristi sangwine redemptus, alleluia.
VORAU 287
-
f. 38r. O gloriosum lumen, mode III O gloriosum lumen omnium ecclesiarum, sole splendidius, o vere apostolicum sydus altissimum, sancte Paule, qui eterni solis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terra positus celorum secreta petisti et que non licet homini loqui pervidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.
VORAU 287
-
f. 49r. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere.
V.Memor esto congregacionis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto.VORAU 287
-
f. 6v. Omnes intendentes, mode IV Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum eius, tamquam vultum angeli stantis inter illos.
Ps.Verba meaVORAU 287
-
f. 31v. Omnia quecumque voluit, mode III Omnia quecumque voluit, Dominus fecit.
Ps.Laudate DominumVORAU 287
-
f. 36v. Omnipotens adorande... V. Te confiteor... V. Ingressa Agnes... V. Gratias tibi ago, mode (II) Omnipotens, adorande, colende, tremende, benedico te, quia per filium tuum unigenitum evasi minas hominum impiorum et spurcicias dyaboli impolluto calle transivi.
V.Ingressa Agnes turpitudinis locum, angelum Domini preparatum invenit. EtVORAU 287
-
f. 2v. Orietur diebus Domini, mode III Orietur in diebus Domini habundancia pacis et dominabitur.
Ps. Deus iudiciumVORAU 287
-
f. 78r. Oves mee, mode IVT Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.
VORAU 287
-
f. 4v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.
Ps. Benedictus qui venitVORAU 287
-
f. 78r. Pater iuste...cognovi te, mode IV Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te quia tu me misisti.
VORAU 287
-
f. 52v. Plantaverat autem Dominus, mode (IV) Plantaverat autem Dominus Deus paradysum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
VORAU 287
-
f. 248v. Planxit autem David... V. Montes Gelboe, mode (VII) Planxit autem David planctu magno super Saul et Yonathan filium eius et dixit : Quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica ?
V.Montes Gelboe, nec ros nec pluvia super vos descendant. Quomodo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. QuomodoVORAU 287
-
f. 76v. Popule meus quid feci tibi, mode IVT Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi ? responde michi.
VORAU 287
-
f. 156r. Post partum virgo inviolata, mode IVT Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis.
Ps. Cantate .II.VORAU 287
-
f. 23r. Praecursor Iohannes exultat, mode VII Precursor Iohannes exultat, cum Iordane baptizato Domino facta est orbi terrarum exultacio, facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquas, ipsi omnes clamemus : Miserere nobis.
VORAU 287
-
f. 157r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
VORAU 287
-
f. 171v. Quando nata est virgo, mode III Quando nata est virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirbs beata, radix sancta, et benedictus fructus eius.
VORAU 287
-
f. 17r. Quando natus es, mode III Quando natus est ineffabiliter de virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.
VORAU 287
-
f. 66r. Querentes eum tenere, mode III Querentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant.
VORAU 287
-
f. 17v. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
VORAU 287
-
f. 28r. Rectos decet collaudatio, mode IV Rectos decet collaudatio.
Ps.Exultate iustiVORAU 287
-
f. 5r. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum.
Ps.ConfiteborVORAU 287
-
f. 19r. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino.
Ps.Deus iudiciumVORAU 287
-
f. 290v. Regina celi letare, mode VI Regina celi letare, alleluia, Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia, Ora pro nobis Deum, alleluia.
VORAU 287
-
f. 240r. Regnum mundi... V. Eructavit cor meum, mode (V) Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei, Ihesu Cristi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.
V.Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Quem vidiVORAU 287
-
f. 61v. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei.
VORAU 287
-
f. 107v. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (II) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia.
V.Loquebantur variis lingwis apostoli magnalia Dei. Et convenitVORAU 287
-
f. 28r. Revela Domino, mode VI Revela Domino viam tuam.
Ps.Noli emulariVORAU 287
-
f. 246r. Rex autem David, mode VIII Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?
VORAU 287
-
f. 17r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses inconbustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.
VORAU 287
-
f. 249r. Salva nos Domine , mode III Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus in Cristo et requiescamus in pace.
VORAU 287
-
f. 3r. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et inmaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti
V.Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. QuiaVORAU 287
-
f. 241r. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de qua scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus.
Ps.Laudate pueri DominumVORAU 287
-
f. 253v. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (IIT) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum.
V.In omnibus hiis non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Dominus deditVORAU 287
-
f. 62v. Sicut fuit Ionas, mode IVT Sicut fuit Yonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terre.
VORAU 287
-
f. 154v. Sicut lilium inter spinas,
VORAU 287
-
f. 114r. Sicut novelle olivarum, mode IV Sicut novelle olivarum, ecclesie filii sint in circuitu mense Domini.
Ps.Beati omnesVORAU 287
-
f. 238r. Simile est regnum celorum decem virginibus, mode IV Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse, quinque erant fatue et quinque prudentes, alleluia, alleluia, alleluia.
VORAU 287
-
f. 234r. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nupciis.
V.Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos similes. Gloria patri et filio et spiritui sancto.VORAU 287
-
f. 141v. Solve iubente Deo... V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis.
V.Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis. Qui facisVORAU 287
-
f. 20v. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma coruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et Christo regi munera obtulerunt.
VORAU 287
-
f. 156v. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui.
V.Paradysi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. GaudentVORAU 287
-
f. 239v. Surge Aquilo et veni Auster, mode VII Surge Aquilo et veni Auster, perfla ortum meum et fluent aromata illius.
Ps.Cantate .I.VORAU 287
-
f. 208r. Surge virgo... V. Pulchre Syon, mode (III) Surge virgo et nostras sponso preces aperi, tua vox est dulcis in aure Domini que pausas sub umbra dilecti, ab estu mundi transfer nos ad amena pararadysi.
V.Pulchre Syon filia, pro mortali tunica, agni tecta vellere et corona glorie. Ab estu mundi transfer. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio. Ab estuVORAU 287
-
f. 47r. Symon Bar Iona, mode IV Symon Bariona, tu vocaberis Zephas quod interpretatur Petrus, ianitor celi pulsantibus aperi, supra modum peccavimus omnes, dimitte septuagies septies.
VORAU 287
-
f. 177v. Te sanctum Dominum... V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine.
V.Cherubim quoque et seraphim sanctus proclamat et omnis celitus ordo dicens. Te decet.VORAU 287
-
f. 5r. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.
Ps.Dixit DominusVORAU 287
-
f. 30r. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei.
Ps.MiserereVORAU 287
-
f. 155r. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub ligwa tua, odor ungentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyemps transiit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Libano, veni, coronaberis.
Ps. Lauda, Iherusalem DominumVORAU 287
-
f. 241v. Tu Domine universorum, mode IV Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in nobis, conserva domum istam inmaculatam in eternum, Domine.
VORAU 287
-
f. 127r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
VORAU 287
-
f. 134r. Tubis in ductilibus, mode I Tubis in ductilibus psallat omnis populus iudicaturo cuncta secula in qua iam exultat hec agni pedissequa.
Ps.Cantate Domino .II.VORAU 287
-
f. 53v. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Cayn. Nescio, Domine, nunquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.
V.Maledicta terra in opere tuo que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.VORAU 287
-
f. 77r. Usquequo exaltabitur... V. Qui tribulant me... V. Nequando dicat, mode (IV) Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
V.Qui tribulant me exultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. RespiceVORAU 287
-
f. 158r. Veni electa mea, mode VI Veni, electa mea, et ponam in te tronum meum quia concupivit rex speciem tuam.
VORAU 287
-
f. 88v. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Lybano quam pulchra facta es, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V.Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Super omniaVORAU 287
-
f. 20v. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Ierusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.
VORAU 287
-
f. 283r. Venite exultemus Domino, mode (UT) Venite, exultemus Domino.
Ps.Iubilemus Deo salutari nostro, preocupemus faciem eius in confesione et in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus, magnus Dominus et rex magnus super omnes deos, quoniam non repellit Dominus plebem suam quia in manu eius sunt omnes fines terre et altitudines montium ipse conspicit.VORAU 287
-
f. 14r. Verbum caro factum est, mode VI Verbum caro factum est, alleluia, et habitavit in nobis, alleluia.
VORAU 287
-
f. 67r. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et ait : fera pessima devoravit filium meum Ioseph.
V.Vide si tunica filii tui sit an non, et cum vidisset pater ait : FeraVORAU 287
-
f. 93v. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia.
V.Illuxerunt coruscaciones tue orbi terre, vidit et commota est terra. MultitudoVORAU 287
-
f. 242r. Vidit Iacob scalam, mode VII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est.
Ps.FundamentaVORAU 287
-
f. 118r. Vincenti dabo manna, mode V Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum, alleluia.
VORAU 287
-
f. 202v. Virgo gloriosa, mode I Virgo gloriosa semper ewangelium C risti gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat.
VORAU 287
-
f. 10v. Virgo verbo concepit, mode II Virgo verbo concepit, virgo permansit, virgo peperit regem omnium regem.
VORAU 287
-
f. 242r. Visita quesumus Domine... V. Benedic Domine, mode (III) Visita, quesumus Domine, habitacionem istam et omnes insydias inimici ab ea longe repelle.
V.Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea. Et omnes. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et omnesVORAU 287
-
f. 59r. Vivo ego dicit Dominus , mode III Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
VORAU 287
-
f. 233v. Volo pater, mode I Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.
VORAU 287
-
f. 226v. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.
VORAU 287
-
f. 224v. Zachee festinans descende, mode VIII Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere ; at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domum suam, alleluia. Hodie huic domui salus a Deo facta est, alleluia.
VORAU 287